Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

22

praesertim cum simul constitutum sit, ut posthacquam emendatissime imprimeretur; quod vero, utvidimus, aequo tardius factum est. 24) Perlongamseculorum seriem ea ah ecclesia probata et doctis-simorum tunc temporis virorum indicio ex omni-bus latinis interpretationibus optima habi-ta est, qua melior tunc vix expectari potuit. Poste-rius quidem Pallavicinius ipse ad Concilium excu-sandum necessarium esse putat; «vel ipsa (Vulgata)omnium interpretationum, inquit, optima est, velimprudenter egit ecclesia in rei tanti ponderis elec-tione: quod affirmare impium esset.» 25) Ita veroPatres, ineffrenata libidine sacras scripturas Minervainvita interpretandi coercita, incommoda illa, quaebrevi tempore post Protestantes ceperunt, ab eccle-sia Catholica optime propulsarunt. Tanta fuit inter-pretum audacia, tantaque inde religionis perversio,ut Lutlierus, Beza aliique viri cordati eam vehe-menter deplorarent. Cf. §. 7 .

Duas vero potissimum res lector attentus haudpraetermiserit, quarum prior est, Concilii Patresde usu sacrae scripturae publico tantummodo inrebus ad religionem spectantibus egisse, non autemde lectione privata, quam quis pro ea qua gaudetlinguae hebraicae aut graecae intelligentia, insti-

24) Etenim disputationibus de Vulgata finitis sex viri ex com-muni assensu delecti sunt, qui emendationi sedulo incum-berent, ut anto exitum Concilii in lucem prodire posset,reservata intcrim facultate augendi numerum correc-torum, si quis ex iis, qui venturi essent, ad eam provin-ciam capiendam idoneum se praestiterit. Cf. Sarp. c. 53.

25) Pallav. VI. c. 17. n. 9.