Druckschrift 
Aurelij Augustini Prima Quinquagena (1489)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PſalmusXXXII.

as artifici: quia quod in te imperitusagnoſcit: artifex reprehendit. Quis afferat deo bene cantare: ſic iudicanti decantatore: ſic examinanti omnia: ſic audienti? Quādo potes afferre elegansartificiū cantandi: vt perfectis auribus in nullo diſpliceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli querere verba: quaſi explicare poſſis vnde delectetur. In iubilatione: cane. Hoc eſtenim bene canere deo: in iubilationeta. Quid eſt in iubilatione canere? Intellige̓: verbis explicare non poſſe quodcanitur ore deo. Etenim illi qui cantantſiue in meſſe: ſiue in vinea: ſiue in aliquoopere feruenti: cum ceperint in verbiscanticorū exultare leticia: veluti impleti tanta leticia: vt eam verbis explicareat poſſint: auertunt ſe a ſyllabis verbo.: eunt in ſonū iubilatōnis. Iubilumſonus quidem ē ſignificans cor parturire qd̓ dicere non poteſt. Et quem decetiſta iubilatio niſi ineffabilem deum. Ineffabilis enim eſt quem fari non potes.Si eum fari non potes: tacere non debes: quid reſtat niſi vt iubiles? Ut gaudeat cor ſine verbis: immēſa latitudogaudiorū metas non habeat ſyllabarū.Bene canite ei in iubilatiōe. Quiarectus ē ſermo domini: omniaopera eius in fide: In quo etiaꝫ diſplicet non rectis: rectus eſt ille: omniaopera eius in fide. Tua ſint opera in fide: quia iuſtus ex fide viuit: et fides perdilectionē operatur. Tua ſunt opera infide: quia in deū credendo fidelis effice.ris. Opera dei quomō poſſunt eſſe in fide: quaſi deus ex fide viuat? Inuenimus deum fidelem: hoc non verbisnoſtris dicitur: Apoſtolū audi. Fidelisinquit deus qui vos non ꝑmittit temptari ſupra qͣꝫ poteſtis ferre: ſed faciatcum temptatione ꝓuentum vt poſſitisſuſtinere. Audiſtis fidelem deum: audite et alibi. Si toleramus conregnabimus: ſi negauerimus ille nos negabit:Si nos credimꝰ: et ipſe fidelis ꝑmanet:negare ſemetipſum non poteſt. Habemus ergo fidelem deum: diſtinguamꝰ

potius fidelem deum a fideli homine.Fidelis homo eſt credens promittentideo: fidelis deus eſt exhibens quodmiſit homini. Teneamus fideliſſimū debitorem: quia tenemꝰ miſericordiſſimūꝓmiſſorem. Neqꝫ enim aliquid ei commodauimus: aut mutuum cōmendauimus vt teneamꝰ debitorē: cum ab illohabeamus quicquid illi offerimus: et exillo ſit quicquid boni ſumꝰ: Omnia bona quibus gaudemus ab illo ſūt. Quisenim cognouit ſenſum domini: aut quisconſiliarius eius fuit: aut quis prior dedit ei retribuet̉ illi? Quoniā ab ip̄oipſum: in ip̄o ſunt omnia. Ergo non eialiquid dedimus: tenemus debitorē.Unde debitorem? Quia promiſſor eſt.Non dicimus deo: Domine quod recepiſti redde: ſed redde qd̓ ꝓmiſiſti: quoniā rectus eſt ſermo domini. Quid ē rectus eſt ſermo domini? Non te fallit: tueum noli fallere: immo tu te noli fallere.Quis enim fallit omnia ſcientem? Sedmentita eſt iniquitas ſibi. Quoniā recieſt ſermo domini: omnia opera eius infide. Diligit miſericordiā iudicium: Fac ita: qꝛ deus facit ita. Intendite iſtam miſericordiaꝫ iudicium.Miſericordie tempus modo eſt. Iudicij tempus poſt erit. Unde eſt miſericordie tempus? Uocat modo auerſos: donat peccata cōuerſis: Patiens eſt ſuperpeccatores: donec ꝯuertantur. Quadocūqꝫ conuerſi fuerint: preterita obliuiſcitur: futura ꝓmittit. Hortatur pigros:ſolatur afflictos: docet ſtudioſos: adiuuat dimicantes: neminem deſerit laborantem exclamanteꝫ ad ſe: donat vnde ſibi ſacrificet̉: ipſe tribuit vnde placetur. Magnum miſericordie tempusnon nos tranſeat fratres: non nos tranſeat. Uenturū eſt iudicium. Erit et tuncpenitentia: ſed iam infructuoſa. Dicentintra ſe penitentiā agentes et pre anguſtia ſpiritus gemētes: Certe iſta ſcriptaſunt in libro ſapiētie. Quid nobis ꝓfuitſuꝑbia: et diuitiaꝝ iactātia qͥd ꝯtulit nobis? Tranſierūt oīa tanqͣꝫ vmbra.dicamus: Tranſierūt oīa tanqͣꝫ vmbra: