Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ſcribens quæ non utīqꝫ niſi de noſtris ſcripturis ædificari cupiunt: & debent: exempla eis Flacci ſui: & Tullii uelMaronis intexit. uero in illo libello quē de optimo genere interpretandi intitulauit: ubi preter tituli annota-tionē nihil optimū: ſed totū peſſimū eſt: ibi enim aſſeuerat hæreticos illos quibus nunc cōmunicat: & incurrit īillā ſententiā apoſtoli noſtri non ſui (ille enim ſuum aūt Flaccū dicit aut Tulliū) qui ait. Qui enim non diſcenit: ſi manducat: dānatus eſt. In illo ergo libello ut aſſerat nullo genere uerbū de uerbo īterpretari ratio ſinatquomodo ei iteꝝ rationabile uiſū eſt: capita integra dictata ex codice Ciceronis inſeruit. Nōne ipſe dixerat: ꝗcfaciat pſalterio Oratius? euangeliis Maro? apoſtolis Cicero? Nōne ſcandalizabit̉ frater: ſi te uiderit īidolio recūbentem? in quo utiqꝫ ipſe ſe idolatriæ reū ſtatuit. Si enim qui uiderit legentē hoc: ſcādalizatur: multo amplius qui ſcribentē. Sed quoniā qui ad idolatriā deuoluitur: non plene nec ītegre prophanus efficitur: niſi prius negauerit Chriſtū: ipſi Chriſto in faciē coram ſedenti in tribunalibus aſſiſtentibus quoqꝫ clariſſimis miniſtris angeloꝝ: dicit: ſi legero: uel habuero gentiliū libros: te negaui: & nunc non ſolū legit: & habet: ſolumdeſcribit: & cōparat: ueꝝ etiā diuinis eos uerbis & ſermonibus eccleſiaſticæ ædificationis interſerit. Res quā dico: omnibus qui legunt libellos eius: ſatis nota eſt: & teſte non indiget. Sed eſt hominis de ſacrilego ꝑiurii barathro ſe cupientis eriꝑe: adhibere ſibi aliquod excuſationis cōmentū: & dicere. Non modo lego: ſed ea quæ inadoleſcentia didici: quia ſū tenacis memoriæ: ita ut poſſim plura ſimul de diuerſis capita continuare: ipſa nuncprofero. Siquis a me modo exigeret: ut probarē: ſi hodie ante ꝗͣ ſol oriretur: nox fuiſſet in terris: aut ſi uſqꝫ ad ſo-lis occaſū dies illuſtrauerit mundū quid aliud dicerē: niſi magis ab illo: qui dubitaret de eo: omnes nouerantcauſas dubitationis: ꝗͣ a me probationis oportere depoſci? Sed in hoc licet omnes ſciāt eſſe ueꝝ quod dicimus& omnes intelligāt: tamen quia de anima hominis res agitur: de ꝑiurii crimine: de negationis Chriſti ſacrilegionon poteſt facilis haberi condēnatio. Nunquid illūdimitabimur: qui reos nec interrogatos: nec reſpondentesſed nec preſentes: & ſolū preſentes: ſed & mortuos: ſolū mortuos: ſed & eos quos ſemper ante laudauerat: & non ſolū eos quos laudauerat: ſed & eos quos ſecutus fuerat: & magiſtros habuerat? Timeatur domini ſetentia: primo illa quæ dicit: nolite iudicare ut non iudicemini. Et iteꝝ: qua menſura menſi fueritis: eadē & remetietur uobis. Quid ergo licet ex ſuꝑfluo: unū tamen proferā teſtē aduerſū eum preualidū: & cui preſcriberepoteſt: ipſū iteꝝ ſe & ſua proferā ſcripta. Quāuis ergo omnes libelli eius hoc teſtent̉: & ſuperflua de hoc meauideatur aſſertio: tamen utendū aliquo ſpirituali teſtimonio eſt: ne minus plenū his qui forte ſcripta eius legerunt: uideatur eſſe quod dicimus: libellos eius quos aduerſus Iouinianū ſcripſit: reprehendiſſem: cuidamDōnioni beatæ memoriæ ſeni: qui ſibi hoc ipſū iudicauerat. iſte reſcribens excuſat: & dicit. nullo genere potuiſſe fieri ſe erraſſe: hominē qui omniū haberet ſcientiā. ergo enumeraſſet uel ſyllogiſmoꝝ genera: uel dicendiac ſcribendi artes: quas uidelicet ille qui reprehenderet