Primus
¶ Ꝙ deus ſit eternus. XV.X hoc autē apparet ulterius deū eſſe eternū. Nā om̄equod incipit eſſe vel deſinit: per motum vel mutationem hoc patitur:oſtenſum autem eſt deum eſſe omnino immutabilem: eſt igitur eternus carens principio ⁊ fine.¶ Item illa ſola tempore menſurantur que mouentur: eo ꝙ tempus eſt numerus motus: ut patꝫin quarto phiſicoꝝ. deus auteꝫ eſt omnino abſqꝫmotu. vt iam probatum eſt: tempore igitur nonmenſuratur: igitur in ipſo non eſt priꝰ l̓ poſteriusaccipere: non ergo habet eſſe poſt nō eſſe: nec nōeſſe poſt eſſe poteſt habere: nec aliqua ſucceſſio ineſſe ipſius inueniri poteſt: quia hec ſine temporeintelligi non poſſunt eſſe igitur carens principio⁊ fine: totum eſſe ſuum ſimul habens in quo ratōeternitatis conſiſtit. ¶ Adhuc ſi deus aliquandonon fuit ⁊ poſtmodum fuit ab aliquo eductuſ eſtde non eſſe in eſſe. non auteꝫ a ſe ipſo: quia quodnon eſt non poteſt aliquid agere ſi autem ab alioillud eſt prius eo. oſtenſum eſt autem deum eſſeprimam cauſam: non igitur eſſe incepit. vnde neceē deſinet: quia quod ſemper fuit habet virtuteꝫſemper eſſendi: eſt igitur eternus ¶ Amp̄. videmus in mundo quedam que ſunt poſſibilia eſſe⁊ non eſſe: ſcilicet generabilia ⁊ corruptibilia. omne autem quod eſt poſſibile eſſe: cauſam habet:quia cum de ſe equaliter ſe habeat ad duo ſciliceteſſe et non eſſe: oportet ſi ei approprietur eſſe qd̓hoc ſit ex aliqua cauſa: ſed in cauſis non eſt procedere in infinituꝫ: vt ſupra probatum eſt per rationeꝫ Aꝝ. ergo oportet ponere aliquid quod ſit neceſſe eſſe. omne autem neceſſarium vel habet cauſam ſue neceſſitatis aliunde: uel non: ſed eſt per ſeipſum neceſſarium: non eſt autem procedere in īfinitum in neceſſarijs que habent cauſam ſue neceſſitatis aliunde: ergo oportet ponere aliquod pͥmum neceſſarium quod eſt per ſe ipſum neceſſarium: ⁊ hoc eſt deus cum ſit prima cauſa ut dictūeſt: igitur deus eternus eſt: cum omne neceſſariuꝫper ſe ſit eternuꝫ. ¶ Oſtendit etiam Aꝝ. ex ſempiternitate temporis ſempiternitatem motus: exquo iterum oſtendit ſempiternitatem ſubſtantiemouentis. prima autem ſubſtantia mouens deuseſt: eſt igitur ſempiternus: negata enim ſempiternitate temporis ⁊ motus: adhuc remanet ratioad ſempiternitatem ſubſtantie. nam ſi motus incepit: oportet ꝙ ab aliquo mouente incepit: quiſi inceperit ab aliquo agēte incepit: ⁊ ſic uel in infinitum ibitur: vel deuenietur ad aliquid quod
non incepit. Huic autem veritati diuina auctoritas teſtimonium perhibet. Unde p̄s. Tu autemdomine in eternum permanes. Et idem. Tu autem idem ipſe es ⁊ anni tui non deficient.¶ Ꝙ in deo non eſt potentia paſſiuaſed eſt actus purus.XVI.I autem deus eternus eſt neceſſe eſt ipſum non eſſe in potentia. Omne enim id in cuius ſubſtātia admiſcetur potentia ſecundum idquod habet de potentia poteſt non eſſe: quiaquod poteſt eſſe: poteſt non eſſe. deus autem ſecundum ſe non poteſt non eſſe: cum ſit ſempiternus: in deo igitur non eſt potentia ad eſſe ¶ Adhuc quanuis id quod quandoque eſt in potentiaquandoque actu: prius ſit tempore in potentia qͣin actu: tamen ſimpliciter actus eſt prior potentia: quia potentia non educit ſe in actum: ſedoportet quod educatur in actum per aliquid qd̓ſit actu. omne igitur quod eſt aliquo modo inpotentia habet aliquid prius ſe. deus autem eſtprimum ens: et prima cauſa: vt ex ſupradictispatet: non igitur habet in ſe aliquid potentiammixtum. ¶ Item id quod eſt per ſe neceſſe eſſe: nullo modo eſt poſſibile eſſe: quia qd̓eſt per ſe neceſſe eſſe: non habet cauſam. Omne autem quod eſt poſſibile eſſe: habet cauſamvt ſupra oſtenſum eſt. Deum autem per ſe eſtneceſſe eſſe: nullo igitur modo eſt poſſibile eſſe:nihil ergo potentie in ſua ſubſtantia inuenitur¶ Item vnumquodqꝫ agit ſecundum quod eſtactu: quod igitur non eſt totus actus non toto ſe agit: ſed alio ſui. quod autem non totoſe agit non eſt primum agens: agit enim alicuius participatione non per eſſentiam ſuam. primum igitur agens quod eſt deus nullā habet potentiam ammixtam: ſed eſt actus purus.¶ Adhuc vnumquodque ſicut natum eſt agere in quantum eſt actu: ita natum eſt pati inquantum eſt potentia. nam motus eſt actus inpotentia exiſtentis: ſed deus eſt omnino impaſſibilis: ac immutabilis: ut patet ex predictis:nihil ergo habet de potentia. ſcilicet paſſiua.Item videmus aliquid eſſe in mundo quodexit de potentia in actum. non autem educit ſede potentia in actum: quia quod eſt potentia:nondum eſt. vnde nec agere poteſt: ergo oz eſſealiqͥd aliud prius quo educatur de potētia ī actū.