quæ deteſtatur: operatur. Beati diſcipuli eius: qui eū audiunt uel imitantur. Verūtamen quoniā ꝑiurii dogmaproponitur. nihil ad me: ſi iſte uel agat: uel ſcribat: quia apud nōnullos fratrū hanc etiā nobis inurere conatus ēmaculam. Et nunc iteꝝ iterare ꝑ litteras: ſecundū ab ipſo datā regulā: quid ego ipſe de periurio ſentiā profero:ut de ſe īterim ipſi iudiciū derelinquā. Etenī cū dominus & ſaluator noſter dicat in euāgeliis: dictū eſt antiquis:non periurabis: Reddes enī domino iuramēta tua. Ego aūt dico uobis: nolite iurare omnino. Omnis qui docetex quacūqꝫ cauſa periurandū eſſe: ego dico ꝙ alienus ſit a fide Chriſti: & ab eccleſiæ unitate catholicæ. Sed uelinunc poſtea ꝗͣ de me ut ipſe ſtatuit anathemati ſatiſfeci: elaborare paululū ſi patienter accipitis: & hoc qd̓ iſteꝑ orgia quædā & myſticas con fœderationes obſeruari periuriū dicit: quos habeat cultores & ſymmyſtas aperire. Certa eſt enim & ſatis uera illa dei ſententia quæ dicit: quia ex fructibus eoꝝ cognoſcetis eos: & nos ergo ſicut dicit iſte: periurii dogma ſuſcepimus: ſi ad hoc edocti ſumus: & talis in nobis arbor plantata eſt: non poteſtfieri: ut non tales aliqui ex nobis ſæpius germinauerint fructus. Veꝝ etiā myſtici dogmatis auctoritate coale-ſcerent. Equidem quantū ad perſonā meā pertinet: quē ſolū ex his omnibus quæ ſcribit: lacerare ſe putat: nonmihi ipſi ferā teſtimoniū: nec dicā: quod etiā ſit iurandū: cū forte neceſſitas exigit. & ſi non cautus ſim: at certe rimidus eſſe cupio. Poſtremo & ſi obſeruare non poſſū: erraſſe me nouerit: hoc ergo non dicā: tamen ſiue errē inhis: ſiue caueā: iſte īterim cauſam cōmiſſi alicuius: qua me in talibus arguat: nō habebit. Ego aūt qualiter apuciſtum ſacratiſſima ſit huius non dogmatis ſed fœdiſſimi & ueriſſimi uitii obſeruantia: iteꝝ ex ſcriptis eius ꝓbabo. Nihil enī ex liuore & ex inuidia confictū aduerſū eum proferā: ut ipſe contra nos facit: ſed ipſum ſe teſtē &ſcripta ſua aduerſū eum ꝑducā. Vt ſciat ſe nō ab inimicis argui: ſed a ſemetipſo redargui. Libellū quēdam de cōſeruanda uirginitatē: Romæ poſitus ſcripſit. Quē libellū omnes pagani & omnes inimici dei apoſtatæ perſecutores: &quicūqꝫ ſunt: qui chriſtianū nomen odio habent: certati ſibi deſcribebant. pro eo ꝙ ibi omnē chriſtianoꝝ ordinē: omnē gradū: omnē profeſſionē: uniuerſāqꝫ pariter fœdiſſimis exprobrationibus infamauit eccleſiā. Et ea crimina quæ gentiles falſo in nos conferre putabantur: iſte uera eſſe: īmo multo peiora a noſtris geri: qͣilli criminabant̉ aſſeruit. Nā primo illas ipſas uirgines: de quaꝝ uirtute ſcribere uidebatur: infamat. Et dicit deeis his uerbis. Aliæ uirili habitu ueſte mutata: erubeſcunt ſe fœminas eſſe: quod natæ ſunt. Crinē amputant & īpudenter erigunt fauces eunuchinas. Sunt quæ ciliciis ueſtiuntur & cucullis faybefactis: ut ad infantiā redeātimitantur noctuas & bubones. Dicit & mille alia de his probra grauiora: ſed ne uiduis quidē parcit. Ait nāqꝫ deipſis: nulla illis niſi uentris cura: & quæ proxima ſunt uentri. Alia quoqꝫ ingerit obſcœna ꝗͣplurima. Sed & monachorū omne genus ꝗͣ fœde: ꝗͣ turpiter laceret: longū eſt: ſi ipſius uerbis uel ſcriptis uelim probare. De diaco-nis uero & preſbyteris quæ dedecora deſcripſerit: pudet retexere. Initiū tamen lacerationis ipſius ponā: ex quofacilius coniicere poſſitis ꝗͣtum in ſequentibus augeſcat inuectio. Sūt alij inquit (de mei ordinis hominibus lequor) qui ideo preſbyteriū & diaconatū ambiunt: ut mulieres licentius adeant. Omnes his cura de ueſtibus ſibene oleant: ſi pes laxa pelle non folleat. Crines calamiſtri ueſtigio rotantur: digiti de annulis radiant: & ne plātas humilior uia ſpargat: uix imprimunt ſumma ueſtigia. Tales cū uideris: ſpōſos magis æſtimes ꝗͣ clericos. Etpoſtea ꝗͣ ſpatiatim non tam uitia ꝗͣ crimina ſacerdotū uel miniſtroꝝ exprobrans: etiā ingreſſū eoꝝ: & ſalutationes ad mr̄onas: non ſolū decolorauit: ueꝝ etiā execrabilē fecit: quomodo poſtea ꝗͣ omne genus chriſtianorumconcidit & infamauit: ſibi quoqꝫ non parcat audite. Redibo enim poſt exceſſū quendā ad hoc quod propoſurā: propter quod & libelli huius res popoſcit fieri mentionē: & oſtendā apud iſtu tam licito haberi periuria: uſcriptis quoqꝫ ſuis deprehendi ea non erubeſcat. Igitur in hoc ipſo libello: cū moneret ſæculares codices legi nōdebere: & diceret quid faceret cum pſalte rio Oratius? Cum euangeliis Maro? Cum apoſtolis Cicero? Non-ne ſcandalizabit̉ frater: ſi te uiderit in idolio recūbentē? Et cætera cum dixiſſet eiuſmodi quibus alienam eſſe achriſto aſſereret libroꝝ ſæculariū lectionū: inſerit etiā reuelationē quādā ad ſe diuinitus factā ſatis honorifici-refertā preceptis. Refert enī ꝙ poſtea ꝗͣ ſæculo renunciaſſet: & ad deū fuiſſet conuerſus: fauore tamē ſæculariūlibroꝝ ualde teneretur: nec facile poſſet tali carere deſiderio: & pro hoc ſubito inquit raptus in ſpiritū ad tribūaiudicis pertrahor. Vbi tantū luminis & tantū erat ex circunſtantiū claritate fulgoris: ut proiectus in terrā ſurſiaſpicere non auderē. Interrogatus cōditionē: chriſtianū me eſſe reſpondi. Et ille qui preſidebat: mentiris ait. Ciceronianus es nō chriſtianus. Vbi theſaurus tuus eſt: ibi & cor tuū. Ilico obmutui: & inter uerbera (iā enī cædime iuſſerat) conſcientiæ magis igne torquebar. clamare tamē cœpi: & eiulans dicere. Miſerere mei domine: miſerere mei. Hæc uox inter flagella reſonabat. Tandē ad preſidētis genua ꝓuoluti qui aſtiterāt precabant̉: ut ueniā tribueret adoleſcētiæ: & errori locū penitētiæ cōmodaret. Exacturus deinde cruciatū: ſi gentiliū litteraꝝ libros aliꝗͣdo legiſiē. Ego qui tāto conſtrictus articulo uellē etiā maiora ꝓmittere: deierari cœpi: & nomē eius obteſtans dicere. Domine ſi unꝗͣ habuero codices ſæculares: ſi legero: te negaui. In hæc uerba dimiſſus reuertor inquit ad ſuperos. Audiſti ꝗͣ nouū ꝗͣ honorificū iuramenti ſui expoſuerit genus? Reſidēte ī tribunalibus ipſo chrſto domino aſſiſtentibus angelis & ītercedētibus pro ſe īter uerbera & cruciatus: iurat ſe ſæculares libros nec habituꝝ unqͣ nec lectuꝝ. Relegant̉ nunc quæſo quæ ſcribis: ſi una eius operis pagina eſt: quæ non eum iterumCiceronianum pronunciet: ubi non dicat: ſed Tullius noſter: ſed Flaccus noſter: & Maro. Iam uero Chryſippo& Ariſtidē: Empedocē & cætera græcorum auctorum nomina: ut doctus uideatur: & plurimæ lectionis tanꝗfumos & nebulas lectoribus ſpargit. Deniqꝫ inter cætera etiam Pythagoræ libros legiſſe ſe iactat: quos ne ex-tare quidem eruditi homines aſſerunt. Sed iſte ne aliqua ex parte iuramentum ſuum de auctoribus genti-lium præteriret: etiam ea quæ non ſunt ſcripta legiſſe ſe ſcribit. Sed in omnibus opuſculis ſuis fere multo plu-ra & prolixiora teſtimonia de his ſuis ꝗͣ de prophetis noſtris uel apoſtolis ponit. Puellis quoqꝫ & mulierculisſcribens.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten