legis etiam fœminas habere debere: cum apoſtolus doceat eſſe tacendum mulieribus in eccleſia: & ſiquid ignorant domi uiros ſuos debere conſulere. Nec ſufficit tibi dediſſe agmini tuo ſcientiam ſcripturaꝝ: niſi eaꝝ uoc-& canticis delecteris. Iungis enim & ponis in titulo ꝙ & fœminæ deo pſaller̄ debeant. Quis enim ignorat p̄ſalendum eſſe fœminis in cubiculis ſuis: & abſqꝫ uiroꝝ frequentia & congregatiōe turbaꝝ? Veꝝ ut donas quoduerecunde facere debeant: & abſqꝫ ullo arbitrio magiſtri auctoritate proclament. xiiii. titulo. Addis prætereaſeruū dei nihil amaꝝ de ore ſuo: ſed ſemper quod dulce eſt & ſuaue debere proferre: & quaſi alius ſit ſeruus dealius doctor & ſacerdos eccleſiæ prioris oblitus ſententiæ. Ponis in alio titulo. xxii. ſacerdotem ſiue doctoremomnium actuum ſpeculari debere: & fiducialiter corripere peccantes: ne pro iiſdem rationem reddant. Et eoꝝſanguis de ſuis manibus requiratur. Nec ſemel dixiſſe contentus id ipſum replicas: & inculcas. xxxi. ſacerdotēſiue doctorem nemini adulari debere. Sed ardenter omnes corripere: ne & ſe & eos qui eum audiunt perdat.Tanta ne eſt in uno opere diſſonantia: ut quid prius dixeris: neſcias? Si enim ſeruus dei nihil amaꝝ de ſuo debet ore proferre: ſed ſemper quod dulce & ſuaue eſt. Aut ſacerdos & doctor ſerui dei non erunt: qui fiducialiterdebent corripere paccantes: & nulli adulari: ſed audacter omnes īcrepare. Aut ſi ſacerdos & doctor non ſolunſerui dei: ſed inter ſeruos eius principalem tenent locum: fruſtra ſeruis dei blanditias & dulcedines reſeruaſticum hoc proprie hæreticoꝝ ſit: & eoꝝ qui decipere cupiunt audientes: dicente apoſtolo. Huiuſmodi emī Chriſto domino noſtro non ſeruiunt: ſed ſuo uentri. Et per dulces ſermones & benedictiones ſeducunt corda inno-centium: ſemper inſidioſa: callida: blāda eſt adulatio. Pulchreqꝫ adulator apud philoſophos definitur. Bādusinimicus: ueritas amara ē: rugoſæ frōtis: ac triſtis offēditqꝫ correctos. Vnde & apoſtolus loꝗtur. Inimicus uobi.factus ſum: ueritatem dicēs uobis. Et comicus obſequium amicos: ueritas odium parit. Quapropter & paſchacum amaritudinibus comedimus: & uas electionis docet paſcha celebrandum: in ueritate & ſinceritate. Veritas in nobis ſit & ſinceritas: & amaritudo ilico conſequetur. Illud uero quod in alio ponis loco: omnes uoluntate propria regi: quis chriſtianoꝝ poteſt audire? Si enim non unus: nec pauci: nec multi: ſed omnes reguntur ꝓpria uoluntate: ubi erit auxilium dei? Et quomodo illud exponis? A domino greſſus hominis diriguntur: & nōin homine uia eius: Et nemo poteſt quicꝗͣ accipere: niſi datum fuerit ei deſuper. Et in alio loco. Quid enim habes: quod non accepiſti? quid gloriaris: quaſi non acceperis? dicente domino ſaluatore. Non deſcendi de cælout faciam uoluntatem meam: ſed uoluntatem eius qui me miſit patris. Et in alio loco: Pater ſi fieri poteſt trāſeata me calix iſte: Verumtamen non quod ego uolo: ſed ſicut tu uis pater. Et in oratione dominica. Fiat uoluntastua: ſicut in cælo & in terra. Qua ſententiæ temeritate aufers dei omne præſidium? Et quod ī alio loco fruſtraconaris adiungere abſqꝫ dei gratia: quomodo ſentire uelis: ex hoc loco intelligitur: dum gratiam eius: nō ad ſingula refers opera: ſed ad conditionis ac legis: & liberi arbitrii poteſtatem. lxxii. Illud uero dum in ſequēti poniscapitulo: In die