Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

īneptius fortaſſe: litteratius a me commemoratum eſt: amplius ꝗͣ dixi: ad te trahas: cum continuo ſubiecerim hoc ideo me dixiſſe: ut oculos cordis reciperes: quos abſit unꝗͣ ut amiſeris: ſed ut aduerteres: quos ſanos & ui-giles haberes: propter ſolam ergo palinodiam ſi ſcripſerimus aliquid: quod ſcripto poſteriore deſtruere debea-mus imitandam: non propter Steſichori cæcitatem: quam cordi tuo nec tribui: nec timui: attingendū illud exſtimaui: atqꝫ idētidem rogo: ut me fidēter corrigas: ubi mihi hoc opus eſſe proſpexeris. Quanꝗͣ enim ſecundūhonorum uocabula: quæ iam eccleſiæ uſus obtinuit: epiſcopatus preſbyterio maior ſit: tamen in multis rebu-Auguſtinus Hieronymo minor eſt. Licet etiam a minore quolibet non ſit refugienda uel dedignāda correptioDe interpretatione tua iam mihi perſuaſiſti: ꝗͣ utilitate ſcripturas uolueris tranſferre de hebræis: ut ſcilicet ea:a iudæis prætermiſſa uel corrupta ſunt: proferres in medium: ſed peto inſinuare digneris: a quibus iudæis utrūab eis ipſis: qui ante aduentum domini interpretati ſunt? Et ſi ita eſt: quibus uel quonam eorum? An ab iſtis poſterius: qui propterea putari poſſūt aliqua de codicibus græcis uel ſubtraxiſſe: uel in eis corrupiſſe: ne illis teſtimoniis de chriſtiana fide uincerentur? Illi autem anteriores: cur hoc facere uoluerint: non inuenio. Deinde nobis mittas obſecro interpretationem tuam de. lxx. quam te edidiſſe neſciebam: librum quoqꝫ tuum: cuius mentionem feciſti: de optimo genere interpretandi: cupio legere: &adhuc noſſe: quomodo coæquanda ſit in īterprete peritia linguaꝝ coniecturis eoꝝ: qui ſcripturas ediſſerendo pertractant: quos neceſſe eſt etiā ſi recte atqꝫ un-us fidei fuerint uarias parere in multoꝝ locorum obſcuritate ſententias: ꝗͣuis nequaꝗͣ ipſa uarietas: ab eiuſdē fidei unitate diſcordet: ſicut etiam unius tractator: ſecundū eandem fidē aliter atqꝫ aliter eundem locū poteſt exponere: quia hoc eius obſcuritas patitur. Ideo aūt deſidero interpretationē tuam de. lxx. ut tanta latinoꝝ interpretū qui qualeſcūqꝫ hoc auſi ſunt: quantum poſſumus: īperitia careamus: & hi qui me inuidere putāt utilibuslaboribus tuis: tandem aliquādo ſi fieri poteſt: intelligant: propterea me nolle tuā ex hebræo interpretationē ineccleſiis legi: ne contra. lxx. auctoritatē tanꝗͣ nouū aliquid proferentes: magno ſcādalo ꝑturbemus plæbes chriſti: quaꝝ aures & corda illam interpretationē audire conſueuerunt: quæ etiam ab apoſtolis approbata eſt. Vnde illud apud Ionam uirgultum ſi in hebræo: nec hedera eſt: nec cucurbita: ſed neſcio quid aliud: quod truncoſuo nixum nullis ſuſtentandum adminiculis erigatur: mallem iam in omnibus latinis cucurbitam legi. enifruſtra hoc puto ſeptuaginta poſuiſſe: niſi quia & huic ſimile ſciebant. Satis me immo fortaſſe plus ſatis: tri-bus epiſtolis tuis reſpondiſſe arbitror: quarum duas Cyprianum accepi: unam per firmum. Reſcribe quoduiſum fuerit ad nos uel alios inſtruendos. Dabo autem operam diligentiorem: quantum me adiuuat dominusut litteræ: quas ad te ſcribo: prius ad te perueniant: ad quenꝗͣ: a quo