BeatiGregorijpape
religioſi alij qui preſentes fuerūt: teſtatiſunt: in hora exitus ſui Ionā prophetam:Ezechielē quoqꝫ ⁊ Danielem cepit aſpicere: eoſqꝫ dominos ſuos ex nomine clamare. Quos dum ad ſe veniſſe diceret: ⁊depreſſis luminibus eis reuerentie obſequiū preberet: ex carne eductuſ eſt. Quain re aperte datur intelligi que erit in illaincorruptibili vita noticia: ſi vir iſte adhuc in carne corruptibili poſitus: prophetas ſanctos: quos nimirū nunꝙͣ viderat:agnouit.Q ignote anime ſepiꝰ ſe cognoſcant: Et de morte Iohannis ⁊ Urſi: Emorphij quoqꝫ etStephani:¶ Capitulū. XXXIIII.Olet autem plerūqꝫ contingere: vt egreſſura anima eos etiam recognoſcat: cum quibuspro equalitate culparum: veletiam premioꝝ in vna eſt manſione deputāda. Nam virtute venerabilis Eleutherius ſenex: de quo precedente libro multa narraui: in monaſterio ſuo germanumfratrem Iohannē nomine ſe habuiſſe perhibuit: qui ante dles quattuordecim ſuūfratribus exitū predixit. Cūqꝫ decreſcentes quotidie computaret dies: ante triduum quam vocaretur ex corpore: febre correptus eſt. Ad horam vero mortis veniens myſteriū dominici corporis ⁊ ſanguinis accepit: vocatiſqꝫ fratribus coram ſepſallere precepit: quibus tamē anthiphonam ip̄e per ſemetipſum: de ſemetip̄o impoſuit dicens: Aperite mihi portas iuſticie: ⁊ ingreſſus in eas cōfitebor domino:hec porta domini: iuſti intrabūt per eam.Cunqꝫ coram eo aſſiſtentes fratres pſallerent: emiſſa ſubito ⁊ producta voce clamauit dicens: Vrſe veni. Quod mox vtdixit: eductus de corpore mortalē vitamfiniuit. Mirati ſunt fratres: quia hoc: qd̓moriens frater clamauerat: ignorabant.Quo defuncto in mōaſterio facta eſt ma-
gna triſticia. Quarto autē die quibuſdāfratribus neceſſariū fuit: vt ad monaſterium aliud poſitum longe tranſmitterent.Illuc ergo eūtes fratres omnes eiuſdemmonaſterij monachos triſtes vehemēterinuenerūt. Quibus cum dicerent: quidhabetis ꝙ vos in tanto merore deprimitis? Reſponderūt dicentes: Loci huiusdeſolationē gemimus: quia vnus fratercuius nos vita in hoc monaſterio cōtinebat: hodie quartus eſt dies ꝙ ex hac luceſubtractus eſt. Cūqꝫ fratres qui venerātſtudioſe inquirerent: qualiter dictus fuiſſet. Reſponderunt vrſus: Qui vocationis eius horam ſubtiliter inquirētes ip̄oeum momento cognouerunt exiſſe de corpore quo per Iohānem: qui apud eos defunctꝰ eſt: fuerat vocatus. Qua ex re colligitur: quia vtrorūqꝫ par fuerit meritumeiſqꝫ datum eſt: vt in vna manſione ſocialiter viuerent: quibus ex corpore cōtigitſocialiter exire. Sed neqꝫ hoc ſileā quoddum adhuc laycus viuereꝫ: atqꝫ in domomea: que mihi in hac vrbe ex iure patrisobuenerat: manerem: de quibuſdam vicinis meis me contigit agnouiſſe. Quedānamqꝫ iuxta me vidua Galla dicebatur:hec Emorphiū nomine iuuenem filiū habebat: a quo non longe quidam Stephanus: qui alio nomīe Optio dictus fuit habitabat. Sed iſdem Emorphius ad extrema vite veniens vocauit puerum ſuū: eiqꝫ precepit dicēs: Vade citius ⁊ dic Stephano optioni: vt cōcitus veniat: quia ecce nauis apparata ē: vt ad Sycillā ducidebeamus. Cūqꝫ puer hunc inſanire crederet: ⁊ obedire recuſaret: cepit ille vehementer innuere dicens: Uade ⁊ nuncia illi quod dico: quia non inſanio. Egreſſuseſt puer vt ad Stephanū pergeret: cunqꝫin mediū tunc veniſſet: ei alius quidā obuiā factus eſt: qui hunc requiſiuit dicensQuo vadis? Cui reſpōdit. Ad Stephanū optionem a domino meo miſſus ſum.Atqꝫ illi ꝓtinus dixit: Ab eo venio: ſedante me hac hora defunctus eſt. Reuerſus vero eſt puer ad Emorphiū dominuꝫ