Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

tur omnis caro: ſi enim ex lege iuſticia: ergo chriſtus ſine cauſa gratis mortuus eſt: in lege maledictio eſt. Scriptum eſt enim. Maledictus omnis: qui non permanet in omnibus: quæ ſcripta ſunt in libro legis: ut faciat ea.Chriſtus nos redimit de maledictione legis: factus pro nobis maledictio. Si enim data eſſet lex: quæ poſſet ui-uificare: uere ex lege eſſet iuſticia. Sed concludit ſcriptura omnia ſub peccato: ut repromiſſio per fidē ieſu chriſti daretur credentibus: lex ergo pædagogus noſter fuit ī Chriſtum: ut ex fide iuſtificemur. Vnde addit: & unouerſiculo omnia comprehēdit dicēs. Euacuati eſtis ī Chriſto: qui in lege iuſtificamini: a gratia excidiſtis. Hæccuncta percurro: ut oſtendam a nullo legem eſſe completam: & per legē mandata omnia quæ continentur ī ſege. Deus eſt enim qui operatur in nobis: & uelle & perficere laborat apoſtolus: & iuxta iuſticiā: quæ in lege eſt.ſine querimonia conuerſatus: omnia pro chriſto ducit quiſquilias: ut inueniatur in Chriſto non habēs ſuam iuſticiam: quæ ex lege: ſed quæ ex fide chriſti eſt a deo. Vnde ſcribit ad Theſſalonicēſes. Fidelis aūt eſt dominusqui ſeruabit uos: & cuſtodiet a malo: ergo non liberi arbitrii poteſtate: ſed dei clæmentia cōſeruamur. Ac ne pu-tes argumētationibus uanis quæ mouent audientibus quæſtiones: ueritatem fidei poſſe ſubuerti: idem apoſtolus ſcribit ad Timotheū: OTimothee depoſitum cuſtodi: deuitans profanas uocum nouitates: & contradictiones falſi nominis ſcientia: quam quidam promittētes circa fidē errauerunt. Bonitas enim & miſericordia Saluatoris noſtri: non ex operibus iuſticiæ: quæ fecimus: ſed ſecundum ſuam miſericordiam ſaluos nos fecit: ut iuſtificati illius gratia: hæredes ſimus ſecundum ſpem uitæ æternæ. Hæc breuiter quaſi ex latiſſimo atqꝫ pulcherrimo apoſtolicæ doctrinæ prato carpſimus: ut duræ frontis impudētia conteratur. Tranſeamus ad euangelia: &apoſtolicos igniculos clariſſima Chriſti lampade compleamus. Omnis ait qui iraſcitur fratri ſuo ſine cauſa: reus erit iudicio. Qui aūt dixerit racha: quod interpretatur uanus & abſqꝫ cerebro: reus erit concilio: haud dubum quin ſanctorum & angelici ſenatus. Qui aūt dixerit fatuæ: reus erit gehēnæ ignis. Quis noſtrum poteſhuic uitio non ſubiacere? cum etiam pro ocioſo uerbo reddituri ſimus rationē in die iudicii? Si ira & ſermonisiniuria atqꝫ interdum iocus iudicio: concilioqꝫ: & gehēnæ ignibus delegatur: quid merebitur turpium reꝝ ap-petitio? & auaritia: quæ radix eſt omnium malorum? Si inquit offers donum tuum ad altare: & ibi fueris recodatus quia frater tuus habet aliquid aduerſus te: dimitte ibi donum tuum ante altare: & uade primum reconciliari fratri tuo: & tunc ueniēs offeres munus tuum. Meæ eſt poteſtatis: ut non habeam aliquid contra fatrē meūVt aūt ille aduerſus me habeat: aut non habeat: in illius uoluntate conſiſtit. Quid ergo faciam: ſi reconciliarinoluerit? obſecrē: flectam genua: ſed audire contēnet: an obtorto collo nolentē in ius amicitiæ traham? Et quæeſt maior inimicitia: ꝗͣ amicitias neceſſitate ſociare? Neqꝫ enim dixit roga eum: ut tibi concilietur: ſed reconciliari primum fratri tuo: & ſic offeres munus tuum ad altare. Non impoſſibilia deus precepit: ſed in tantum pa-tientiæ culmē aſcēdit: ut prope impoſſibilia pro difficultate nimia precepiſſe