fuerunt ex nobis. Si enim fuiſſent ex nobis: manſiſſent utiqꝫ nobiſcū. Hæreticū poſt unam & alteram cōmoni-tionem uitādū apoſtolus præcipit: qui utiqꝫ ante ꝗͣ uitetur atqꝫ dānetur: eccleſiaſtici gregis portio fuit. Simulqꝫriſū tenere non poſſū: ꝙ a quodā prudente cōmonitus in laudes Epiphanii perſonas. Hic eſt ille delirus ſenexhic qui ſex milia Origenis libros te præſente cantauit: qui omniū gentiū linguis prædicationē ſibi contra Origenē iniunctā putat: qui ideo eū legi prohibet: ne alij eius furta cognoſcant: lege ſcriptatua: & epiſtolā eius: immo epiſtolas: e quibus unū proferā tuæ fidei teſtimoniū: ut non īmerito nunc a te laudatus eſſe uideatur. Te aūt frater liberet deus: & ſanctū populū chriſti: qui tibi creditus eſt: & omnes fratres qui tecū ſunt: & maxime Ruffinū præſbyteꝝ ab hæreſi Origenis & alijs hæreſibus: & ꝑditione eaꝝ. Si enī propterunū uerbū aut duo quæ contraria fidei ſunt multæ hæreſes abiecte ſunt ab eccleſia: qͣto magis hic īter hæretico:habebitur: qui tantas ꝑuerſitates & tam mala dogmata cōtra fidē adinuenit: & dei eccleſiæ hoſtis extitit? Hæc ēuiri ſancti de te teſtificatio: ſic ab eo ornatus: ſic laudatus ingrederis. Iſta eſt epiſtola quā de cubiculo fratris Etſebii nūmis aureis produxiſti: ut calūniēris interpretē ut me apertiſſime teneres criminis reū: quare pro hono-rabili chariſſimū tranſtuliſſē. Sed quid ad te? qui prudenti conſilio cūcta moderaris: & ſic medius incedis: ut ſi īueneris qui tibi credant: nec Anaſtaſius contra te: nec Epiphanius ſcripſerint: niſi ipſæ epiſtolæ reclamauerint:& fregerint tuæ frontis audaciā: ſtatim iudiciū utriuſqꝫ contēnis: & non ad te ꝑtineat ſiue ſcripſerint: ſiue nō ſcripſerint: quia de īnocente & abſente ſcribere nō potuerunt. Nec in ſanctū uiꝝ hæc mala conferenda ſunt: ut oſtedatur ore quidē & oſculo pacē dediſſe: mala aūt & dolū in ſuo corde ſeruaſſe. Sic enī argumentaris: & hæc ſuntuerba defenſionis tuæ. Ipſius eſſe aduerſū te epiſtolā & orbis agnoſcit: & auctenticā in manus tuas ueniſſe con-uincimus: & miror quo pudore: īmo qua īpudentia neges: quod ueꝝ eſſe non ambigis. Ergo pollutus erit Epiphanius: qui tibi pacē dedit: & in ſuo corde dolū ſeruauit. Cur non illud uerius ſit: quod te primū monuerit? qd̓uoluerit emendare? & ad rectū iter reducere? ut Iudæ oſculū non refutaret? ut proditorē dei frangeret patiētia?Et poſtꝗͣ ſe intellexit caſſo ſudare labore: nec pardū mutare uarietates: nec æthiopē pellē ſuā: quod mente cōce-perat litteris indicaſſe. Tale quid & contra papā Anaſtaſiū diſputas: ut quia Syritii epiſcopi habes epiſtolā: iſticontra te ſcribere non potuerit. Vereor ne tibi factā iniuriā ſuſpiceris. Neſcio quomodo homo acutus & pru-dens ad has ineptias de uoluaris: ut dū ſtultos lectores putas: te ſtultū eſſe demonſtres: poſt egregiā argumentationē ponis in clauſula. Abſit hoc a uiris ſanctis: de ueſtra ſchola ſolent iſta procedere? Vos nobis pacē proficiſcentibus dediſtis: & a tergo iacula uenenis armata ieciſtis: & in hoc eadē prudentia īmo declamatione diſertuseſſe uoluiſti: pacē dedimus: non hæreſim ſuſcepimus. Iunximus dextras: abeuntes proſecuti ſumus: ut uos eſſetis catholici: non ut eſſetis hæretici. Volo tamen ſcire quæ ſunt iſta iacula uenenata: quæ poſt tergū ueſtrū no.ieciſſe conquereris. Vincentius Paulinianus Euſebius Ruffinus præſbyteri: quoꝝ Vincentius multo temporante nos Romā uenit: Paulinianus & Euſebius poſt annū ueſtræ nauigationis profecti ſunt. Ruffinus in cauſaClaudi poſt bienniū miſſus: omnes uel pro re familiari: uel pro periculo alieni capitis miſſi ſunt. Nūquid noſſepotuimus: ꝙ ingrediente te Romā uir nobilis ſōniaret nauī plenā merciū inflatis intrare uelis? ꝙ omnes adueſū fatū q̄ſtiones non fatua ſolueret interpretatio? ꝙ librū Euſebii pro Pāphilo uerteres? ꝙ tuū quaſi oꝑculū ue-uenatæ patellæ īponeres? ꝙ famoſiſſimū opus ꝑiarchon eloquii tui maieſtate tranſferres? Nouum calūniæ genus ante accuſatores miſimus: ꝗͣ tu accuſanda cōmitteres. Non fuit non fuit inꝗͣ noſtri conſilii: ſed dei prudētiæ:ut miſſi ad aliud: contra naſcentē hæreſim dimicarent: & in morē loſeph famē futurā fidei ardore ſubleuarent.Quo non erumpat ſemel effrenata audacia? Alienū crimē ſibi obiecit: ut nos finxiſſe uideamur. Quod abſqꝫnomine dictū eſt: in ſe refert: &purgans externa peccata tantū: de ſua ſecurus eſt īnocentia. Iurat enī ſe epiſtolānon ſcripſiſſe ad afros ſub nomine meo: in qua confitear inductū me a iudæis mendacia tranſtuliſſe: & mittit libros eadē omnia continentes: quæ neſciſſe ſe iurat. Et miror quomodo prudentia eius cū alterius nequitia con-uenerit: ut quod alius in Africa mentitus eſt: hic concorditer ueꝝ diceret: ſtiliqꝫ eius elegantiā neſcio quis īperi-tus poſſit imitari. Tibi ſoli licet hæreticoꝝ uenena tranſferre: & de calice babylonis cunctis gentibus propinar̄Tu latinas ſcripturas de græco emendabis: & aliud eccleſiis trades legendū: ꝗͣ quod ſemel ab apoſtolis ſuſcepe-runt. Mihi non licebit poſt. lxx. editionē quā diligentiſſime emendatā ante annos plurimos meæ linguæ homnibus dedi: ad confutādos iudæos etiā ipſa exēplaria uertere: quæ ipſi ueriſſima confitent̉: ut ſi quādo aduerſūeos chriſtianis diſputatio eſt: non habeant ſubterfugiendi diuerticula: ſed ſuomet potiſſimū mucrone feriant̉.Plenius ſuꝑ hoc & ī multis alijs locis: & ī fine ſecundi libri: ubi accuſationi tuæ reſpondi: ſcripſiſſe me memini& popularitatē tuā qua mihi inuidiā apud ſimplices & īperitos niteris cōcitare: perſpicua ratione compeſcui: i-ſucqꝫ lectorē tranſmittendū puto. Hoc ītactū præterire nō patiar: ne doleas falſatorē ſchedulaꝝ tuaꝝ cōfeſſo-ris apud me gloriā poſſidere: cum tu eiuſdē criminis reus poſt alexādrinum exiliū & tenebroſas carceres a cunctis Origenis ſectatoribus martyr & apoſtolus nomineris. Super excuſatiōe īperitiæ tuæ iam tibi reſpōdi. Sedquia eadem repetis: & quaſi ſuperioris tuæ defēſionis oblitus rurſum admones: ut ſciamus te per. lxx. ānos gracis uoluminibus deuoratis latina neſcire: pauliſper attēde: me nō pauca ī te uerba reprehendere: alioquin oīs tbi ſcriptura delēda eſt: ſed uoluiſſe oſtēdere diſcipulis tuis quos magno ſtudio nihil ſcire docuiſti: ut ītelligerētcuius uerecundiæ ſit: docere quod neſcias: ſcribere quod ignores: & eandem magiſtri ſapientiam etiam in ſenſibus quærerent. Quodqꝫ addis peccata putere non uerba: mendacium: calumniam: detractionem: falſum teſtimonium: & uniuerſa conuitia: & os quod mentitur occidit animam: moneſqꝫ ne ille fetor nares meas penetret.crederem dicenti: niſi facta contraria deprehenderem: quaſi fullo & coriarius moneant pigmientarium: ut na-ribus obturatis tabernas ſuas prætereat. Faciam ergo quod præcipis: claudam nares meas: ne ueritatis & ben
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten