Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

textui originali in rebus gravissimis saltem respon-deat; nam ut in levioribus quoque archetypo planeconformis reperiatur, nullo modo exspectari potest.Iam vero certissimum est, praecipua sacrae scrip-turae argumenta fidei morumque regulis praecep-tisque contineri; itaque S. Concilii decretum itaerit intelligendum, ut res fidei et morum secundumVulgatam authenticam i. e. textui originali his inrebus congruentem explicentur, et ut nemo eassic definitas quovis praetextu reiicere audeat velpraesumat. Hic est decreti sensus, cum verba solarespexeris, rationibus, ex quibus datum sit, pla-ne omissis, quarum infra mentionem faciemus.Quam praerogativam Tridentini Patres Vulgataeprae omnibus latinis editionibus, quae tunc circum-ferebantur, et ideo tribuerunt, quia una cum hocdecreto statuerunt: «ut posthac haec ipsa vetus etVulgata editio quam emendatissime imprimeretur.»

§ 4 .

Illum laborem viri doctissimi, Paulo III., PioIV. et V. et Gregorio XIII. Pontificibus, subierunt,absolvere vero Sixto V. demum contigit. Vir hicsollicitudine singulari ac diligentia qua fieri potestmaxima huic operi suos omnes conatus, omnescogitationes omnesque curas impendit. Ipsum audi-amus: «Quum primum ad Apostolieam beati Petri

sedem divina nos miseratio, meritis licet imparibus,evocavit, nihil tandem antiquius habuimus, quamut primo quoque tempore optatissimam istam Vul-gatae editionis emendationem aggrederemur. >» 4)

4) Cf. Bulla: Aeternus ille conditor ac moderator Deus etc.