no generi deus: & non uult perire quod fecit. Noli timere Iacob dicit dominus. Ego enim ſum tecum: & interfi-ciam oēs gentes in quas diſperſi te: te uero ipſum perire non faciā: ſed caſtigabo te cum iuſticia: & ita miſerebotui: ut te innoxiū non relinquā. Vnde & nos dicimus eſſe iuſtos: eſſe ſanctos uiros: & poſt peccata placētes deonon ſuo tantū merito: ſed eius clæmentia: cui oīs creatura ſubiecta eſt: & indiget miſericordia eius. Audiant hæretici qui eleuantur per ſuperbiam: & dicunt. Ecce ipſi nobis fecimus cornua. Audiāt illud quod audiuit MoabAudiuimus ſuperbiam ioab ſuperbus eſt ualde. Altitudinem illius & elationem & gloriationem: & inflationecordis ego cognoui dicit dominus: quoniam nequaꝗͣ iuxta inflationem eius & fortitudo illius eſt. Diciturqꝫ adhuiuſcemodi hoīes. Inimici autem eoꝝ: haud dubium quin gregis domini: confirmant dicentes. non peccaui-mus cum peccauerint in puchritudine iuſticiæ: & in expectatione patrum. Deinde uis ſcire quando omnia peccata finiantur. Audi eundem prophetam: in tꝑe illo dicit dominus. Q uæretur iniquitas in iſtael: & non erit: &peccatū iuda: & nō īuenietur. Cur quæſo ſequitur: quia propicius ero illis? Vbi autem propitiatio eſt: præceſſe-rat ante peccatū. Tolle igitur poſſe: & concedo oīa donante deo ſubſiſtere. Bonū eſt præſtolari cū ſilentio ſalutare domini: bonū eſt ponere in puluere os ſuum: dare percutienti ſe maxillā: ſaturari obprobriis: ſpem haberin domino. Si enim abiecit & miſerebitur iuxta multitudinem miſericordiaꝝ ſuaꝝ. Neqꝫ enim humiliauit code ſuo & abiecit filios hominū. Fruſtra murmurat homo ꝓ peccatis ſuis. Scrutemur uias noſtras: & quæramus& reuertamur ad dominū. Leuemnus corda cū māibus ad dominū in cælū: dicamuſqꝫ ei: Iniqꝫ agimus: & ad iracūdiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonoſor: ꝙͣ dominetur excelſus regni hominū: & det illud cuicūqꝫ uoluerit: & extremū atqꝫ proiectum conſtituat ſuper illud. Interga eum qua cauſa ultimum atqꝫ deſpectum conſtituat in regem: & faciat quod uoluerit. & diſcute utrū ipſiusuoluntas iuſta ſit de quo ſcriptum eſt. Qui ſuſcitat de terra humilē & de ſtercore eleuat pauperem. ut colloceteum cum principibus cum principibus populi ſui. An forſitan iuxta te abſqꝫ iudicio atqꝫ iuſticia gloriam quærit: aurēqꝫ popularem: ut humiles erigat in regnum: & potentes humilitate cōmutet? Audi prophetam dicentOmnes habitatores terræ quaſi nihil reputati ſunt apud eum: Fecit enim quodcunqꝫ uoluit in cælo & in terri-& nemo eſt: qui reſiſtat uoluntati eius: aut poſſit dicere: quare hoc feciſti? cuius ſunt omnia opera in ueritate: ꝰuiæ illius iuſticia: & ſuperbientes poteſt ipſe humiliare. Anthiochus Epiphanes rex crudeliſſimus ſubuertit altare: ipſamqꝫ iuſticiam fecit conculcari: quia conceſſum erat ei a domino. Cauſaſqꝫ reddit propter peccata plurima. ergo non fecit quod ipſe tantum uoluit: ſed quod dominus propter peccata populi conceſſit. Deniqꝫ ſequitur: ꝙ non ex propria fecerit fortitudine: ſed ex eius imperio: qui præcepit ut fieret. Illud autem in oratione ſuaIoquitur. Peccauimus: iniqꝫ egimus: iniuſte geſſimus: & receſſimus a mandatis tuis: & cætera huiuſcemodi ſol-tis dicere: quod & Dauid: & Daniel & omnes prophetæ non pro ſe: qui ſancti erant: ſed ex perſona populi ſuntlocuti. Aduerſum quam opinionem ipſe reſpondebit & dicet. Cum adhuc orarem: & confiterer peccata mea& peccata populi mei iſrael. Vides ergo ꝙ tam pro peccatis ſuis ꝗͣ pro peccatis populi dominum ſit depræca-tus: & effuderit depræcationes ſuas in conſpectu domini dei ſui. Vis iterum noſſe: quando peccatum & iniqui-tas finiatur? Quanꝗͣ diuerſa ſit auctorum interprætatio: Audi eundem prophetam. Lxx. hebdomadæ conpletæ ſunt ſuper populum tuum: & ſuper ciuitatem tuam ſanctam: ut compleantur iniquitates: & finēꝫ accipat peccatum ut diſpereat iniquitas: & reueletur iuſticia ſempiterna. Quamdiu ergo ille finis adueniat: & corruptiuum hoc atqꝫ mortale incorruptione & immortalitate mutetur: neceſſe eſt nos ſubiacere peccato: non naturæ & conditionis: ut tu calumniaris uitio: ſed fragilitate & cōmutatione uoluntatis humanæ: quæ per momēta uariatur. quia deus ſolus eſt immutabilis. Quæris ubi Abel: ubi Enoch: ubi Ieſus filius Naue: ubi Heliſeuscæteriqꝫ ſanctoꝝ peccauerint. Non eſt neceſſe nodū in ſcirpo quærere. utinā poſſē & manifeſta reticere pecca-ta. ſi uis a me ueꝝ audire: neſcio. Nihil inquit mihi conſcius ſum: nec tamen in hoc iuſtificatus ſum. Homo uidet in facie: deus in corde. Apud eius conſcientiam atqꝫ conſpectum nullus iuſtificatur. Vnde & Paulus loqutur confidenter. Omnes peccauerunt: & indigent gloria dei: & concluſit deus omnia ſub peccato: ut omniummiſereatur: & cætera quæ ſæpe replicauimus.Epiſtola. XIX.¶ Tertius eiuſdem Dialogi liber contra Pelagianos.RITOBOLVS. Delectatus ſum tuoꝝ multiplicatiōe ſermonum: de quibus ſcriptum eſt. In mu-tiloquio non effugies peccatum. ſed quid ad cauſam? Certe hoc fateberis eos qui Chriſti baptiſmaconſecuti ſunt non habere peccatum. Et ſi abſqꝫ peccato ſunt: iuſtos eſſe. Cumqꝫ ſemel iuſti fueriniſi egerint ſollicite: poſſe in ſempiternum iuſticiam cuſtodire. ac per hoc omne uitare peccatumATTI. Non erubeſcis exploſam atqꝫ damnatam Iouiniani ſententiā ſequi? Et ille enim his teſtimoniis tuiꝫnititur argumentis: immo tu illius inuenta ſectaris. In oriente docere deſiderans: quæ olim Romæ: & dudū inafrica condēnata ſunt. Lege ergo quid illi reſponſum ſit & tibi reſponſum dicito. In dogmatibus enim & quæſtionibus diſſerendis non perſona: ſed cauſa quærenda eſt: & tamen hoc ſcito baptiſmum præterita donare pe-cata non futurā ſeruare iuſticiā. Quæ labore & induſtria: ac diligentia: & ſemper ſuper oīa dei clæmentia cu-ſtoditur: ut noſtrum ſit rogare: illius tribuere quod rogatur. noſtrum incipere: illius perficere. noſtrum offerrequod poſſumus: illius implere quod non poſſumus. Niſi enim dominus ædificauerit domū: in uanū laborauerunt: qui ædificant eā. niſi dominus cuſtodierit ciuitatē: in uanū uigilabit qui cuſtodierit eā. Vnde & apoſtolu-præcipit: ſic currite ut cōprehendatis. Oēs quidē currunt: ſed unus accipit coronā. Et in pſalmo ſcriptū eſt. Domine ut ſcuto bonæ uoluntatis tuæ coronaſti nos. Noſtra enim uictoria & corona uictoriæ: illius protectione& clypeo præparatur: & hic currimus ut in futuro comprehendamus: ubi accipiet coronam qui in hoc ſæculouictor extiterit:
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten