Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Si male locutus ſum: argue de zelo ſeu de peccato: Si autem bene quid me cædis? Non apoſtolo detrahimusſed gloriam domini prædicamus: qui in carne paſſus: carnis iniuriam ſuperat & fragilitatem: ut taceā illud: ꝗdcōmemorat Alexander ærarius: multa mihi mala oſtēdit. reddet illi dominus in illa die iuſtus iudex. CRI. Cogis me ut loquar: quod iamdudum geſtio. & tamen erūpentia uerba non promo. ATͣ. Quis enim te ꝓhibetquod ſentis dicere? Aut enim quod dicturus es bonum eſt: & nos bono fraudare non debes. aut malum: & iccico non noſtri gratia: ſed pudore ſiluiſti. CRI. Dicā aliquando quod ſentio. Oīs diſputatio tua illuc delabiturut naturam accuſes: & culpam referas ad deū: qui talem hoīem condidit. AT. Hoc illud erat quod nolebas: &uolebas dicere? dic qͣſo: ut omnes tua fruantur prudentia. Reprehendis deū: quare hoīem fecerit hoīem. repre-hendant & angeli: cur angeli ſint. Oīs creatura cauſetur: quare id ſit quod condita eſt: & non id quod condi po-tuit. Scilicet nunc mihi puerilibus declamantiunculis Iudendum eſt: & a culice atqꝫ formica uſqꝫ ad cherubin& ſeraphin ueniā. Cur non ſingula in meliori ſtatu condita ſint. Cūqꝫ ad excelſas uenero poteſtates: cauſabor:& dicam quare deus ſolus tantū deus ſit: & non oīa deos fecerit. Aut enim īpoſſibilitatis iuxta te: aut īuidie reuserit: Reprehende cur & diabolū in hoc mundo tantū eſſe concedat. & aufer coronā certamen abſtulerisCRI. Non ſum uecors: ut quærar cur diabolus ſit: cuius inuidia mors introiuit in orbē terraꝝ. Sed hoc do-Ieo: cur uiri eccleſiaſtici: & qui magr̄oꝝ ſibi uſurpant uocabulū: tollant libeꝝ arbitrium quo ſublato Manichæorū ſecta conſtruitur. AT. Ego ne libeꝝ tollo arbitrium: qui in tota diſputatiōe mea nihil aliud egi: niſi ut oīpotentiā dei libero arbitrio conſeruarē? CRI. Quō ſeruas libeꝝ arbitrium: qui dicis hoīem nihil poſſe facereniſi deus ſemper adiuuerit? AT. Si in culpa eſt qui libero arbitrio iungit dei adiutorium. ergo ille laudetur: qudei tollit auxilium. CR I. Non tollo dei auxiliū. Quippe per cuius gratiam poſſumus: ſed utrunqꝫ ſuis finibusterminans. ut dei ſit gratiæ dedit liberi arbitrii poteſtatē: & noſtræ uoluntatis facere quid: uel facere: quo& facientibus præmiū: & non facientibus pœna ſeruetur. AT. Videris mihi quaſi obliuioſus eſſe: & qͣſi nihil ſipra dictum ſit. per eaſdē diſputationis lineas reuerti. Hoc enim longa diſcretione cōcluſum eſt: ut gratiam ſuādominus: qua nobis conceſſit libeꝝ arbitriū in ſingulis operibus iuuet: atqꝫ ſuſtētet. CRI. Quid ergo coronatin nobis atqꝫ laudat: quod ipſe operatus eſt? AT. Voluntatem noſtram quæ obtulit omne quod potuit: & laborem quo contendit: ut faceret: & humilitatē quæ ſemꝑ reſpexit ad auxiliū dei. CRI. Ergo ſi non fecimus quodpræcipit: aut uoluit nos adiuuare deus: aut noluit. Si uoluit: & audiuit: & tamen fecimus ꝗd̓ uoluimus: nonnos: ſed ille ſuperatus eſt. Sin autem noluit adiuuare: non eſt culpa eius qui uoluit facere: ſed illius qui potuit& noluit facere. AT. Non intelligis διδήμματον tuum in grāde blaſfemiaꝝ decidiſſe barathrum: ut ex utraqꝫ parte: aut inualidus ſit deus: aut inuidus: & non tantum ei laudis ſit: bonoꝝ auctor ſit & auctor ſit & adiutor: quantum uituperationis mala non coercuit. Detrahatur ergo illi: