Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
 

10

in illa perperam mutata castigabantur, quam obcausam Gregorius XIV. hanc editionem irritamdeclarans exemplaria ulterius promulgari vetuit,eamque denuo recognitam iterum imprimendamcuravit. Quod vero biennio post, Clemente VIII.auctore, finitum esse scimus anno 1592. In frontehabet haec nova editio Sixti V. Bullam iam lauda-tam et (Bellarmini) praefationem ad lectorem, quaeemendandi rationem adhibitam nos accuratiusdocet. 6 ) Haec autem eadem fere est, quam SixtumV. secutum esse audivimus. «Quamvis vero, auctorinquit, in hac bibliorum recognitione in codicibusmanuscriptis (Vulg.), hebraeis graecisque fontibus,et ipsis veterum Patrum commentaxiis conferendisnon mediocre studium adhibitum fuerit; in hactamen pervulgata lectione sicut nonnulla con-sulto mutata, ita etiam alia, quae mutandavidebantur, consulto immutata relicta sunt,

6) Haud defuerunt, qui malitia ducti differentiam Sixti V. ctClementis VIII. Vulgatae editionis ita urserunt, ut omnemexcesserint modum; quos vero Bukeutopius et Bernardusde Rossi, quorum iudicium nemo vir doctus contemnit,bene refutaverunt.Nulla est, ait prior, in utroquePontifice repugnantia, nulla in utrisque bibliis alia cre-dendi aut agendi, nulla substantialis diversitas, sed acci-dentalis solummodo, quidquid James et imitator eiusAmama insolentissime obiiciunt. Cf. opus quod inscriptumest: lux de luce ad L.. III. p. 316. Simili fere modo etposterior iudicat: omnes, inquit, differentiae, quae Six-tinam inter et duas Clementinas reperiuntur, cri-ticam tantum respiciunt, minimoque favent vel tuenturodiosum consilium, quod James et Amama in iis colli-gendis habuerunt.