Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
37
Einzelbild herunterladen
 

putabant, ut Platonis scripta ex eiusdem systemateoptime intelligi possunt. Sed ne s. scripturae auc-tores scriptoribus classicis eo praestarent, quodunam eandemcpie doctrinam omnes auctores con-sentientes praedicarunt, nonnulli exstiterunt, quiinter doctrinam Joanneam, Paulinam et Petrinamaccurate distinguerent, quia Platonis et Xenophon-tis doctrina, licet uterque Socrate praeceptore usussit, valde discreparet. Discrimine vero, quale Deiverbum inter et liominum argumenta constat(l Cor. c. II.), non perspecto, doctrinam divinamin rationalem tantum scientiam contorserunt, quamexcolere nostrae potissimum aetati contigerit! Itaquesaeculo praeterito, quemadmodum huius initio,longe plurimi Protestantium theologi aeque ac laici,licet christianae doctrinae studio ac laboribus facileomnium principes censendi, omni fere fide carebant,« ecclesiam non habebant, sine matre, sine sede, orbifule, vagabantur,» 12 ) quo nihil ad salutem multo-rum turpius, nihil ad. dolorem acerbius acciderepotuit. Sed non defuerunt, qui tantam perversitastem omnino dolentes animo fideli ac sincero pristi-nam fidem redeuntem exspectarent! Rediit; etnunc demum longe plurimos Protestantium theolo-gorum animos tenet. — Quis est enim, cui magnain ecclesia Protest. studiorum permutatio, recentis-simo tempore facta, ignota esse possit? Optimiquique, rationalismo, quem dicunt, contemto, fuleiorthodoxae, qualis a Reformatoribus formulis desi-gnata est, adhaerent. Quo facto Protestantes multopropius ad Catholicos accessisse, sanus quis dubitet?

12) Tertul. pracsc. haer. cap. 42. pag. 218.