ignoraret: continuo ſubiungit hoc: ſtultus inquit ego: qme putauerim hoc abſqꝫ philoſophis ſcire non poſſe: qui meliorē ſtili partē elegerā: quæ deleret: quæ ſcri-beret. Fruſtra ergo Alexandri uerti cōmentarios: ne quicꝗͣ me doctus magiſter ϖεριείς άγογνν Porphyrii introduxit ad logicā: & ut hūana contēnā: ſine cauſa Gregoriū nazanzenū & Dydimū ī ſcripturis έίς αγονταShabui. Hic eſt qui Chriſto dixit: te negaui: ſi uel habuero gētilium codices: uel legero. Si nihil aliud uel de Porphyrio ſilere debuerat: qui ſpiritualis hoſtis Chriſti eſt: qui religionē chriſtianā: quantū ī ſe fuerit: penitus ſubuertere conatus eſt ſcriptis ſuis: quē iſte nūc introductorē & īſtructorē ad logicā habere gloriatur: nec argumētari poteſt: ſe ante hæc didiciſſe. Ante enim ꝗͣ cōuerteret̉: mecū pariter & litteras græcas & linguā penitus ignorabat. Poſt iuramentū oīa hæc: poſt ſacramēti dati ſponſionē. Sine cauſa argumētamur: cōtinuo dicet̉ nobis.Erras homo: deus irridetur: nec ſyllogiſmi apud de Alexādri cōmentariis ītexunt̉. Vt uideo frater maletibi auſpicatus es: ītroductor tuus ſit Porphyrius. Quo te ītroduxit ꝑfidus? Si ad illū locū ubi ipſe eſt: ibi &fletus & ſtridor dentiū eſt. Ibi enī & apoſtatæ & inimici dei: fortaſſis & periuri ibi habitāt. bonū ītroducto- tibi elegiſti. Magis ſi accipis cōſiliū meū: ad illū nos ītroductorē pariter cōuertamus: qui ītroducit ad patrē: dixit: nemo uenit ad patre niſi me. Doleo frater ſi credis: & ſi credis: doleo te ſuſpitiones alieni ꝑiurii: ī antiquis & ueterulis chartulis ꝑſcrutari: in tuo ore iugis ac ſine fine periurii inexplicabile ſacrilegium perſeueret. Nōne recte tibi conueniet illud dici: quod apoſtolus dicit: tu aūt qui Iudæus cognominaris: & requieſcis īlege: & gloriaris in deo: inſtructus per legem: confidis te ipſum ducem eſſe cæcorum: lumen eorum qui in ten-bris ſunt: eruditorem inſipientium: magiſtrum infantium: habentem formam ſcientiæ ueritatis ī lege: qui ergodoces alium: te ipſum non doces. Qui dicis non mœcchādum: mœccharis. Qui prædicas non furandum: firaris: Qui abominaris idola: ſacrilegium periurii committis. Et quod eſt ultimum & grauiſſimū: nomen deite & philoſophiā tuā blaſfematur inter gentes. Sed tranſeamus iam hinc ad alterius obiecti purgationē. Si ta-men conuictū ſe ꝑiurii & preuaricationis ſimul: perurgente etiā conſcientia ſua fatetur. Alioquin ſi inficias eat.etiā teſtes qͣplurimos fratrū habere poſſū: qui in meis cellulis manentes in monte oliueti: qͣplurimos ei Ciceronis dialogos deſcripſerunt: quoꝝ & ego quaterniones ſcriberent: frequenter in manibus tenui & relegi. Et omercedes multo largiores pro aliis ſcripturis ſolent: ab iſto eis darentur agnoui. Mihi quoqꝫ ipſi aliquādode bethleem hieroſolymam ueniſſet: & codicem ſecum detuliſſet: in quo erat unus dialogus Ciceronis: & idemipſe græcus Platonis: dederit ipſum codicem: & aliꝗͣdiu fuerit apud me nullo genere negare poteſt. Sed quidimmoror tādiu in re: quæ luce eſt clarior? Cum ad hæc omnia quæ ſupra diximus: etiam illud addatur ubi ceſſet omne cōmentū: ī monaſterio poſitus ī bethleē: ante non multo adhuc tēpore: partes grāmaticas executusſit. Et Maronem ſuum comicoſqꝫ ac Lyricos &hyſtoricos auctores traditis ſibi ad diſcendum dei timorem puerulis exponebat: ſcilicet ut & præceptor fieret auctorum gentilium. Quos ſi legiſſet tummodo Chriſtum ſe.Ixxxix.