Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

simi Apostoli reliquerunt. Quoti ipsum ita Paulusaffirmat: «quemadmodum vobis tradidi.» Item alioloco: «ita doceo, et ita tradidi in ecclesiis.» *5)Tertio loco haec Apostoli verba scribenda putavi-mus: «formam habe sanorum verborum, quae a

me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu;bonum depositum custodi.» II. Tim. I. 13. 14.Et II. 2. «quae audivisti a me per mul-tos testes, haec commenda fidelibus hominibus,qui idonei erunt et alios docere.» Quaenam suntpraecepta, quid est depositum; quidnam Timotheusper multos testes audiverat? In epistolis nonexstant, sed sermone praedicata sunt, Apostolus cumpraesens evangelium nuntiaret; unde vero illa co-gnoscere et possis et debeas, infra videbimus. Resita fere se habet: Si quis epistolam legerit, quae

aut sermonem quendam habitum aut ore aut scrip-tis expressum respexerit, nonne lectori multa eruntignota, alia obscura? quae ut bene perspiciat, omniaad hanc rem pertinentia colligere studeat necesseest. Quod vel adversarii sibi in usum convertendumputaverunt apud Irenaeum, 16 ) licet ratione perversa:«non potest, dicebant, veritas ex scripturis inve-niri ab his, qui nesciant traditionem.»

Quod vero in S. Pauli epistolis legimus, aliisaliorum novi testamenti scriptorum locis confir-matur. In evangelio S. Joannis XX. 30. legi-tur: «Multa quidem et alia signa fecit Jesus in con-spectu discipulorum suorum, quae non sunt scrip-ta in hoc libro.» At forsitan quispiam dixe-

15) Tom I. p. 511. ei. Coi. 1632.

16) Advcrs. hacr. III. cap. 2. pag. 144.