iudicii in quis & peccatoribus non parcendum: ſed æternis eos ignibus exurendos ferre quis poteſt? & interdicere te miſericordiam dei & ante diem iudicii de ſententia iudicis iudicare: ut ſi uoluerit iniquis& peccatoribꝰ parcere: te præſcribēte nō poſſit. Dicis. .n. Scriptū ē. n. ī. ciii. pſalmo. Deficiāt peccatores a terra: &iniqui ita ut non ſint. Et in Eſaia. Comburentur iniqui & peccatores ſimul: & qui relinquunt deum conſuma-buntur. Et non intelligis comminationem dei interdum ſonare clæmentiam. Non enim dicit eos æternis ignibus concremari: deniqꝫ Eſaias de quo ponis teſtimonium: comburentur ait iniqui & peccatores ſimul. Ei nonaddidit in æternum. Et qui relinquunt deum conſumabuntur. proprie hoc de hæreticis loquitur: qui rectumfidei tramitem relinquentes conſumabuntur: ſi noluerint ad dominum reuerti: quem dereliquerunt: quæ ſen-tentia & tibi parata eſt: ſi neglexeris ad meliora conuerti. Deinde cuius eſt temeritatis: iniquos & peccatores inpiis iūgere: quia nobis ſic definiuntur: omnis impius iniquus eſt: & peccator eſt: nec reciprocatur: ut poſſimusdicere: Omnis peccator & iniquus etiam impius eſt. Impietas enim proprie ad eos pertinet: qui notitiam deinon habent: uel cognitam tranſgreſſione mutarunt. Peccatum autem & iniquitas pro qualitate uitiorum poſtpeccati & iniquitatis uulnera recipit ſanitatem. Vnde ſcriptum eſt. Multa flagella peccatoris: & non interitusſempiternus. Et per omnia flagella atqꝫ cruciatus emendatur Iſrael. Quem enim diligit dominus: corripit. Flagellat autem omnem filium: quem recipit. Aliud eſt cedere magiſtri & parentis affectu: aliud contra aduerſa-rios crudeli animo deſæuire. Quam ob cauſam & in primo pſalmo canitur: Quoniam non reſurgunt impi-in iudicio. lam enim in perditionem ſunt præiudicati. Neqꝫ peccatores in conſilio iuſtoꝝ. Aliud enim eſt glo-riam perdere reſurgendi: aliud perire perpetuo. Veniet inquit hora: in qua omnes qui in ſepulchris ſūt audiēuocē eius: & egredient̉ qui bona fecerunt in reſurrectionē uitæ. Qui aūt mala egerūt in reſurrectionē iudicii.Vnde & apoſtolus eodē ſenſu: quia eodem & ſpiritu loquitur ad Romanos. Quicūqꝫ enim ſine lege peccauerunt: ſine lege peribūt. Et quicunqꝫ in lege peccauerūt: ꝑ legem iudicabuntur. Sine lege impius eſt: qui impiuꝫin æternū peribit: in lege peccator credens in deū: qui per legē iudicabitur: & nō peribit. Si peccatores & iniquæternis iginibus exuruntur: non times ſententiā tuam: qui iniquum & peccatorem te eſſe dicis. Et argumentaris non hoīem eſſe ſine peccato: ſed eſſe poſſe. Ergo ſolus ille ſaluetur: qui nunꝗͣ fuit: nec eſt: ſed futurus eſt: auforſitan nec futurns: & pereant omnes: quos retro fuiſſe legimus. Tu ipſe qui Catoniana nobis inflaris ſuperbia: & Milonis humeris intumeſcis: qua temeritate peccator magiſtri nomen aſſumis? Aut ſi iuſtus es: & humiſitate ſimulas peccatorem: mirabimur: atqꝫ gaudebimus haber̄ te ſolum: poſſidere cum ſociis: quod nec uel poſſibile patriarchaꝝ: nec prophetaꝝ: nec apoſtolorum quiſpiam habuit. Si autem Origenes omnes rationabilescreaturas dicit non eſſe perdendas: & diabolo tribuit pœnitentiam: quid ad nos: qui & diabolum & ſatellites e-ſus: omneſqꝫ impios & præuaricatores dicimus perire perpetuo? Et chriſtianos ſi in peccato præuenti fuerint:
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten