18
possit; non ut peritiores quique prohibeantur, quo-minus ad textum hebraeum aut graecum recurrant;secl ut tot dissonantes versiones, quae Chri-stianorum animos nonnisi perturbant, coercean-tur. Quae sententia a Patribus probata in decre-tum postea consignata est, quod et Pallaviciniustestatur, 17) ita fere disputans: «quod autem Vul-gata translatio exemplari primaevo per omnesleviores minutasque particulas conformetur, nec abillo declinaverit, vel in minutissimis rebus, proaliis alias exponendo, pia est aliquorum sen-tentia; quam quidem qui respuat, non damnaturab ecclesia. Etenim, uti dicebam, decretum minusarcte intellectum est ab auctoribus compluribus,qui Synodo interfuere, vel cum iis, qui interfuere,sunt collocuti. Satis nobis sit aliquot adducere;ac primo quidem doctissimum Vegam, qui aderatea tempestate in Concilio, quique, tametsi intertheologos consiliarios, non vero inter Patres suffra-gium ferentes recenseretur, fuit tamen magnacum opinione sapientiae auditus. Suumipse iudicium protulit per eam plane sententiam,quae a nobis explicata est et ab ipso Suavi (Sar-pio) refertur: idemque postea in suis libris testa-
tur, Patres id voluisse, et hoc ipsum sibi fuisse aCervino legato significatum; quod eo adhuc viventeVega typis vulgavit.»
§• 9 .
Ex iis, quae iam fida rerum gestarum memoriacognovimus, intelligi debet, S. Concilii Tridentini
17) Lib. VI. c. 17. n. 10.