nec fortitudo erat: ſed duritia ſibi: ut ſtultos falleret: nomē fortitudinis īponebat. Nā ſi fortitudo eſſet: non uitiūſed uirtus eſſet. Si aūt uirtus eſſet: a cæteris uirtutibus tanꝗͣ inſeparabilibus comitibus nunꝗͣ relinq̄retur. Quapropter dū quærit̉ etiā de uitiis: utrū ipſa ſimiliter omnia ſint: ubi unū erit: aut nulla ſint: ubi unū nō erit: laborioſū eſt id oſtēdere: propterea quia uni uirtuti duo uitia opponi ſolent. Et quod aꝑte cōtrariū eſt: & quod ſpe-cie ſimilitudinis adumbrat̉. Vnde illa Catilinæ quia fortituto nō erat: quæ eſſet cū ſecū uirtutes alias nō habebat: facilius uidebatur. Quod uero ignauia fuerit: ubi exercitatio ꝗͣſlibet grauiſſimas moleſtias ꝑpetiendi atꝗtollerandi: ſupraꝗͣ cuiꝗͣ credibile eſt fuit ægre ꝑſuadere poteſt. Sed forte acutius intuētibus: ignauia apparet ipſa duritia: quia laborē bonoꝝ ſtudioꝝ quibus uera acquirit̉ fortitudo neglexerat. Verūtamen quia ſunt audaces qui timidi non ſunt: & rurſus timidi a quibus abeſt audacia: cū ſit utrūqꝫ uitiū: quoniā qui uera uirtute fotis eſt: nee temere audet: nec inconſulte timet: cogimur fateri uitia plura eſſe uirtutibus. Vnde aliꝗͣdo uitiū ui-tio tollitur: ut amore laudis: amor pecuniæ: aliꝗͣdo unū cedit: ut plura ſuccedāt: uelut qui ebrioſus fuerit: ſi mo-dicū biberit: & tenacitatē & ambitionē didicerit. Poſſunt itaqꝫ uitia etiā cedere uitijs ſuccedentibus non uirtutibus: & ideo plura ſunt. Virtus uero quo una ingreſſa fuerit: quoniā ſecū cæteras ducit: profecto uitia cedēt oīaq̄cūqꝫ inerant. Non enī omnia inerant: ſed aliquando totidē: aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus ſuccedebant. Hæc utrū ita ſe habeant: diligentius inquirendū eſt. Non enī & iſta diuina ſententia eſt: quadicitur: qui unā uirtutē habuerit: omnes habet: eiqꝫ nulla ineſt: cui una defuerit: ſed hoībus hoc uiſū eſt: multūquidē ingenioſis: ſtudioſis: ſed tamē hominibus. Ego uero neſcio quēadmodū dicā: non dico uiꝝ a quo denominata dicitur uirtus: ſed etiā mulierē: ꝗͣ uiro ſuo ſeruatæ thori fidē ſi hoc faciat propter præceptū & promi-ſum dei: & quæ primitus ſit fidelis nō habere pudicitiā: aut pudicitiā nullā uel paruā eſſe uirtutē. Sic & maritiqui hoc idē ſeruat uxori: & tamē ſunt plurimi tales: quoꝝ ſine aliquo peccato eſſe. neminem dixerim: & utiqꝫ ilIud qualecūqꝫ peccatū ex aliquo uitio uenit. Vnde pudicitia coniugalis in uiris fœminiſqꝫ religioſis cū procudubio uirtus ſit: non enī aut nihil aut uitiū eſt: non tamē ſecū habet omnes uirtutes. Nā ſi omnes ibi eſſent: nulū eſſet uitiū: nullū omnino peccatū. Quis aūt ſine aliquo peccato? Quis ergo ſine aliquo uitio: ideſt fomit-quodā uel quaſi radice peccati: cū clamet qui ſupra pectus domini recūbebat: ſi dixerimus quia peccatū nō habemus: noſipſos ſeducimus: & ueritas in nobis non eſt. Neqꝫ hoc apud te diutius agendū eſt: ſed propter alio.qui forte hoc legerint dico. Nā tu quidē in eodē ipſo opere ſplendido cōtra Iouinianū etiā hoc de ſcripturis ſāctis diligenter probaſti. Vbi etiā ex hac ipſa epiſtola cuius uerba ſunt: quoꝝ nunc intellectū requirimus poſuſti: quod ſcriptū eſt: in multis enī offendimus omnes: non enī ait offenditis: ſed offendimus omnes: cū chriſti: loqueret̉ apoſtolus: & cū hoc loco dicat. Quicūqꝫ aūt totā legē ſeruauerit: offendat aūt in uno: factus eſt oīumreus. Ibi non in uno ſed in multis: nec quoſdā ſed omnes dicit offendere. Abſit aūt ut quiſqͣ fidelis exiſtimet to-milia ſeruoꝝ chriſti: qui ueraciter dicunt ſe habere peccatū: ne ſeipſos decipiant: & ueritas in eis nō ſit nullā habere uirtutē: cū uirtus magna ſit ſapientia. Dixit aūt ipſa ſapiētia homini. Ecce pietas eſt ſapiētia. Abſit ergo utdicamus tot ac tantos fideles & pios homines dei non habere pietatē quā græci uel euſebian uel expreſſius 8plenius theoſebiā uocant. Quid aūt pietas eſt: niſi dei cultus? & unde ille colit̉ niſi charitate? Charitas igit̉ dicorde puro & cōſcientia bona & fide nō ficta magna & uera uirtus eſt: quia ipſa eſt & finis præcepti. Merito dcta eſt fortis ſicut mors: quia ſiue nemo eā uincit ſicut mortē: ſiue quia in hac uita uſqꝫ ad mortem eſt menſuracharitatis: ſicut dominus ait. Maiorē hac charitatē nemo habet: qͣ ut animā ſuam ponat pro amicis ſuis: ſiue potius: quia ſicut mors aīam guellit a ſenſibus carnis: ſic charitas a cōcupiſcentiis carnalibus. Huic ſubſeruit ſcientia cū eſt utilis: nā ſine illa inflat: Quod uero illa ædificando impleuerit: nihil ibi iſta inane quod inflet inueniet. Vtilē porro ſcientiā definiendo monſtrauit: ubi cū dixiſſet. Ecce pietas eſt ſapientia continuo ſubiunxit: Alſtinere uero a malis: ſcientia eſt. Cur ergo non dicimus qui hanc uirtutem habet habere omnes: cū plenitudo lgis ſit charitas? An quanto magis eſt in homine: tanto magis eſt uirtute præditus? Quanto autem minus: tarto minus eſt uirtus? quia ipſa eſt uirtus: & quanto mihus eſt uirtus: tanto minus eſt uitiū. Vbi ergo illa plena &perfecta erit: nihil ex uitio remanebit. Proinde mihi uidentur ſtoici falli: quia proficientē hoīem in ſapiētia noſunt omnino habere ſapientiā: ſed tunc habere cū in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum profectum negant: ſed niſi ex profundo quodā emergendo repente emicetur in auras ſapientiæ liberas: nulla ex parte eſſe ſapientem. Sicut enim nihil intereſt ad hominē præfocandū utrū aquam ſtadiis multis ſuper ſe habeat altā: auunū palmū aut digitū: ſic illos qui tendunt ad iapientiā proficere quidē dicunt: tanꝗͣ ab imo ſurgentes gurgitisin aerē: ſed niſi totā ſtultitiā uelut opprimentē aquā proficiendo uelut emergendo euaſerint: non habere uirtutem: nec eſſe ſapientes. Vbi aūt euaſerint mox habere totā: nec quicꝗͣ ſtultitiæ remanere: unde omnino ullu pecatū poſſit exiſtere. Hæc ſimilitudo: ubi ſtultitia: uelut aqua & ſapiētia: uelut aer ponit̉: ut animus a præfocati-ne ſtultitiæ tanꝗͣ emergens in ſapientia repente reſpiret: nō mihi uidetur ſatis accōmodata noſtraꝝ ſcripturaꝝauctoritati. Sed illa potius: ut uitium uel ſtultitia tenebris luci aūt uirtus & ſapientia cōparetur: quantū iſta ſi-milia de corporalibus ad intelligibilia duci poſſunt: non itaqꝫ ſicut de aquis in aerem ſurgens: ubi eaꝝ ſummūtranſierit repente quantū ſufficit inſpiratur: ſed ſicut de tenebris in lucē procedens: paulatim progrediendo: illūminatur. Q uod donec pleniſſime fiat: iam eum tamen dicimus tanꝗͣ de abditiſſima ſpelunca egredientē: uici-nia lucis afflatū tanto magis: quanto magis propinquat egreſſus: ut illud qd̓ in eo lucet: ſit utiqꝫ ex lumine: quoprogreditur. Illud autem quod adhuc obſcurum eſt: ſit ex tenebris unde egreditur. Itaqꝫ & non iuſtificabitur inconſpectu dei omnis uiuens: & tamen iuſtus ex fide uiuit. Et induti ſunt ſancti iuſticia: alijs maius: aliis mi.nus. Et nemo hic uiuit ſine peccato: & hoc alius maius: alius minus. Optimus autem eſt qui minimum.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten