as niſi periclitans non addiit. Mollia etiam in grauiſſima febre lectuli ſtrata non habuit: ſed ſuper duriſſimā hu-mū ſtratis ciliciolis quieſcebat: ſi tamen illa quies dicenda eſt: quæ iugibus pene orationibus dies nocteſqꝫ iungebat: illud implens de pſalterio: Lauabo per ſingulas noctes lectū meum: lachrymis meis ſtratum meū rigabo: inqua fontes crederes lachrymaꝝ. Ita leuia peccata plangebat: ut illam grauiſſimoꝝ criminum crederes ream. Cūqꝫ a nobis crebrius moneretur: ut parceret oculis: & eos ſeruaret euangelicæ lectioni: aiebat. Turpanda eſt faciesquā contra dei præceptū purpuriſſo & ceruſſa & ſtibio depinxi. Affligendum corpus qd̓ multis uacauit delitiis.Longus riſus perpeti compenſandus eſt fletu. Mollia linteamina & ſerica præcioſiſſima aſperitate cilicii cōmu-tanda. quæ uiro & ſæculo placui: nunc Chriſto placere deſidero. Si inter tales tantaſqꝫ uirtutes caſtitatem in illauoluero prædicare: ſuperfluus uidear. In qua etiam cū ſæcularis eſſet: oīum Romæ matronaꝝ exemplum fuit. qͥita ſe geſſit: ut nuuꝗͣ de illa etiam maledicoꝝ auderet ꝗuid fama confingere. Nihil animo eius clæmentius: nihilerga homines blandius fuit. Non appetebat potentes: nec tamen ſuperbos & gloriolam quærētes faſtidio deſpiciebat. Si pauperem uiderat: ſuſtentabat. Si diuitem: ad benefaciendū cohortabatur. Liberalitas ſola excedebatmodum. Et uſuras tribuens: uerſurā quoqꝫ ſæpius faciebat: ut nulli ſtipes rogantium denegaret. Fateor errorenmeū: cum in largiendo eſſet profuſior: arguebā. Illud proferens de apoſtolo: Non ut aliis refrigerium: nobis autētribulatio: ſed exequalitate in hoc tēpore: ut noſtra abundantia ſit ad illoꝝ inopiā. Et hoc de euangelio ſaluatoris.Qui habet duas tunica̓: det alteram non habenti. Et prouidendū eſſe: ne qd̓ libenter faceret: ſemper facere nonpoſſet: multaqꝫ huiuſcemodi: quæ illa mira uerecundia: & ſermone parciſſimo diſſoluebat: teſtem inuocans deūſe pro illius nomine cuncta facere: & hoc habere uoti: ut mēdicans ipſa moreretur: ut unum nūmū filiæ non di-mitteret: & in funere ſuo aliena ſindone inuolueretur. Ad extremum inferebat. Ego ſi petiero multos inueniamqui mihi tribuant. Iſte mendicans ſi a me non acceperit: quæ ei poſſum etiam de alieno tribuere: & mortuus fu-rit: a quo eius anima requiretur? Ego cautior in re familiari eſſe cupiebam: ſed illa ardentior fide: toto ſaluatorianimo iungebatur: & pauperem dominū: pauper ſpiritu ſeq̄batur: reddens ei qd̓ acceperat: pauper pro ipſo effecta. Deniqꝫ conſecuta eſt qd̓ optabat: & in grandi ære alieno filiā dereliquit: qd̓ hucuſqꝫ debens: non ſuis uiribusſed Chriſti ſe uidet̉ miſericordia redditurā. Solent plæræqꝫ matronaꝝ buccinnatoribus ſuis dona conferre: & inpaucos largitate profuſa: manus a cæteris retrahere: quo illa omnino carebat uitio. Ita. .n. ſingulis ſuā pecuniamdiuidebat: ut ſingulis neceſſarium erat. Non ad luxuriā: ſed ad neceſſitatem. Nemo ab ea paupeꝝ uacuus reuerſus eſt: qd̓ obtinebat: non diuitiaꝝ magnitudine: ſed prudentia diſpenſandi. illud replicans. Beati miſericordiesquoniā ipſi miſericordiā conſequentur. Et ſicut aqua extinguit ignem: ita elemoſyna extinguit peccatum. Et facite uobis amicos de iniquo māmona: qui uos recipiant in æterna tabernacula. & date elemoſynam: & ecce oīamunda ſunt uobis. & uerba Danielis regem Nabuchodonoſor monentis: ut elemoſynis redimeret peccata ſua.Sed in uiuis lapidibus qui uoluuntur ſuper terrā: de quibus in apocalypſi Ioannis ciuitas magni regis extruiturquos in ſapphiꝝ: & ſmaragdum: & iaſpidem: & cæteras gēmas eſſe uertendos ſcriptura commemorat. Veꝝ hæ-poſſunt eſſe cōmunia cū paucis: & ſcit diabolus non in ſummo uirtutū culmine poſita. Vnde loquitur ad domi-num: poſt amiſſam Iob ſubſtantiā: poſt euerſam domū: poſt liberos interfectos corium pro corio: & oīa quæ habuerit homo dabit pro aīa ſua. ſed extende manū tuā: & tange oſſa eius & carnes: niſi in faciē benedixerit tibi. Scimus plæroſqꝫ dediſſe elemoſynā: ſed de proprio corpore nihil dediſſe: porrexiſſe egentibus manū: ſed carnis uoſuptate ſuperatos: dealbaſſe ea quæ foris erant: & intus plenos fuiſſe oſſibus mortuoꝝ. At non paula talis: quæ tātæ continentiæ fuit: ut prope menſurā excederet: & debilitatem corporis nimis ieiuniis ac labore contraheret.Quæ exceptis diebus feſt inis uix oleū in cibo caperet: ut ex hoc uno æſtimet̉ quid de uino & liquamine: & pi-ſcibus: & melle: & ouis & reliquis: quæ guſtui ſuauia ſunt iudicarit. In quibus ſumendis quidā ſe abſtinētiſſimosputant. & ſi his uentrē ingurgitauerint: tutā pudicitiā ſuſpicant̉. Semper quidē uirtutes ſequit̉ inuidia: feriuntqꝫſummos fulgura montes. Nec miꝝ ſi hoc de hominibus loquar: cū etiā dominus noſter phariſæoꝝ zelo ſit crucifixus: & oēs ſancti æmulos habuerint. In paradiſo quoqꝫ ſerpens fuerit: cuius inuidia tū mors introiuit in orbemterraꝝ. Suſcitauerat ei dominus Adab Idumæū: qui eā colaphizaret: ne ſe extolleret: & quaſi quodā ſtimulo canis ſæpius ammonebat: ne magnitudine uirtutū altius ſaperet: & aliaꝝ uitiis fœminaꝝ ſe in excelſo crederet corſtitutā. Ego aiebā liuori eſſe credendū: & dandū inſaniæ locū: qd̓ feciſſet Iacob in fratre ſuo Eſau: & Dauid in ꝑtinaciſſimo inimicoꝝ Saul: quoꝝ alter Meſopotamiā fugerit: alter ſe alophyllis fradiderit: malens hoſtibus ꝗͣ inuidis ſubiacere. At illa reſpondebat. Iuſte hæc diceres: ſi diabolus contra ſeruos dei & ancillas non ubiqꝫ pugnaret& ad oīa loca fugientes non præcederet: ſi non ſanctoꝝ locoꝝ amore retinerer: & Bethleē meam in alia reperirepoſſem parte terraꝝ. Cur .n. non patientia liuorem ſuperē? Cur non humilitate frāgā ſuperbiā? & percutienti:alterā offeram maxillā? dicente apoſtolo Paulo. Vincite in bono malū. Nonne apoſtoli gloriabantur quādo ꝓdomino ſunt paſſi contumeliā? Nonne ipſe ſaluator humiliauit ſe: formā ſerui accipiens: & factus eſt obedienspatri uſqꝫ ad mortē: & mortem crucis: ut nos ſua paſſione ſaluaret? Iob niſi certaſſet: & uiciſſet in prælio: non ac-cepiſſet coronam iuſticiæ: nec audiſſet a domino. Putas me aliter locutū tibi: ꝗͣ ut appareres iuſtus? Beati dicuntin euangelio: qui perſecutionē patiuntur propter iuſticiam: ſecura ſit conſcientia: ꝙ non propter peccata patia-mur: & afflictio in ſæculo materia præmioꝝ eſt. Siquando procatior fuiſſet inimicus: & uſqꝫ ad uerborū iurgiaproſiliſſet: illud pſalterii decantabat. Cū conſiſteret aduerſum me peccator obmutui & ſilui a bonis. Et rurſum.Ego aūt quaſi ſurdus non audiebam: & quaſi mutus nō aperiēs os ſuū. Et factus ſum ſicut homo non audiens: 8nō habens in ore ſuo redargutiones. In tentationibus deuteronomii uerba uoluebat. Tentat uos dominus deusueſter: ut ſciat ſi diligatis dominum deum noſtrum de toto corde ueſtro: & de tota anima ueſtra. In tribulationibus & in
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten