Druckschrift 
2 (1490)
Entstehung
Seite
XCIXv
Einzelbild herunterladen
 

facinoroſus in ſuo facinore morietur. Sanguinem autem eius de manu tua requiram. Tu autem ſi prænūciaueris facinoroſo uiam eius: ut auertat̉ ab ea: & non fuerit auerſus a uia ſua: ille in facinore ſuo moriet̉: tu animamtuam liberabis. Quid eſt fratres uidetis ꝗͣ ſit tacere periculoſum: morit̉ ille & recte morit̉ impietate ſua: & peccato ſuo morit̉. Negligentia .n. eius occidit eum. Nam paſtorem inueniet uiuentem: quia ait Viuo ego dicit dominus deus: ſed cum fuerit negligens non admonente illo qui ad hoc eſt præpoſitus: & ſpeculator ut admonea& ille iuſte moritur: & iſte iuſte damnatur. Si autem dixeris īquit impio morte morieris: cui ego fuero gladiurcōminatus: & ille neglexerit uitare īminentem gladium: & uenerit gladius: & interfecerit eum: ille in peccato ſuomoriet̉. Tu autem animā tuam liberaſti. ꝓpter hoc ad nos ꝗdem pertinet non tacere. Ad uos autem & ſi non taceamus de ſcripturis ſanctis uerba paſtoris audire. Videamus ergo quia ſic ꝓpoſuerā utrū auferat oues a paſtoribus malis. Hoc. n. dicit ego ſuper paſtores: & inquiram oues meas de manibus eoꝝ. Et auertam ab eis ut pa-cant oues ipſius: quæ dicunt facite. Quæ faciunt facere nolite: tanꝗͣ dicere mea dicunt: ſua faciunt: Si diceret facite ſecuri quod faciunt: ipſos damnabo male uiuentes. Vobis autem parcam qui ſecuti eſtis præpoſitos ueſtro.Si hoc diceret dederat malis paſtoribus paſcentibus non oues ſed ſe. ſed quoniā terret non ſolum cæcū ducentēſed cæcū ſequentem (eqꝫ. n. ait. Cadit in foueam ducens: & non cadit ſequens: ſed cæcus cæcū ducens ambo infoueam cadunt) Admonuit oues & ait: Quæ faciunt facere nolite.. n. non faciatis quæ faciunt mali paſtore:non uos ipſi paſcunt. Cum autem facitis quæ dicunt ego uos paſco. mea dicunt. n. & non faciunt. Securi inquiūſequimur epiſcopos noſtros. dicunt hoc ſæpe hæretici quando ueritate manifeſtiſſima conuincuntur nōne oue-ſumus? illi de nobis reddunt rationē: reddunt plane mala de morte noſtra: de morte eius maligne reddit maluspaſtor malam rationē: nunquid ideo uiuit ouis: quia deſignat̉ pellis ipſius? Increpatur paſtor: quia neglexit ou-errantem. Et ꝓpterea in fauces lupi irruit ut deuoraret̉. Q uid illi prodeſt: quia affert pellem ſignatā? pater fa-milias uitam eius inquirit: Sed ecce malus paſtor attulit pellem: reddat de pelle rationē. uero mentiturus eſt. Videbat deſuper qui poſtea iudicat cui uerba ille facta numerat cogitationes inſpicit: reddat paſtor malus rationēpellis ouis mortuæ: clamaui ei uerba tua & ſequi noluit: dedi operam ut a grege non aberraret & non obtemperauit. plane ſi hoc dicat & uerum dicat (nouit autem ille utrū ueꝝ dicat) reddat bonam rationē de oue mala. S.autem inſpicit deus quia neglexit errantē quia non quæſiuit pereuntē. Quid prodeſt inuenit pellem quamreferret? ipſam reuocaret ne pellem mortuæ demonſtraret. Si ergo bonā rationem reddit quia non quæſiuierrantē: qualem fecit qui fecit errantē? Hoc eſt qd̓ dico. Si in catholica conſtitutus epiſcopus bonā rationreddit de oue: ſi non quæſierit errantē de grege dei: qualē rationem redditurus eſt hæreticus: qui non ſolum nonreuocabit ab errore: ſed etiam compulit in errorem? Sed uidemus ut dixi quomodo reuocet deus oues a paſtoribus malis: iam commemoraui: quæ dicunt facite: quæ autem faciunt facere nolite. Et ipſi uos paſcunt ſed deus: quia uelint nolint paſtores ut perueniant ad lac & lanā: uerba dei dicturi ſunt. Qui prædicas non furandifuraris. Apoſtolus ad eos qui bona dicunt: & mala faciunt. Tu audi prædicantē ne fureris: ꝗa fieri non poteſt deſpinis legere uuā. Et rurſus dixiſti mihi quibuſdā quæ dicunt facite: quæ autē faciunt facere nolite. quomodouis de ſpinis me colligere uuam uerbi? cui reſpondebit̉. Non eſt illa uua ſpinarū: ſed aliquando increſcēs ſarmētum implicat ſe in ſepe: & pendet uua inter denſa ſpinaꝝ: ſed non ſurgit de radice ſpinarum. Tu ſi eſurieris & al-ud non habes unde ſumas: caute manū mitte ne lacereris a ſpinis. i. ne facta imiteris maloꝝ: & lege uuā inter ſpinas pendentē: ſed de uite naſcentē. Attende ueniet botri alimentum: ſpinis ſeruatur ignis tormentoꝝ. Extrahaninquit oues meas de manibus eoꝝ: & non erunt eis adhuc in cibum. Hoc & in pſalmis dicitur Nōne cognoſcenomnes qui operantur iniquitatem: qui deuorant populum meū ut cibum panis? Et non erunt eis adhuc in cibūQuoniam hoc dicit dominus deus. Ecce ego ipſe abſtuli a malis paſtoribus oues monendo ut dixi: ne quod fa-ciunt mali paſtores faciant incaute negligētes oues: Et quid ait cui dat quod illis abſtulit forte bonis paſtoribusnon hoc ſequetur: & quid dicemus fratres nōne ſunt paſtores boni? Nōne alio loco ſcripturaꝝ dicitur? Et conſtituam eis paſtores ſecundum cor meum & paſcens eas de diſciplina. Quomodo ergo oues quas malis paſtoribus tollit: non dat bonis: ſed tanꝗͣ omnino nuſquā remanſerint boni: dicit Ego paſcam? Petro dixerat Paſce oue-meas. Quid ergo faciemus cum Petro commendantur oues? Non ibi dixit dominus. Ego paſcam oues measnon tu. Sed Petre amas me? Paſce oues meas. an forte quia modo non inuenitur Petrus? Iam enim aſſumptu-eſt in requiem apoſtolorum & martyrum. non eſt cui dicat ſecurus dominus ouium Paſce oues meas: & quodammodo quaſi neceſſitate deſcendit ad officium paſcendi oues ſuas: non habens quibus commendet: nec tamen deſerens. Hoc enim uidetur ſequi. Hoc enim dicit dominus deus. Ecce ego ipſe: cui dicebamus Qui paſcitIſrael intende. Deducitis tanꝗͣ ouem loſeph populum in ægypto conſtitutum. iam diffuſus in gentibus Iſrael: iſe eſt Ioſeph. Noſtis enim quia migrauit Ioſeph in ægyptum uendentibus fratribus: factum eſt: uendideruntChriſtum iudæi non ſine cauſa: & inter apoſtolos ipſe Iudas uenditor fuit. Cœpit eſſe Chriſtus ingentibus: ibhonoratus eſt: ibi creuit populus eius: non eum deſerit paſtor eius. Excita inquit potentiam tuam & ueni: ut ſal-uos facias nos. plane facit & faciet. Ait enim. Ecce ego ipſe inquiram oues meas: & uiſitabo eas ſicut uiſitat paſtor gregem ſuum. non curauerunt mali paſtores: non enim ſuo ſanguine redimere. Sicut uiſitat inquit paſtorgregem ſuum in die. In qualem diem cum fuerit nimbus & nubis ideſt in pluuia & nebula. Pluuia & nebula ēror ſæculi huius caligo magna ſurgens de cupiditate hominum: & nebula conterens terram: & difficile ut nonerrent oues & iſta nebula: ſed paſtor non deſerit eas: inquirit eas: penetrat nebulam oculis acutiſſimis: non impeditur caligine nubium: uidet undiqꝫ: errantem reuocat tantum: quod fiat in euangelio quæ ſunt oues meæaudiunt uocem meam: & ſequuntur me in medio ouium diſperſarum: ſic inquiram oues meas: & educam