uideatur ad deſtruēdam ſentētiātuam: qua ſcribis facilia eſſe dei mandata. Scandalizantē manum: oculum: & pedē iubemur abſcīdere. Eſtotropologiam dictum ſit pro amiciſſimis: & pro conſanguineis: & fraterno nobis uel coniugali amore ſociatisfacile ne arbitramur ob quaſdā offēſas: tantam ſubito abſcīdere charitatē? Quodqꝫ dicitur. Sit ſermo ueſter: ēeſt: non: quid aūt amplius eſt: ex malo eſt: forſitan de ueſtra ſchola reꝑiatur: qui nunꝗͣ mētitus ſit: nec audierit illud propheticū & apoſtolicū. Ego dixi in exceſſu mētis meæ: omnis homo mēdax. Et neſciat ſcriptū in alioloco. Os quod mētitur: occidit animā. Verberanti maxillā: alterā iubemur opponere. Tollēti tunicam: etiā pa-lium concedēdū eſt. Angarianti ſe mille paſſibus: duobus milibus colla prebēda ſunt. Petēti te: da & uolēti ataccipere mutuū: ne aduertaris. Si duos nūmulos huiero: & alius popoſcerit: aut dabo ipſi: & mihi mēdicandūerit: aut ſi non dedero: tranſgreſſor legis inueniar. Illud aūt quod dicit̉: Diligite inimicos ueſtros: benefacite hisqui oderunt uos: & orate pro ꝑſequētibus de calūniantibus uos. Forſitā in ueſtro cœtu inuenitur: apud uos raraauis eſt. Qui peccata ſimpliciter confitentur: merētur humilitate clæmētiā Saluatoris. Quodqꝫ ſequitur. Cauete: ne iuſticiā hoc eſt elemoſynā ueſtrā faciatis corā hominibus: ut uideamini ab eis. Neſcio quis poſſit īple-re. Ad largiēdū fruſtrū panis & binos nūmulos præco conducitur: & extēdētes manum huc illucqꝫ circunſpicimus: quæ ſi nullus uiderit: contractior fit. Eſtounus de mille inueniatur: qui iſta non faciat. Reſponde q̄ſo: ubſunt facilia mandata? Nolite inquit ſoliciti eſſe de craſtino. Craſtinus enim dies ſollicitus erit pro ſe. Sufficit deimalitia ſua. Vos de craſtino non cogitatis: & inſtar auiū præſētibus cōtēti eſtis: quoꝝ epiſtolæ biblinæ uolitātrans flumina æthiopiæ: ut inter ſimias & pauos noua de ophir Salomoni dona mittant̉. Vis audire facilitatēpreceptoꝝ dei: auſculta quod dicit̉. Quā arcta & anguſta uia eſt: quæ ducit ad uitā: & pauci ſunt: qui īueniūteam. Non dixit: qui gradiuntur. Hoc enī difficillimū eſt. Sed qui inueniūt. Pauci enī īueniūt: & multo pauciores ingrediunt̉. Filius inquit hoīs non habet ubi caput ſuum reclinet. Qui dicit Fſaia. Suſcipite laſſū:& hæc eſt requies mea: ſi habet ubi caput ſuum reclinet & quo requieſcit: dicēs in alio loco. Suꝑ quē requieſca: niſi ſuꝑ humilē: & quietū: & trementē uerba mea: ubi eſt mandatorum facilitas? Multi hoc q uod ſcriptuneſt. Non ueni uocare iuſtos: ſed peccatores ad pœnitentiam: ſimpliciter accipiunt: iuxta illum ſe nſum: non īdi-gent ſani medico: ſed ii qui male habent. Alii uero interpretantur coactius: non ueni uocare iuſt os: nullus enimad perfectum iuſtus eſt: ſed ex aliqua parte peccator: ſed peccatores quibus mundus refertus eſt: dicente DauidSaſuum me fac domine: quoniam defecit ſanctus: & corrupti ſunt: & abominabiles facti ſunt in adinuentio-nibus ſuis. Omnes declinauerunt: ſimul inutiles facti ſunt: non eſt qui faciat bonum: non eſt uſqꝫ ad unum.Noſite inquit poſſidere aurum: neqꝫ argentum: neqꝫ pecuniam in zonis ueſtris: non peram in uia: non pa-nem: neqꝫ duas tunicas: neqꝫ calciamenta: neqꝫ uirgam. Hæc inquies præcepta apoſtolica ſunt. Et certePetrus apoſtolus caligas habuiſſe narratur: dicente ad eum angelo: precinge te: & calcia te caligis tuis: duas