auctoribus non eo consilio compositam esse, ut peream tota doctrina christiana literis adumbraretur.Ex multis enim partibus constat, quarum singulaesingula, nonnullaeque idem fere pertractant; nequedifficile est intellectu, omnes, lectoribus doctrinaechristianae iam peritis scriptos esse, qui pluribusnon egebant. Apostoli enim, cum quodam locoevangelium praedicassent, cliristianos doctrina coe-lesti imbutos relinquebant, ut et alibi religionemchristianam nuntiarent. Discedentibus vero Apo-stolis interdum placuit, nonnulla ex iis, quae ser-monibus docuerunt, literis tradere. Qua quidemratione Evangelium S. Matthaei, Eusebio auctore,ortum est. «Matthaeus, inquit, cum Hebraeis pri-mum fidem praedicasset, inde ad alias quoque gen-tes profecturus, evangelium suum patrio sermoneconscribens, id quod praesentiae suae adhucsuperesse videbatur, scripto illis, quos relin-quebat, supplevit.^ 13) Deinde id quoque accidit»ut homines relicti doctrinam aliquam ab Aposto-lis traditam male intellectam perverterent, sive abhominibus, religioni christianae inimicis, excitatirepudiarent, vel vitam agerent, quae homines Chri-stianos parum deceret. Quae cum ita essent, Apo-stoli absentes non haesitabant, homines coelestidoctrina imbutos literis ad eos datis iterum docere,a pestiferis haereticorum doctrinis eos abstrahere,animoque paterno ad mores, quibus Christianiomati esse debent, adhortari. Quae sane erantcausae, unde plurima novi testamenti scripta com-posita sint; quo iam patet, Apostolos in scriptis
13) Histor. eccl. 1. III. cap. 24. pag. 179. ed. Zim.