28
Quae cum bene perpenderis, duas potissimum per-cipies res gravissimas, ab explicatione aliorum libro-rum usitata longe alienas, quas praeterire interpreticatholico non licet. Sed neque priorem, sacramscripturam ita explicari oportere, ut cuiusvis locisensus ab ecclesiae fide nullo modo discrepet,neque posteriorem, ad ecclesiae auctoritatem perli-nere, in rebus fidei et morum de vero sensu iudicare,Protestantes concedunt, utrumque s. scripturae benelibereque perscrutandae quasi contrarium repudian-tes. Nullum nimirum aliud quam hoc interpre-tandi principium statuunt: «Scriptura scriptu-
rae interpres, aut scriptura sui ipsius infal-libilis est interpres.» Disserturo mihi iam dehoc argumento decreti verba antea accuratius pon-derare placet.
Primum quidem eorum opinio plane reiiciendaest, qui haec verba ita intelligi volunt, ut interpretinecessitatem imponant, locos ab ecclesia in dog-mate aliquo constituendo allatos, eodem sensu inter-pretandi ; quod infra occasione data, cum theologisecclesiae Catholicae plurimi factis, falsum essedemonstrabimus. Multo potius hic statuendus estsensus: interpres sacram scripturam non ita expli-care audebit, ut dogma aliquod subvertatur vel inpericulum adducatur. Ut exemplo utar, interpresex loco apud Joannem XIV. 28. recte iudicabit, hicesse de Christo sermonem, quasi merus fuerithomo; sed tantum abest, ut contra ecclesiae fidemet alios sacrae scripturae locos Christi divinitatemneget, ut rationes proferat, e quibus de seinetipsoChristus ita locutus sit. Prolixius de hoc argumentob. Augustinus disputat. «Haeretica, inquit, distinc-tio ««in principio erat Verbum, et Verbum erat