Antonii Mancinelli Veliterni ad Reuerendum Aedis Geminianæ Antiſtitem. Diuiqꝫ Marci Canonicum Nicolaum rubeum patritium Venetum Omnium bonarum artium & virtutis Cultorem. In Iuuenalis ſatyrici poetæ Commentarios præfatio.Didere hactenus Cōmentationes in Iuuenalē preſul digniſſime Viri clariſſimi quatuor. Sabinus Calderinus. Merula. Georgius Valla. Quintus igitur ipſe accedā: eſt enimeopus lōge omniū difficilimū: hinc plurimorum ſtudio: plurimorū diligentia: plurimorum doctrina acumine. expoſitione: iudicio indiget. Prædicti quatuor multa reconditiſſima in lucem dedere. multa expoſitu neceſſaria tanqͣꝫ facillima omiſerūt: quo circa doctiſſimis etiā elaborandū: vt auditoribus fatiſfacerēt: Ego vero: quanqͣꝫ minime vitioſum eſt ſiquid inre infinita omiſeris: nihil vere intactū: nihil implicitū: nodoſum nihil reliqui: ita ſubiecta explicita enodata paſſim mihi ſunt omnia. Poterūt ergo iamiam. quicūqꝫ Iuuenalis ſatyras adoleſcētibus facilimeinterpretari. Non enī carminum ſenſus non dictionū ordo non etiā auctorū teſtimonia locis ſuis deſiderant̉. Textum quoqꝫ mēdoſum prius emendatiſſimū habent: & punctis ſuis notatū id nanqꝫ potiſſimū debet eſſe interpreti. Verū ꝙ impreſſorū incuria ſæpe aliter legitur: qͣꝫ quis ſcripſerit: haud ignauiæ mihi aſcribendū: ſiquid forte ab illis vt aſſolet erratum fuerit. Animaquertēt præterea locis me qͣꝫplurimis ſuperiorū ſententiis non hæſiſſe: neqꝫ alienis demū inſtitiſſe veſtigiis. Qua de re priuſqͣꝫ meisab interpretationibus diuertāt: conſulto opus erit: Nec velint vbiqꝫ vetuſtioribus fidē potius qͣꝫ recetioribus adhibere: nam & quo iuniores eo perſpicatiores interpre tandis haberi ſolēt: neqꝫ enī lapſa &effera natura eſt: vt aiunt. Nec etiā tam auctores in diſputādo qͣꝫ rationis momenta quærenda ſunt: vtCice. inquit. hinc & Zeno aiebat. Quod ratione vtit̉ melius eſſe: qͣꝫ id quod ratione nō vtitur. Quicquid deniqꝫ vigilatū eſt Nicolae Rubee vir omniū præſtantiſſime: tibi tua ſublimi prudētia: beuiuolentiaqꝫ: & fide erga omnes ſingulari allectus: generoſa etiā nataliū dignitate: conſtantia: integritateqꝫ morum. quibus ſane te fortē omnes te iuſtū: ſeuerū: grauem: magnanimū liberalēqꝫ prædicant: & ipſe experior. Tibi inquā offero ac dedico. Suſcipe igitur Mancinelli tui grata munuſcula: non argentū: nonaurū Sardonicas ve afferentis. Ea enī omnia vana ſunt & fortunæ talis obiecta. Verūtamen almæ p̄cpetuas opes & verba bona virtutis. Id enī omne Iuuenalis Satyra continet: meaqꝫ officioſa ſedulas &diligens lucubratio auxit: lateqꝫ ampliauit. Viue & Vale. Datum Venetiis. v. idus Iunias Anno chriſtianæ ſalutis. M.cccc xcii.Iuuenalis Cōmoda per Antonium Mancinellum.Emper ergo auditor tm̄? Hæc prima Iuuenalis celeberrimi vtiliſſimiqꝫ poetæ Saty. ē. Quocarminis genere primus inſignē laudem adeptus eſt apud latinos lucilius: vt Fabius libr. x.eſcri. Nam eruditio in eo mira: & libertas atqꝫ inde acerbitas: & abundātia. ſalis multū etiaminerat. Terſior inde ac purus magis Hora. & ad notandos hominū mores præcipuus. Multum quoqꝫ & vere glorie qͣꝫuis vno libro & Perſius meruit. poſt illos autē Iuuenalem habemus. Cuius certe facundia ac probitas cuiqꝫ legenti patere poteſt ampliſſime. Eſt enī in eo quod flaccus in arteinquit. Aut prodeſſe volunt. aut delectare poetæ. Aut ſimul & iucunda & idonea dicere vitæ. Edocetitaqꝫ quæ mala quæ bona ſint. Quid vitia. Quid itē virtutes hominibus pariant. Nā in impios. ſuperbos. auaros. luxurioſos. iracūdos. guloſos. inuidos. veneficos. & id genus inuectus oſtēdit peſſimosillorum euentus. Ecōtra virtutis optimos. nam ſine illa beata fœlixqꝫ vita conſtare nō poteſt fœlicitasenī conſiſtit in operationibus. quæ ab virtute proficiſcunt̉. De qua quidē ſcire non ſatis eſt: ſed enitendum ipſam habere ac vti: ſola nāqꝫ vitia fugat. Vnde qͣꝫ optime ſcribit̉. Virtus eſt initium fugere. Virtaffectio eſt animi conſtans conueniēſqꝫ: laudabiles efficiens eos: in quibus ineſt. hinc omnia quæ pulchra. honeſtra præclara ſunt: & ꝙ per virtutē efficitur afficit voluptate. Siquis igitur prudētiæ quærateffectus: cuius finis eſt: quidnam ſit agendū: aut non agendū præcipere in Iuuenale inuenit. Si fortitudinis .i. none pleniſſime edocet idem quæ ſint agenda: vt fortes magnanimiqꝫ efficiamur? Si continentiæ: quam quidē in ſuperando conſiſtere dicunt: vti conſtantiā in reſiſtēdo. idem quoqꝫ qͣꝫplurima admonet. Si Iuſtitiæ Nōne in eo variis ſæpe locis exempla atqꝫ præcepta reperiunt̉: q̄ certe ſola vt aiuntperfecta eſt virtus: atqꝫ propterea iuſticia ipſa præclariſſima virtutū eſſe videt̉. Vnde Ariſto. ait in ethicis. Iuſtitia in ſeſe virtutes continet omnes. Eſt enī naturæ conuentio in adiutorium multorū inuentaſeu iuſtitia virtus eſt animi: cuiqꝫ ſcd̓m merita diſtribuēs teſte philoſopho. Vtqꝫ iuſtus habearis: nō ſolum non nocebis. ſed etiā nocentes prohibere curaueris. Siquis itaqꝫ Iuue. ipſum diuinū ſane poetamorūqꝫ cenſorem qͣꝫ optimū non amauerit: amādoqꝫ intelligere. & ediſcere non curauerit: qͣꝫtum ab ipſo virtutis veſtibulo ſeu fonte aberret. omniū ſit iudicium.De Satyra per Antonium Mancinellum.Atyra eſt carmen apud romanos maledicū: & ad carpenda hominū vitia compoſitū. Olimvero carmen quod variis poematis conſtabat. Saty. vocabat̉: quale ſcripſerunt pacuuius &ſennius. Saty. autem dicta ſiue a ſatyris: ꝙ in hoc carmine ridiculæ res. pudendeqꝫ dicunt̉. velūt ab ſatyris prolatæ ac factæ: Siue a Satyra lance quæ referta variis multiſqꝫ primitiis. in ſacris cereris inferebat̉: & ab copia & ſaturitate rei ſatyra vocabatur. Alii autē dictam putant ab ſege ſatjra: quæ vno rogatu multa ſimul comprehendit. ꝙ ſcilic et & ſatyra carmina multa ſimul poemata comprehenduntur. Ea cuncta ex Diomede Accepimus. Quibus etiam addit. ꝙ in ſatyrica fabula apud gre-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten