Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

40

*

nostris componendis non hac mente fuisse, ut totamdoctrinam literis mandarent; id solum agebant, utnonnulla ex iis, quae sermone tradita erant, denuoexplicata, contra inimicorum insidias confirmarent,atque homines doctrina Christiana eruditos Christofideles servarent.

§• 14 '

Iam vero haec res non aliis caret argumentis,quae scriptorum ipsissima verba praebent, totamplenamque doctrinam non his, sed praedicationeviva voce contineri. Quae quidem adferre placet. Inepistola ad Thessalonicenses posteriori huiuscemodiverba exstant: «State et tenete traditiones, quas

didicistis sive per sermonem sive per epistolamnostram. II. 14.« Apostolus hoc loco verbisdilucidis declarat, doctrinam praedicatam nec hacposteriori nec priori epistola sola deprehendi, sedpotissimum sermone Thessaloniae habito. Ad quemlocum S. Chrysostomus haec monuit: «hinc est per-spicuum , quod non omnia tradiderunt Apostoli perepistolam, sed multa etiam sine scriptis: et ea

quoque sunt fide digna. Quam ob rem ecclesiaetraditionem censeamus esse fide dignam. Est tra-ditio; nihil quaeras amplius.» 14 ) Similia colligipossunt ex locis sequentibus 1. Cor. XI, 2.: «laudovos fratres, inquit Apostolus, quod per omnia meimemores estis, et sicut tradidi vobis, praeceptamea tenetis.» Quem locum respiciens EpiphaniusHaer. 61. haec annotavit: «sed et traditione quoqueopus est, neque enim ex scripturis peti possuntomnia. Idcirco alia scripto, traditione alia sanclis-

14) Hom. IV. in cp. ad Thess. post. tom. XI. ed. Ben. p. 532-