Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

Qua ex causa alio eiusclem Bullae loco admo-nitio exstat: «neque ignoramus, multos esse, quiplerasque latinae huius editionis voces ac locutio-nes proprie aut eleganter aut perspicue aut breviteraut copiose magis, aut tamquam verbis ad verbademensis, a Latino interprete verti potuisse existi-ment. Verum de his minuta nimium, et angustaconcertatio videtur: neque enim tanti sunt, ut noniis et antiquioris ecclesiae religio, et S. Patrum iureanteponatur auctoritas.»

Eodem fere argumento Joannes Boysius, virecclesiae Protestantium doctissimus, usus est, tamvariis s. scripturae versionibus, quae tunc temporiscircumferebantur, fortiter resistens: 5) «Si nusquamdiscederetur a vetere interprete (Vulg.), inquit,nisi ubi necesse est, nusquam autem necesse est,nisi ubi sensu incolumi verba eius retineri nonpossunt, non tanta esset inter illum (Erasm.) etalios dissonantia, sed revocarentur multa, quaeposteriores interpretes reiecerunt. Non male itaquecollocaret quis operam, si veterem intei-pretemdaret iis duntaxat locis interpolatum, ubi a Graecissic recedit, ut necessario sit deserendus.»

§ 5 .

Licet vero studium maximum, maximaque dili-gentia in editione Vulgata emendanda adhibitaesset, ea in publicum emissa non tanto excepta estapplausu, quantus exspectabatur. Permulta enim

5) Cf. collat. vet. interp. cum rec. ad locum apud Matth.cap. 4., apud Richardum Simonem in libro illo: histoirecritique des vers. du N. T. Rotterd. 1690. pag. 250.