Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

tum, quod ita faciendum esse ad offensionem popu-lorum vitandam S. Hieronymus non semel admo-nuit: tum, quod facile fieri posse credendum est,ut maiores nostri, qui ex hebraeis, et graecis latinafecerunt, copiam meliorum et emendatiorum libro-rum habuerint, quam ii, qui post illorum aetatemad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tem-pore identidem describendo minus puri atque inte-gri evaserunt; tum denique, quia sacrae congrega-tioni amplissimorum Cardinalium, aliisque erudi-tissimis viris, ad hoc opus a sede Apostolica delec-tis , propositum non fuit, novam aliquam editionemcudere, vel antiquum interpretem ulla ex partecorrigere vel emendare; sed ipsam veterem ac Vul-gatam editionem latinam a mendis veterum libra-riorum , nec non pravarum emendationum erroribusrepurgatam, suae pristinae integritati, acpuritati, quoad eius fieri potuit, restituere,eaque restituta, ut quam emendatissime impri-meretur, iuxta Concilii Oecumenici decretum, proviribus operam dare.»

Haec vero eo potissimum praemittenda fuerunt,ut, de quo disputaturi simus, omni ex parte dilu-cide perspici possit.

§ 6 .

Sed iam ad instituta pergamus. Paragrapho tertiaex significatione vocis authentiae cognovimus, S.ConciliiTrident. Patres, postquam Vulgatam in rebus,quae ad fidem moresve spectant, textui originali con-formem declaraverant, statuisse, ut ex ea potissimumprae omnibus latinis editionibus doctrinafidei et morum hauriretur. Nunc vero in eo sumus,ut causas decreti proponamus. Quod cum factum