rantiam noſtram non ignoramus. Aliud eſt enim quod neſcire malum eſt: aliud quod ſciri uel non poteſt: uelnon opus eſt uel ad uitam quam quærimus indifferens eſt. Hoc eſt uero quod de litteris apoſtoli Iacobi nūc rquiro: in hac ipſa qua uiuimus & ut ſemper uiuamus deo placere ſtudemus actione uerſatur. Quomodo igi-intelligendū eſt obſecro te: quicunqꝫ totam legem ſeruauerit: offendat autem in uno: factus eſt omniū reus? Itane qui furtum fecerit: īmo uero qui dixerit diuiti: ſede hic: pauperi autem tu ſta illic: & homicidii & adulterii 8ſacrilegii reus eſt? Quod ſi non eſt: quomodo qui uno offendit factus eſt omniū reus? An illud quod dixit dediuite & paupere ad iſta non pertinet: quoꝝ ſiquis offenderit: fiet omniū reus? Sed recolendū eſt unde ueneritilla ſententia: & quæ illā ſuperiora pepererint: quibuſqꝫ cōnexa dependeat. Fratres mei nolite inquit in perſonarum acceptione habere fidē domini noſtri leſu chriſti gloriæ. Etenī ſi introierit in cōuentu noſtro uir annulumaureū habens in ueſte candida: introierit autem & pauper in ſordido habitu: & intendatis in eū qui indutus usſte præclara: & dicatis ei: tu ſede hic bene: pauperi autē dicatis: tu ſta illic: aut ſede ſub ſcabello pedum meorumnōne iudicatis apud uoſmetipſos? & facti eſtis iudices cogitationū iniquarum? Audite fratres mei dilectiſſiminōne deus elegit pauperes in hoc mundo: diuites in fide: & hæredes regni: quod repromiſit deus diligētibus ſe-Vos aūt exhonoraſtis pauperem: propter illum ſcilicet cui dictum eſt: jſta illic: cum habenti annulum aureundictum eſſet: tu ſede hic bene. Ac deinde ſequitur eandem ipſam ſententiam latius uerſans & explicans: nonnequit diuites per potentiam opprimunt uos: & trahunt ad iudicia? Nonne ipſi blaſfemant bonū nomen: quod īuocatum eſt ſuper uos? Siquidem legem perficitis regalem ſecundum ſcripturam: diliges proximum tuum ſicut teipſum: benefacitis. Si autem perſonas accipitis: peccatum operamini: redarguti a lege quaſi tranſgreſſoresVide quemadmodum tranſgreſſores legis apellat: qui dicunt diuiti ſede hic: & pauperi ſta illic. Vnde ne putarent contemptibile eſſe peccatum: in hac una re legem tranſgredi: ſecutus adiunxit. Quicūqꝫ totam legem ſeruauerit: offendat autem in uno: factus eſt omnium reus. Qui enim dixit non mœcchaberis: dixit: & non occi-des. Quod ſi non occidis: mœccharis autem: factus es tranſgreſſor legis: propter id quod dixerat redarguti alege: quaſi tranſgreſſores. Quæ cum ita ſint conſequens uidetur: niſi alio modo intelligendum oſtendatur: utqui dixerit diuiti: ſede hic: & pauperi ſta illic: huic non honorem: quem illi deferens: & idolatra & blaſfemus &adulter & homicida: & ne quod longum eſt: cuncta commemorem: reus omnium criminum iudicādus eſt. Offendens quippe in uno factus eſt omnium reus. At enim qui unam uirtutem habet: omnes habet: & qui unamnon habet: nullam habet. Hoc ſi uerum eſt: confirmatur iſta ſententia: ſed ego eam exponi uolo: non confirmari: quæ per ſeipſam apud nos omnibus philoſophorum auctoritatibus firmior eſt. Et illud quidem de uirtuti-bus & uitiis: ſi ueraciter dicitur: non eſt conſequens: ut propter hoc omnia peccata ſint paria. Nam illud de in-ſeparabilitate uirtutum: niſi forſitā fallor: tamē ſi uerum memini: quod uix memini: omnibus philoſophis placuit: qui eaſdem uirtutes agendæ uitæ neceſſarias eſſe dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum ſoli Stoici auſi ſunt diſputare: contra omnem ſenſum generis humani. quam eorum uanitatem in Iouiniano illo qui inhac ſententia Stoicus erat: in aucupandis autem & defenſandis uoluptatibus Epicureus de ſcripturis ſanctis dilucidiſſime conuiciſti. In qua tua ſuauiſſima & præclariſſima diſputatione ſatis euidenter apparuit: non pla-cuiſſe auctoribus noſtris: uel ipſi potius: quæ per eos locuta eſt ueritati: omnia paria eſſe peccata. Quomodoautem fieri poſſit: ut etiam ſi hoc de uirtutibus uerum eſt: non tamen ideo cogamur fateri æqualitatem omniūpeccatorum quantum poſſum adiuuāte domino aperire conabor. Q uod ſi effecero approbabis: ubi uero cauſæ defuero: tu ſupplebis: certe hinc perſuadēt: qui unam uirtutem habuerit: habere omnes: & omnes deeſſe: cuiuna defuerit: ꝙ prudentia: nec ignaua: nec iniuſta: nec interpretans poteſt eſſe: nam ſi aliquid horum fuerit prudentia non erit. Porro ſi prudentia tunc erit ſi & fortis & iuſta: & temperans ſit: profecto ubi fuerit: ſecum ha-bet cæteras. Sic & fortitudo imprudens eſſe non poteſt: uel intemperans: uel iniuſta: ſic temperantia neceſſe eſtut prudens: fortis: & iuſta ſit. Sic iuſticia non eſt niſi ſit prudens: fortis: temperans: ita ubi eſt una uera aliquaearum: & aliæ ſimiliter ſunt. Vbi autem aliæ deſunt: uera una illa non eſt: etiam ſi aliquo modo ſimilis eſſe ui.deatur. Sunt enim ut ſcis quædam uitia uirtutibus aperta diſcretione contraria: ut imprudentia prudentiæ.Sunt autem quædam quæ tantum uitia ſunt: ideo contraria: quadam tamen ſpecie fallaci ſimilia: ut eidem prodentiæ: non imprudentia: ſed aſtutia. Nunc enim eam dico aſtutiam: quæ uſitatius in malitioſis intelligi: & uocari ſolet: non ſicut noſtra loqui ſcriptura conſueuit: quæ ſæpe aſtutiam in bono ponit. Vnde eſtote aſtuti: utſerpentes: & illud: ut & innocentibus det aſtutiam: ꝗͣꝗͣ & apud illos: romanæ linguæ difertiſſimus dixerit: neqilli tamen ad cauendum dolus: aut aſtutia deerant: aſtutiam ponens in bono: ſed apud illos rariſſimum: apuonoſtros frequentiſſimum eſt. Itemqꝫ in partibus temperantiæ apertiſſime contraria eſt effuſio parſimoniæ:ea uero quæ tenacitas dici uulgo ſolet: uitium quidem eſt: tamen parſimoniæ ſimile: non natura: ſed fal-laciſſima ſpecie. Item diſſimilitudine manifeſta contraria eſt iniuſticia iuſticiæ. Solet autem quaſi imitari iuſtitiam uindicandi ſe libido: ſed uitium eſt. Ignauia fortitudini perſpicue contraria eſt: duritia uero di-ſtat natura: fallit ſimilitudine. Conſtantia pars quædam uirtutis eſt. Ab hac inconſtantia longe abhorret& indubie contra ſiſtit. Pettinatia uero conſtantia dici affectat: & non eſt: quia illa eſt uirtus: hoc uitium. Vtergo non iterum hæc eadem commemorare neceſſe ſit: exempli gratia ponamus aliquid: unde poſſint cæ-tera intelligi. Catilina ut de illo ſcripſerunt: qui noſſe potuerunt: frigus: ſitim: famem: ferre poterat: eratqꝫpatiens inediæ: algoris: uigiliæ: ſupraꝗͣ cuiꝗͣ credibile eſt: ac per hoc & ſibi & ſuis magna præditus forti-tudine uidebatur: ſed hæc fortitudo prudens non erat: mala enim pro bonis eligebat. Temperans nonerat: corruptelis enim turpiſſimis fœdebatur. Iuſtus non erat: nam contra patriam coniurauerat. Et ideo.clxxi.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten