carnis uerbo confiteri: cæterum aſſertione deſtruere: poſt multa ſæcula atqꝫ unā de omnibus reſtitutionē: id ipſum fore Gabrielē: quod diabolū: Paulū quod Cayphā: uirgines quod proſtibulas. Cū hæc reieceritis: & quaſ-cenſoria uirgula ſeparaueritis a fide eccleſiæ: tuto legā cætera: nec uenena iam metuā: cum ātidotum præbibero: non mihi nocebit: ſi dixero Origenes: cum in cæteris libris omnes uicerit: in cantica canticorum ipſe ſe uicit:nec formidabo ſententiam: quia illum doctorem eccleſiarum quondam adoleſcentulus nominaui niſi forte a-cuſare debui: cuius rogatus opuſcula tranſferebam: & dicere in prologo: hic cuius interpretor libros hæreticuseſt. Caue lector ne legas: fuge uiperam. Aut ſi legere uolueris: ſcito a malis hominibus & hæreticis corrupta eſſequæ tranſtuli: ꝗͣꝗͣ timere non debeas. Ego enī omnia quæ uitiata fuerunt correxi: hoc eſt alijs uerbis dicere: egoqui interpretor catholicus ſum: hic quem interpretor hæreticus eſt. Deniqꝫ & uos ſatis ſimpliciter & ingenue:& non malitioſe: parui ſcilicet pendentes precepta rhetorica: & preſtigias oratorum: dū libros eius ϖερίαρκονhæreticos confitemini: & in alios crimen tranſferre uultis: inieciſtis legentibus ſcrupulum: ut totā auctoris uitādiſcuterent. Et ex cæteris libris eius coniecturam preſentis facerent qͣſtionis. Ego callidus qui emendaui: ſilensquod uolui: & diſſimulans crimina: non feci inuidiā criminoſo. Aiunt & medici grandes morbos non eſſe curā-dos: ſed dimittendos naturæ: ne medela langorem exaſꝑet. Centum quinquaginta anni prope ſunt: ex quo Origenes mortuus eſt tyri. Quis latinorum auſus eſt unꝗͣ tranſferre libros eius de reſurrectione? Periarchō? Stromateas? Quis per infame opus ſeipſum uoluit infamari? Nec diſertiores ſumus Hilario: nec fideliores Victorino: qui eius tractatus non ut interpretes: ſed ut auctores proprii operis tranſtulerunt. Nuper ſanctus ambroſius ſic Hexamerō illius compilauit: ut magis Hippolyti ſententias Baſiliiqꝫ ſequeretur. Ego ipſe cuius æmulatores eſſe uos dicitis: & ad cæteros talpæ: caprearum in me oculos poſſidetis: ſi malo animo fuiſſem erga Orignem: interpretatus eſſem hos ipſos: quos ſupra dixi libros. Vt mala eius etiam latinis nota facerem: ſed nunꝗͣ feci: &multis rogantibus acquieſcere nolui. Non enim conſueui eoꝝ inſultare erroribus: quorum miror ingenia.Ipſe ſi adhuc uiueret Origenes: iraſceretur uobis fautoribus ſuis. Et cum Iacob diceret odioſū me feciſtis in mido. Vult aliquis laudare Origenē? Laudet ut laudo. Magnus uir ab infantia: & uere martyris filius alexandriæeccleſiaſticam ſcholam tenuit. Succedens eruditiſſimo uiro Clæmenti præſbytero: uoluptates in tantum fugiut zelo dei: ſed tamē non ſecundum ſciētiam: ut ferro trūcare genitalia. Calcauit auaritiam: ſcripturas memori-ter tenuit. Et in ſtudio explanationis eaꝝ: diebus ſudauit ac noctibus. Mille & eo amplius tractatus: quos in eocleſia locutus eſt: edidit. innumerabiles præterea cōmentarios quos ipſe appellat tomos. Et quos nunc præte.reo. ne uidear opeꝝ eius indficem texere. Quis noſtrum tanta poteſt legere: quanta ille conſcripſit? Quis ar-dentem ī ſcripturis animū nō meritur? Quod ſiquis iudas zelotes appoſuerit nobis errores eius: audet libere.Interdum magnus dormitat Homerus.Verum operi ſongo fas eſt obrepere ſomnum.Et ignoſcere: non īmitemur eius uitia: cuius uirtutes non poſſumus ſequi. Errauerunt in fide alij: tam græci ꝗͣ latini: quorum non neceſſe eſt proferre nomina: ne uideamur eum non ſui merito: ſed aliorum errore defendere.Hoc non eſt inquies excuſare Origenem: ſed accuſare cæteros: pulchre: ſi eum erraſſe nō dicerem: ſi in fidei prauitate: ſaltem apoſtolum Paulum uel angelum de cælo audiendum crederem. Nunc uero cū ſimpliciter erro-rem eius fatear: ſic legā ut cæteros: quia ſic errauit ut cæteri. Sed dicas: ſi multoꝝ cōis eſt error: cur ſolū ꝑſequimini? Quia uos ſolū laudatis ut apoſtolū: tollite amoris ῦπέρβολην: & nos tollimus odii magnitudinē. Cæterorum uitia de libris ſuis ad hoc tantū excerpitis: ut huius defendatis errorē. Origenē ſic fertis in cælū: ut nihil eūerraſſe dicatis. Quiſquis es aſſertor nouoꝝ dogmatū: quæſo te ut parcas rōanis auribus: parcas fidei: quæ apoſtoli uoce laudata eſt. Cur poſt quadringentos annos docere nos niteris quod ante neſciuimus? Cur profers inmediū: quod Petrus & Paulus edere noluerunt? Vſqꝫ ad hunc diē ſine iſta doctrina mundus chriſtianus fuit. Illā ſenex tenebo fidem: in qua puer natus ſum. Peluſiotas nos appellant: & luteos animaleſqꝫ & carneos: ꝙ nō recipiamus ea quæ ſpiritus ſunt: illi ſcilicet Hieroſolymitæ: quoꝝ mater ī cælo eſt. Nō contēno carnē: in qua chr-ſtus natus eſt: & reſurrexit: nō deſpicio lutū quod excoctū in teſtam puriſſimā regnat in cælo. Et tamen miror-cur carni detrahentes uiuant carnaliter: & inimicā ſuā foueant: & nutriant delicate: niſi forte īplere uolunt ſcripturam dicentē. Amate inimicos ueſtros: & benefacite his qui perſequuntur uos. Amo carnē caſtā: uirginem: ieiunantē: amo carnis nō opera: ſed ſubſtantiā: amo carnē quæ iudicandā ſe eſſe nouit: amo illā: quæ pro Chriſtoin martyrio cædit̉: laniat̉: exuritur. Illud uero quod aſſerunt: a quibuſdā hæreticis & maliuolis hoībus libroseius eſſe uiolatos: ꝗͣ ineptū ſit: hinc probari poteſt. Quis prudētior: doctior: eloquentior Euſebio & Didymo aſſertoribus Origenis inueniri poteſt? Quoꝝ alter ſex uoluminibus τας απολογίασ ideſt defenſiones ſcri-bens: ita eū ut ſe ſenſiſſe confirmat. Alter ſic eius errores nititur excuſare: ut tamen illius eſſe fateat̉: non ſcriptūnegans: ſed ſenſū ſcribētis ediſſerens. Aliud eſt: ſi quæ ab hæreticis addita ſunt: Didymus quaſi bene dicta defedit. Solus inuentus eſt Origenes cuius ſcripta in toto orbe falſarentur: & quaſi ad Mithridatis litteras omnis ueritas uno die de uoluminibus illius raderetur. Si unus uiolatus eſt liber: num uniuerſa eius opera: quæ diuerſi:locis & temporibus edidit: ſimul corrumpi potuerunt? Ipſe Origenes in epiſtola quam ſcribit ad Fabianum romanæ urbis epiſcopū: pœnitentiam agit: cur talia ſcripſerit: & cauſas temeritatis in Ambroſium refert: ꝙ ſecre-to edita: in publicum protulerit: & quidam nunc αί τίασ αξούσί aliena eſſe: quæ diſplicent. Porro quod Pā-philum proferunt laudatorem eius: gratias illis ago meo nomine: ꝙ dignum me putauerunt: quem cū martyrecaſumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis eſſe uiolatos: ut infamaretur: quare mihi nonliceat dicere: ab amicis eius & fectatoribus compoſitum eſſe ſub nomine Pamphili uolumen: ꝙ illū teſtimonio
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten