Admonere placet, qualis huius editionis emendandaeratio fuerit. Bulla laudata eam ita fere describit:«Viros complures doctos, qui sanctarum scriptura-rum, sacrae theologiae, multarumque linguarumscientia, ac diuturno variarum rerum usu, acrique,cum aliquid discernendum est, iudicio ac solertiapraestarent, delegimus, ut in germana sinceraquesacri textus editione perquirenda strenue laborarentnobisque adiuneti forent. — Quorum labor potis-simum fuit in consulendo (divers. lection.); nosterautem in eo, quod ex pluribus esset optimum, deli-gendo: ita tamen, ut veterem multis in ecclesiaabhinc saeculis receptam lectionem omnino retinue-rimus. — Id vero ad germanam editionemconstabiliendam praesidium sicubi deside-ratum est, tunc sanctorum Patrum veterumqueexpositorum enarrationes, quibus diversa sci'iptu-rarum loca et libros illustrarunt, subsidio fuere: inquibus, quidquid e re nosti'a observatum fuit, idin huius operis partem adscitum est. In iis tandem,quae neque Codicum neque Doctorum magna con-sensione satis munita videbantur, ad hebraeorumgraecorumque exemplaria duximus confu-giendum. — Laudabilem itaque S. Patrumconsuetudinem religiose secuti sumus,dum in iis, quae apud Latinos ambiguedicta, seu variata habentur, hebraeae grae-caeque linguae fidem et codices inspexi-mus; sed ne id licentius fieret, quam aequum erat,solers cautio adhibita fuit.» Studium enim et insti-tuti ratio erat, primigenii textus Vulgatae verbarestituendi ac reservandi; novam ut cuderent ver-sionem non meditabantur.
Druckschrift
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten