Druckschrift 
2 (1490)
Entstehung
Seite
CXLIIIr
Einzelbild herunterladen
 

rit abſtinentia. ſi ire nolueris: tunc miſer in prandio comederis. ad ſingulas quaſqꝫ phialas & delibuta mellis uina potaberis. Alius in tuū uultū cauillabit̉ ille inceſſum ridebit: hic habitum. & imitatores forſitam iudæoꝝne hic eſt inquient filius fabri? Nōne fratres eius & ſorores apud nos ſunt? Ego illū memini ante tot ferme annosillud feciſſe turpe: dixiſſe turpius: alius furem clamabit & mœcchum. ſeqꝫ ſceleris finget fuiſſe participē. Omniapariter prandia conſonabunt: & in te temulentiū conuiuiū diſſoluet̉. Quod ſi ſuillis abſtinueris carnibus: &crebro balneas frequentaueris: tunc uere per omnes colūnas Manichæi titulus aſcribetur. Si uolucrum eduliumrefutaueris: & tenellas columbas: craſſoſqꝫ turtures expetenti gutturi durior dominus denegaueris: ſacrilegii cri-men affigetur. Statimqꝫ aient: hi ſunt qui creatorem mundi contemnunt: in uſus noſtros facta ſunt omnia. Audui domino teſte non mentior: quendam in ſuam gulam diſertum: me rumore cognouiſſet eſculentioribus ci-bis abſtinere: dicere: nunꝗd porcellus ideo factus eſt: ut togatus in ſenatu ſententiam diceret? uidelicet me ſtultitiæ condemnaret: qui putarē: ea quæ ſunt in hominum uſus creata: non ſumere. Hæc & iſtiuſmodi: uitam īurbibus laceret bonam: quid facies frater in medio? aut uitiis: aut anathemati colla ſubmittes .i. aut ſectaberisſunt aduerſa continentiæ: aut ſi facere nolueris: ipſe damnaberis: prætermitto crebras ſalutationes: obſequia matronaꝝ: uariaſqꝫ illecebras: quibus etiam rigidiſſimi emolliunt̉ animi: & ſi reneo cantu ad naufragia pertrahuntur. ad ſpecioſas quaſqꝫ formas oculus ſæpe inuitus abſtrahit̉. aures obſcœna dicta feriunt: nunc illud affir-mo: etiam ſi iſta non eſſent: ad comparationem tamen ingentis boni: minora diſerere debueras. Adde diaconus es: & abſceſſum tuum eccleſiæ dāna non ſentient. Helias uixit in heremo: Heliſæum prophetaꝝ ſecutus eſtchorus. Præcurſor domini Ioannes nutritus in ſolitudine: ad hoc tantum deſcendit ad iordanis ripas: ut populosargueret confluentes: & phariſæos intelligeret clericos iudæoꝝ: & generationes uipereas denotaret. Nuper ægpti deſerta uidiſti. Intuitus es angelicam familiā. Quanti ibi flores ſunt? ꝗͣ ſpiritalibus gēmis prata uernantiaVidiſti ſerta: quibus dominus coronat̉. Ille tibi in pectore ignis æſtuet. Illa quotidie cogita: tracta: deſidera: &ſi quodam carcere detentus exclama heu me ꝗa peregrinatio mea prolongata eſt. Et in paradiſum mente conſcedens: totiens in terra non eris: quotiens terrā deſpexeris. Eadem nobis certe: cum his qui habitant per deſerta: conditio eſt. iiſdem infirmitatibus uel uirtutibus ſubiacemus. Si te aquæ potus uexat. ꝗͣti nobiliores: non dicam uinaneſciunt: & carnium ignorant cibos: ſed infuſo tantum legumine ſuſtentant̉? Si balneaꝝ te lauacra ſollicitant:ti principes ciuitatum: ſiue obculpam propriam: ſiue ob inuidiā: ad inſulas deportati: ſine præmio futuraqꝫ meicede abſqꝫ balneis perſeuerant? Nemo id neceſſitate pati non poteſt: qd̓ pro deo uoluntate pati detractat. habebis cellulam: quæ te ſolum capiat. īmo non eris ſolus angelica tecum turba uerſabit̉. Tot ſocii: quot ſancti. Legeseuangelium: fabulabit̉ tecum leſus. Replicabis apoſtolos: uel prophetas. Nunquid poteris talem alium tuis ſermonibus habere conſortem? Terra ſumus: & cinis: & per omnia momenta de noſtra ſalute ſuſpenſi: continuo inpuluerem diſſoluendi: quid retractamus facere de neceſſitate uirtutem? Certe quandoqꝫ moriendum eſt: ſtercoribus plena uitalia. quæ nos quotidie noſtræ cōmonent uilitatis: in ſimilem putredinē omne ſecum tractura ſuntcorpus. ꝗͣcito relinquamus mundi anguſtias: & ſi forte ob continentiam (qd̓ tamen raro accidit) dolere ſtoma-chum: æſtuare febribus cœperimus: perpetuæ uitæ ianuam morbū putemus: plenāqꝫ uictoriam: quia ſcripturadocente cognoſcimus: nullum antæ uitæ huius finē: plene beatum eſſe dicendū. Quanti in mediis opibus & in-ter infulas conſulatus repentina morte ſubtracti ſunt? Nuper imperator Valentinianus: aduerſus Sarmatasquandoqꝫ ꝑꝑ Illyrii uaſtationē in conſiſtorio ſæuus infremeret: & totius gentis excidiū rigidus minaret̉: ſangune erūpente diſcrepuit. Quid loquar de fratre eius: quē contra regale faſtigiū Thraciæ ignis abſorbuit? Necdūannus cōpletus eſt: quo principem Gratianū prodente exercitu ſuo ante fœda captiuitas: dehinc miſerabilior oppreſſit interitus. Et ut iſta taceā: etiam cōi fine perierunt: poſt mortē pari omnibus cōditiōe ſociant̉. Quodne quiſq eoꝝ quidē in die iudicii minimo de monachis comparabit̉. Sectemur ſaltem mulierculas: ſexus nos doceat infirmior. Quantæ diuitiis pariter & nobilitate pollentes (nolo .n. uocabula dicere ne adulari uidear) relictis faculatibus: pignoribuſqꝫ contēptis: id factu facile iudicauerunt: qd̓ tu proprio putaſti more difficile? Id decærei carmine diſce. Illud tibi de uariis floribus lumen exorna. Eſto & ipſe apis Delboræ uictoriam imitare: Ba-rach tecū Siſarā perſequat̉: & liberato Iſarel iudicū carmen ingemines: & Chriſti mella cōponas. Si ſic lampadēpræpares: ſponſo ueniente non dormies: ſed cubiculū regis intrabis. Plura dicere uellem: & te mecū tali exhortatione retinere: ſubito nunciatū eſt aſellos eſſe conductos. qui me romā uſqꝫ pertraherent. Itaqꝫ iuuitus placen-tiam te remitto. Pelicani ſuos a ſerpente filios occiſos: mortuos inueniūt: lugent: & ſe & ſua latera percutiūt: &ſanguine excuſſo ad corpora mortuoꝝ: ſic reuiuiſcunt. Aꝗla quando ſenuerit grauantur ipſius pēnæ & oculi:ritqꝫ fontē: & erigit pēnas: & colligit in ſe calorem: & ſic oculi eius ſanantur: & in fontē ſe ter mergit: & ita ad iuuetutē redit. Phœnix auis eſt in india: & per ꝗngentos annos de libano implet ſe armatibus: & ſic nidificat. Et indi-cat ſacerdoti Heliopolitano menſe Famenoth aut Farmuth. Implet aram ſacerdos ſarmentis: & ibi cōfert Phœnix aromata: & electrum aræ imponit. Et primo ſolis ortu Phœnix quidem mouet pennas: ſolis uero calore ac-cendit̉ electrum: & ſic exurunt̉ aromata: & ipſa Phœnix incendit̉. Craſtino die de cinere gignitur uermis: ſecū-do pennas affert: tertio ad antiquam redit naturam: & ſic ad ſua loca reuertitur. Anguis quando ſenuerit perditaſpectum. Et ſi uoluerit redire ad iuuentutem: ieiunat quadraginta diebus: ut laxetur pellis eius: & ſic anguſtūforamen inquirit: ut dum nititur exire inde: pellem ſenectutis dimittat. Coluber ad bibendum ueniens: in aquauenenum deponit: ne eum uenenum aqua concretum occidat. Nudum hominem timet: ueſtitum perſequiturcaput tamen ſuum cælat: quando percutitur: ubi ſcit eſſe mortem ſuam: Serpens quidem ſi ſemel calamo percutiatur: moritur: ſin uero iterum percutiatur: confirmat̉: Brumali tempore infirmior efficit̉: & a ſoricibus deuinci