Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

rat in multis uxoribus liberos ſpargere. Ipſis quoqꝫ ſacerdotibus huius licentiæ patebat arbitrium. Præcepit ergo ne eandem licentiam eccleſiæ ſibi uendicent ſacerdotes: ne bina pariter & t̓rina coniugia ſortiant̉: ſed ſingulas uno tēpore uxores habeant: ne contentioſū clames eſſe quod diximus. Accipe & aliā explanationē: ne tibi ſoli liceat: non uoluntatē legi: ſed legē iungere uoluntati. Quidā coacte interpretant̉ uxores pro eccleſiis: uirospro epiſcopis debere accipi. Et hoc ī Nicena quoqꝫ Synodo a patribus eſſe decretū: ne de alia ad aliā eccleſiamepiſcopus tranſferat̉: ne uirginali pauꝑculæ ſocietate contēpta: ditioris adulteræ quærat amplexus: ut quomodo culpa & filioꝝ uitiū in logiſmis: ideſt in cogitationibus accipiat̉: domuſqꝫ diſpenſatio ad animā referatur &corpus: ita & uxores pontificū dici eccleſias. De quibus in Eſaia ſcriptū eſt. Mulieres properantes de ſpectaculouenite eſt enim populus habens intelligētiam. Et rurſū mulieres diuites ſurgite & audite uocē meā. Et in prouerbiis mulierē fortē quis inueniet? Honorabilior eſt præcioſis lapidibus: quæ talis eſt. Confidit in ea cor uiriſui. Et in eodē uolumine: Sapiētes mulieres ædificauerūt domum: īſipiens autē deſtruxit manibus. Nec hoc inquiūt epiſcopis uideat̉ īdignum de deo quoqꝫ ſcriptū ſit. Sicut deſpicit uxor uiꝝ ſuū: ſic deſpexit me domusiſraeſ. Et ī apoſtolo: deſpōdi enim uos uni uiro: uirginem caſtam exhibere Chriſto. Mulierem aūt ideſt Vιεκoiuxta græci ſermonis ambiguitatē: in his omnibus teſtimoniis uxorē potius intelligi. Violenta eſt inquies: & ſatis dura etiā hæc īterpretatio. Redde igit̉ ſcripturæ ſimplicitatē ſuā: ne tuis cōtra te legibus dimicemus. Quæram & aliud. Siquis & ante baptiſmū habuerit concubinā: & illa mortua baptizatus uxorē duxerit: utrū cleri-cus fieri debeat an non: Reſpondebis poſſe fieri quia cōcubinā habuerit: non uxorē. Coniugales ergo tabulæ 6iura dotalia non coitus: ab apoſtolo condēnatur. Multos uidemus ob nimiā paupertatē: uxoꝝ ſarcina declinare: & ancillas ſuas habere pro uxoribus: ſuſceptoſqꝫ ex his liberos colere ut proprios. Si forte ditati ab īperator.ſtolā illi meruerint: confeſtim apoſtolo colla ſubmittent: & inuiti īter uxores eas recipere cogentur. Sin aūt pricipale reſcriptū eadē tenuitas īpetrare: non quiuerit: romanis legibus ſcita eccleſiæ mutabunt̉. Vide ne hocquod dicit̉ unius uxoris uirū: unius mulieris poſſit ītelligi: ut ad coitum magis referantur ꝗͣ ad dotales tabulas.Hæc uniuerſa proferimus: non quo ueræ & ſimplici ītelligentiæ reſiſtamus: ſed ut doceamus te ſcripturas ſan-ctas ſic intelligere: ut ſcriptæ ſunt: nec euacuare baptiſmū ſaluatoris: & totū patibuli ſacramentū irritum facere.Reddamus paulo ante promiſimus: & de ſchola rhetoꝝ: aquaꝝ laudes & baptiſmū prædicemus. Rudis mundus: nec ſole rutilāte: nec pallente luna: nec aſtris micantibus īcompoſitā & inuiſibilē materiē abyſſoꝝ magnitudine: & deformibus tenebris opprimebat. Solus ſpiritus dei in aurigæ modū ſuper aquas ferebat̉: & naſcentē mundū in figura baptiſmi parturiebat. Inter cælū & terrā mediū extruitur firmamentū. Et iuxta hebraici ſermonis αιτυμολογίαν cælū: ideſt ſamain ex aquis ſortitur uocabulū: & aquæ quæ ſuper cælos ſunt ī laudes dei ſeparantur. Vnde & in Ezechiele cryſtallū ſuper cherubin uidet̉ extenſū: ideſt compactæ & denſioresaquæ. Primū de aquis uiuat: egredit̉: & pēnatos fideles de terra ad cælū leuat. Fabricatur homo de limo: & intra manus dei aquaꝝ ſacramēta uerſant̉. Plantatur paradiſus in Edē: & unus fons in quatuor principia diuidit̉qui poſtea egrediens de tēplo: & cōtra ſolis ortū uadens: amaras aquas mortuaſqꝫ uiuificat: peccat mūdus: & ſine aquaꝝ diluuio non purgatur. Statīqꝫ colūba ſpiritus ſancti expulſo alite teterrimo: ita ad Noe quaſi ad chriſtū in iordane deuolat: & ramo refectionis ac luminis pacē orbi annūciat. Pharao exercitu ſuo nolens popu dei exire de egypto ī typo baptiſmatis ſuffocatur. Et in pſalmis de interfectione illius ſcribitur. Tu confirmaſti in uirtute tua mare: tu confregiſti capita draconū in aquis: tu confregiſti capita draconis magni. Vnde & reguli & ſcorpiones arentia quæqꝫ ſectantur. Et poſtꝗͣ ad aquas uenerint: hydropas & lymphaticos faciunt. My-ra mutatur ſacramēto crucis: &. lxx. palmæ apoſtoloꝝ dulcoratis legis gurgitibus irrigantur. Abrahā & Iſaacputeos fodiunt: & repugnant allophyli: ideſt alienigenæ. Et Berſabeæ ciuitas iuramēti regnūqꝫ Salomonis no-men ſumit a fontibus. Rebecca īuenitur ad puteū. Rachel propter aquas ſupplātatoris oſculo ſalutatur. Moyſes filias ſacerdotis Madiā aperto puteo ab iniuria uindicat præcurſor domini in aquis fontiū iuxta Salim: ꝗdinterpretatur pax ſiue perfectio chriſto populū parat. Ipſe ſaluator poſt baptiſma: & ſanctificatas ſuo lauacroiordanis aquas regnū cæloꝝ incipit prædicare. Primū ſignū ex aquis facit. Samaritana uocatur ad puteū: ſitiēsinuitatur ad porū. Nicodemo dicit occulte: niſi quis renatus fuerit ex aqua & ſpiritu ſancto: non intrare eum inregna cæloꝝ: quia ab aquis cœperat: finiuit in aquis. Latus chriſti percutitur lancea: & baptiſmi atqꝫ martyri-pariter ſacramenta funduntur: poſt reſurrectionē mittit apoſtolos ad gentes: præcipit eis ut baptizent eas ī mſterio trinitatis: pœnitet facti populum iudeorum: & ſtatim a Petro ad baptiſma mittitur. Ante ꝗͣ parturiat parit Syon: & naſcitur gens ſimul. Paulus perſecutor eccleſiæ: & lupus rapax Beniamin Ananiæ: oui ſubmittit caput: nec ante recuperat aſpectū ꝗͣ curet baptiſmo cæcitatem. Eunuchus Candacis Reginæ æthiopū lectionephetica chriſti baptiſmati præparatur: mutat contra naturam æthiops pellem ſuam: & pardus uarietates ſuas.Qui Ioānis acceperant baptiſma: quia ſpiritum ſanctum neſciebant: iteꝝ baptizantur: ne quis putaret ex gen-tibus ac iudæis: aqͣs ſine ſpū ſācto ad ſalutē poſſe ſufficere. Vox dūi ſuꝑ aqͣs dominus ſuꝑ aquas multas: dn̄usdiluuium inhabitare facit: dentes eius ſicut grex detonſarum: quæ aſcenderunt de lauacro: omnes gemellos habentes fœtus: & infecunda non eſt in eis. Si non eſt infœcunda nec ſterilis: omnes habent ubera lacte rorantiaquæ apoſtolo poſſunt dicere: filioli mei quos iteꝝ parturio: donec chriſtus formetur ī uobis: & lac uobis potum dedi non eſcā. Michæas de baptiſmi gratia uaticinetur. Ipſe auertet: & miſerebitur noſtri: demerget iniquitates noſtras: & proiiciet in profundum maris omnia peccata noſtra. Quomodo ī lauacro omnia peccata mergunt̉: ſi una uox ſupernatat? Beati quorum remiſſæ ſunt iniquitates: & quoꝝ fecta ſunt peccata. Beatus uir cu-non īputabit dominus peccatū. Arbitror poſſumus & nos huic aliquid cantico iūgere. Beatus cui imputa