12
fuerit, eius sensum accuratius explicare praesta-bimus. Quam quiclem ad rem necesse erit histo-riam consulere. Duplex vero S. Cone. Trid. historiaexstat: prioris auctor est Paulus Sarpius, posteriorisPalavicinius. 7 ) Quod de quaestione nostra memo-riae prodiderunt, huc fere redit 8): «constitutus
fuerat privatorum theologorum coetus, qui coramlegatis expenderet, quae ad ipsorum doctrinamspectarent, eaque postea satis digesta referrenturad Patrum congressus tam peculiares quam gene-rales. Circa sacras scripturas iam quatuorpraecipue abusus observatos nec non excogitataremedia ad coetum retulerunt, quorum primus erat,tanta versionum varietas, qua divina verbi veritasreddebatur incerta. Alter fuit mendorum copia,quae biblia tam latina, quam graeca et hebraicacontaminaverant. Malo priori visum erat occurriposse unica ex cunctis versionibus tamquam legi-tima constituta; ea videlicet, quae maximam obti-nebat auctoritatem ex ecclesiae usu communi,adeoque Vulgata nuncupabatur. Incommodo poste-riori non aliter dicebatur prospici posse, quamsi Pontifex ea denuo diligenter correcta typisedenda curaret, eorumque exemplar singulis epi-scoporum sedibus traderet.»
7) Paulus Sarpius livre sccond chap. 43 — 60. trad. parCourajcr. Basel. 1738. Pallavicini lib. VI. cap. XI. usquead eiusd. lib. fin. ed. Antverpiae 1670. III. Tom. inquarto. Ille animi acerbitate incensus res gravissimassaepe malitiose pervertit, quas hic ut posterior castigatasemendavit ; quo fit, ut ad verum perscrutandum utrumqueconsulere debeas.
8) Pallav. VI. cap. 12. n. 2. 3.
t