cur diabolum eſſe permiſerit: cur paſ-ſus ſit: & hucuſqꝫ patiatur quotidie aliquid in mūdo male fieri. Quærit hoc Martion: & oēs hæreticoꝝ canes.qui uetus laniant teſtamentum & huiuſcemodi ſyllogiſmum texere conſueuerunt. Aut ſciuit deus hoīem ī paradiſum poſitum præuaricatuꝝ eſſe mandatum illius: aut neſciuit. Si ſciuit: non eſt in culpa is qui præſcientiādei uitare non potuit: ſed ille qui talem condidit: ut dei non poſſet ſciētiam deuitare. Si neſciuit: cui præſcientiātollis: aufers & diuinitatē. Hoc enim genere in culpa erit: qui elegit Saul futuꝝ poſtea regem impiiſſimum: &Saluator aut ignorantiæ aut iniuſticiæ tenebitur reus: cur in euangelio ſit locutus. Nonne duodecim ego elegapoſtolos: & unus de nobis diabolus eſt? Interroga eum: cur Iudam elegerit proditorē? Cur ei loculos cōmiſerit: quē furem eſſe non ignorabat. Vis audire rationem. Deus præſentia iudicat non futura. Nec condēnat expreſentia: quem nouerit talem fore: qui ſibi poſtea diſpliceat. Sed tantæ bonitatis eſt: & ineffabilis clæmentiæ:ut eligat eum: quem interim & bonum cernit: & ſcit malum futuꝝ: dans ei poteſtatem conuerſionis & pœnitētiæ: iuxta illum ſenſum apoſtoli: ignoras quia benignitas dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiemautem tuam: & cor impœnitens theſaurizas tibi iram in die iræ: & reuelationis iuſti iudicii dei: qui reddat uni-cuiqꝫ ſecundum opera eius. Neqꝫ enim ideo peccauit: quia deus hoc futuꝝ nouerat. Sed præſciuit deus quaſ-deus: quod ille erat propria uoluntate futurus. Accuſa ergo deum mendacii: quare dixerit per Ionam. Adhuctres dies & Niniue ſubuertetur. Sed reſpondebit tibi per Hieremiā. Ad ſummā loquar contra gētem: & regnūut eradicē & deſtruam: & diſperdā illud. Si pœnitētiā egerit gēs illa a malo ſuo: qd̓ locutus ſū aduerſus: ag-& ego pœnitentiā ſuper malo quod cogitaui: ut facerem ei. Et ad ſummā loquar de gēte & regno ut ædificē &plantem illud: ſi fecerit malum in conſpectu meo: ut non audiat uocem meam pœnitentiam agam ſuper bonoquod locutus ſum ut facerem ei. Indignabatur quondam & Ionas: cur deo fuerit iubente mentitus: ſed ininſtimœroris arguitur: malens cum pernicie innumerabilis populi ueꝝ dicere ꝗͣ cum tantoꝝ ſalute mentiri. Ponit̉enim exemplum. tu doles ſuper hedera: ſiue cucurbita: in qua non laboraſti: neqꝫ feciſti ut creſceret: quæ ſub una nocte nata eſt: & una nocte periit: & ego non parcam ciuitati magnæ: in qua ſunt plus ꝗͣ centum uiginti miſia hoīum: qui neſciunt quid ſit inter dextram & ſiniſtram ſuam? Si paruuloꝝ ætate & ſimplicium: quos certepeccatores fuiſſe non poteris approbare: tanta fuit hoīum multitudo. quid dicemus de utriuſqꝫ ſexus ætate diuerſa? quæ iuxta Philonem prudentiſſimum philoſophoꝝ: ab infantia uſqꝫ ad decrepitam ſenectutem ſepte-nario ordine deuoluitur: dum ſibi ſic inuicem ætatum incrementa ſuccedunt: ut quando de alia trāſeamus adaliam ſentire minime ualeamus. CRI. Tota argumentatio tua huc tendit: ut græci dicunt αυτεξουσιον nosberum apellamus arbitrium uocabulo tribuas re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis deum: dum aſeris nihil hominem per ſe poſſe facer̄: ſed adminiculo dei cui imputetur omne quod facimus. Nos autem ſiubonum ſiue malum homo fecerit per liberi arbitrii poteſtatem ei dicimus imputari qui fecit quod uoluit. Et