latius diſpergantur. Fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me: quod de meis ad te factū: iuſtiſſime expoſtulas. Tamen placet nobis inuicē nontantū charitas: ueꝝ etiam libertas amicitiæ ne apud me taceas uel ego apud te: quod in noſtris lr̄is uiciſſimi no-mouet: eo ſcilicet aīo qui oeulis dei in fraterna dilectione non diſplicet. Q uod ſi inter nos fieri poſſe ſine ipſiuꝫdilectionis pernitioſa offenſione putas: fiat. Illa .n. charitas: quā tecū habere uelle profiteor: maior eſt: ſedmelior hæc minor ꝗͣ nulla eſt. Sancti Auguſtini epiſcopi ad beatum Hieronymum preſbyterum expoſitionem petentis de eo quod ſcribitin canonica Iacobi. Siquis totam legem ſeruauerit: offēdat autem in uno: factus eſt omnium reus: ubi plurimatractat de connexione uirtutum ac uitiorum ſecundum philoſophorum catholicorumqꝫ ſententias.Epiſtola. CXV.Vod ad te ſcripſi honorande mihi in Chriſto frater Hieronyme quærens de anima humana: ſi na-ſcentibus ſingulis nouæ ſingulæ nunc uſqꝫ fiunt: ubi peccati uinculum contrahunt: quod per ſacramentum gratiæ Chriſti etiam in infantibus recenter natis ſoluendum eſſe non dubitamus: cum innon paruum uolumen procederet: nolui nulla alia onerare quæſtione: ſed quod urget acrius: mul-to minus eſt negligendum. Proinde quæro: & per deum obſecro: ut exponas mihi quod multis exiſtimo profuturum: aut ſi iam uel abs te uel ab alio aliquo expoſitum habes: dirigas nobis quomodo accipiendum ſit: quodin epiſtola Iacobi apoſtoli ſcriptum eſt. Quicunqꝫ enim totam legem ſeruauerit: offendat autem in uno: fa-ctus eſt omnium reus: quæ res talis ac tanta eſt: ut quod hinc tibi non iam olim ſcripſi: multum me pœniteat.De agenda namqꝫ præſenti uita quomodo ad uitam perueniamus æternam: non de præterita perſcrutandaquam penitus demerſit obliuio: ſicut eſt illud quod de anima quærendum putaui: hæc uertitur quæſtio.Eleganter autem dictum eſſe narratur: quod huic rei ſatis apte conuenit. Cum quidam ruiſſet in puteum: ubaqua tanta erat: ut eum magis exciperet ne moreretur: ꝗͣ ſuffocaret ne loqueretur: acceſſit alius: & eo uiſo admirans ait. Quomodo huc cecidiſti? At ille. Obſecro inquit cogita quomodo hinc me liberes: non quo-modo huc ceciderim quæras. Ita quoniam fatemur: & fide catholica tenemus de reatu peccati tanꝗͣ deputeo etiam paruuli infantis animam Chriſti gratia liberandam: ſatis eſt ei: modum quomodo ſalua fi-at nouimus: etiam ſi nunꝗͣ quomodo in malum illud deuenerit nouerimus. Sed ideo putaui eſſe quærendum: ne forte ex illis opinionibus incarnationis animæ aliquam teneamus incautius: quæ liberanda prorſuanimam paruuli contradicat: negans eam eſſe in iſto malo. Hoc igitur firmiſſime retento: anima paruul-de reatu peccati liberanda eſt: nec alio modo liberanda niſi gratia dei per leſum chriſtum dominum noſtrumſi poſſumus etiam ipſius mali cauſam & origenem noſſe: uaniloquis non diſputatoribus: ſed litigatoribus paratius inſtructiuſqꝫ reſiſtimus: Si aūt poſſumus: quia latet miſeriæ principiū: ideo pigreſcere miſericordiadebet officium. Aduerſus eos autem qui ſibi uidentur ſcire quod neſciunt: hoc tutiores ſumus: hanc igne