38
I
'i
i
At dixerit fortasse quispiam, nonne Reformationistempore utrique eodem erant statu? Minime vero;multa ex eo tempore accuratius disputata sunt;historia quoque magis exculta graves exstinxit cri-minationes ; sacrorum librorum textus recentioritempore magis emendatus hominum perfidorumarbitrio minus favet; quod vero rei caput est, viridocti in controversiis dirimendis et ad liquidumperducendis non tanta utuntur acerbitate, animo-rum et linguarum aestu et procacitate, quanta inscriptionibus, Reformationis tempore in lucem edi-tis, lectorem valde offendit, et quae auctorem saepeprohibuit, quominus se ubicunque constantem etintrepidum veritatis assertorem facto comprobaret.Quae omnia eo mihi consilio praedicenda fuerunt,ut perspiceremus, ad quosnam tristes abusus Pro-testantium sic dicta principia s. scripturam inter-pretandi duxerint; historiamque cum perlustra-veris, apud omnes fere haereticos, ecclesiae catho-licae fide et auctoritate relicta, idem evenisseinvenies.
§. 13 .
Discrimine, quale inter principia ecclesiae catho-licae et Protestantium sacram scripturam expli-candi exstat, cognito (§. 11.), non est dubitandum,quin omnis controversia eo spectet, utrum sacrascriptura per se sola subsistat, ut Protestantesvolunt, an cum aliis doctrinis coniuncta totum efficiat,quod Catholici defendunt. Id vero ex novi testa-menti scriptorum indole tantummodo diiudiearipotest, quam itaque exploraturi sumus.
Sacram scripturam cum obiter tantum legeri-mus, facile persuasos nobis habebimus, eam ab