Druckschrift 
Pastorale, sive Regula pastoralis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Cap.GregorijpapeBeati

Ed quia ſepe dum predicatio modis cōgruentibꝰvbertim funditur apud ſemetip̄m de oſtenſione ſuiocculta leticia loquentisanimus ſubleuat̉: magnacura neceſſe eſt: vt timoris laceratione ſemordeat: ne qui alioꝝ vulnera medendoad ſalutē reuocat: ip̄e per negligentiā ſueſalutis intumeſcat: ne proximos iuuandoſe deſerat: ne alios erigens ip̄e cadat.quibuſdā ſepe magnitudo virtutis occaſio perditiōis fuit: vt cum cōfidentia virium inordinate ſecuri ſunt per negligentiam inopinate morerent̉. Virtus nāqꝫ cuꝫvicijs renitit̉: quadam delectatiōe eius ſibimeti p̄i animus blanditur: ſitqꝫ vt beneagentis mens mētū ſue circumſpectiōisabijciat: atqꝫ in ſui confidentia ſecura requieſcat. Cui iam torpenti ſed uctor callidus omne quod bene geſſit: enumeratqꝫ quaſi pre ceteris prepollentē in tumore cogitatiōis exaltat. Unde agitur vt ante iuſti iudicis oculjs fouea mētis ſit memoria virtutis: quia reminiſcendo quodgeſſit: dum ſe apud ſe erigit: apud humilitatis auctorē cadit. Hinc namqꝫ ſuperbienti anime dicit̉. Quo pulchrior es deſcende: ſurge qui dormis cum incircūciſis. Ac ſi aperte diceret̉: Quia ex virtutūdecore te eleuas: ip̄a tua pulchritudineimpelleris vt cadas. Hinc ſub hieruſalēſpecie virtute ſuperbiens anima reprobatur cum dicitur: Perfecta eras in decoremeo: quē poſuerā ſuper te dicit dominꝰ: habens fiduciaꝫ in pulchrytudine tua:fornicata es in nomine tuo. Fiducia quippe ſue pulchrytudinis animꝰ attollitur:tum de virtutū meritis leta apud ſe ſecuritatē gloriatur: ſed per eandē fiduciamfornicationē ducit̉: quia dum interceptāmentem cogitatiōes ſue decipiunt: hancmaligni ſpiritus per innumera vicia ſeducendo corrumpūt. Notandū vero dicitur: Fornicata es in nomīe tuo. Quiareſpectuꝫ ſuperni rectoris mens deſerit:laudē protinus priuatā querit: ſibi arro

gare incipit omne bonū: quod vt largitoris preconio ſeruiret: accepit. Opinionisſue gloriam dilatare deſiderat: ſatagit vtmirabilis cūctis innoteſcat. In ſuo ergonomine fornicat̉: qui legalis thori cōnubium deſerens: corruptiōi ſpiritui in laudis appetitu ſubſternit̉. Hinc Dauid aitTradidit in captiuitatē virtutem eoꝝ:pulchrytudines eorū in manus inimici.In captiuitatē etenim virtus pulchrytudo in manus inimici tradit̉: cum deceꝑte menti antiquus hoſtis et boni operiselatione dominat̉. Que tamen virtutiselatio: quāuis plene non ſuperat: vtcūqꝫtamē electorū ſepe animū temptat. Sedcum ſubleuat̉ deſtituit̉: deſtitus ad formidinem reuocat̉. Hinc etem̄ Dauid iteruꝫdicit: Ego dixi in abundantia mea mouebor ineternū. Sed quia de confidentiavirtutis intumuit: paulo poſt quod pertulit: adiunxit. Auertiſti faciē tuam a me etfactus ſum turbatus. Ac ſi aperte dicat:Fortē me inter virtutes credidi: ſed quāte infirmitatis ſim derelictꝰ agnoui. Hīcrurſum dicit̉. Iuraui ſtatui cuſtodire iudicia iuſticie tue̓. Sed quia eius viriūerat manere in cuſtodia quā iurabat: debilitatē ſuā protinus turbatus inuenit. Unde ad precis opem ſeccōtulit repente dicens: Humiliatus ſum vſquequaqꝫ domine viuifica me ſcd̓m verbum tuū. Nonnūꝙͣ vero ſuperna moderatio priuſquā permunera prouehat: infirmitatis memoriāad mentē reuocat: ne de acceptis virtutibus intumeſcat. Unde Ezechiel ꝓpheta quotiens ad cōtemplanda celeſtia ducit̉: prius filius hominis vocat̉. Ac ſi hūcaperte dominꝰ admoneat dicens: Ne dehis que vides in elatōe cor ſubleues: cautus perpende es: vt cum ſumma penetras eſſe te hominē recognoſcas: quatenus vltra te raperis ad temetip̄m ſollicitꝰ infirmitatis tue freno reuoceris. Vnde neceſſe eſt vt virtutum nobis copiablandit̉: ad infirma ſua mentis oculus redeat: ſeſeqꝫ ſalubriter deorſum premat: nerecta que egit: ſed ea que agere neglexit