nabas: cum a lycaonibus Iupiter & Mercurius putarentur: & eis uellent hoſtias immolare: ſciderunt ueſtimenta ſua & ſe homines eſſe dixerunt? non ꝙ meliores non eſſent olim mortuis hominibus Ioue atqꝫ Mercurio: ſedꝙ ſub gentilitatis errore honor eis deo debitus deferretur. Quod & de Petro legimus: qui Cornelium ſe ado-rare cupiētem: manu ſubleuauit: & dixit: Surge. nam & ego homo ſum. Et audes dicere illud neſcio quid quodin modico uaſculo tranſferendo colis? Quid eſt illud neſcio quid: ſcire deſidero? Expone manifeſtius: ut totalibertate blaſfemes puluiſculum neſcio quid in modico uaſculo præcioſo lintheamine circundatum. Dolemartyrum reliquias præcioſo operiri uelamine: & non uel pannis uel cilicio colligari: uel proiici in ſterquilinum: ut ſolus Vigilantius hebrius & dormiens adoretur. Ergo ſacrilegi ſumus quando apoſtoloꝝ baſilicas īgr̄dimur? Sacrilegus fuit Conſtantinus imperator: qui ſanctas reliquias: Andreæ Lucæ & Timothei tranſtu-lit conſtantinopolim: apud quas demones rugiunt: & habitatores Vigilantii illorum ſe ſentire preſentiamconfitentur? Sacrilegus dicendus eſt & nunc Auguſtus Arcadius: qui oſſa beati Samuelis longo poſt temporede iudæa tranſtulit thraciā. Oēs epiſcopi nō ſolū ſacrilegi ſed & fatui iudicandi: qui rē uiliſſimā & cineres diſſo-lutos in ſerico & uaſe aureo portauerunt? Stulti oīum eccleſiaꝝ populi: qui occurrerūt ſāctis reliquiis: & tantalætitia ſūt iocūdati: quaſi præſentē uiuentēqꝫ ꝓphetā cernerent: atqꝫ ſuſciperēt ut de Palæſtina uſqꝫ ad chalce-donē iungerent̉ populoꝝ examina: & in Chriſti laude una uoce reſonarent? Videlicet adorabant Samuelē &nō Chriſtū: cuius Samuel & leuita & ꝓphetes fuit? Mortuū ſuſpicaris: & iccirco blaſfemas. Lege euāgeliū. Deus Abrahā. deus Iſaac: deus Iacob: non eſt deus mortuorū: ſed uiuoꝝ. Sio ergo uiuunt: honeſto iuxta te carcerenō claudunt̉. Ais enī uel in ſinu Abrahæ: uel in loco refrigerii: uel ſubter aram dei aīas apoſtoloꝝ & martyꝝ cōſediſſe: nec poſſe de ſuis tumulis & ubi uoluerint adeſſe preſentes. Senatoriæ uidelicet dignitatis ſūt: & nō interhomicidas teterrimo carcere: ſed in libera honeſtaqꝫ cuſtodia in fortunatoꝝ inſulis & in cāpis elyſiis recludan-tur. Tu deo leges pones? Tu apoſtolis uincula iniicies? ut uſqꝫ ad diē iudicii teneantur cuſtodia: nec ſint cū do-mino ſuo? de quibus ſcriptū eſt. Sequūtur agnū quocūqꝫ uadit. Si agnus ubiqꝫ: ergo & hi qui cū agno ſūt ubioeſſe credendi ſunt: Et cū diabolus & dæmones toto uagent̉ ī orbe: & celeritate nimia ubiqꝫ preſentes ſint: martires poſt effuſionē ſanguinis ſui ara operientur incluſi: & inde exire nō poterunt? Dicis in libello tuo: ꝙ dū ui-uimus: mutuo pro nobis orare poſſumus. poſtꝗͣ aūt mortui fuerimus nullius ſit pro alio exaudiēdaoratio. prſertim cū martyres ultionē ſui ſanguinis obſecrantes impetrare non quiuerint. Si apoſtoli & martyres adhuccorpore conſtituti poſſunt orare pro cæteris: quando pro ſe adhuc debent eſſe ſolliciti: quanto magis poſt coronas uictorias & triumphos? Vnus hō Moyſes ſexcentis milibus armatoꝝ impetrat a deo ueniam: & Stephāutimitator domini ſui: & primus martyr in Chriſto: pro perſecutoribus ueniam deprecatur: & poſtqͣ cū Chriſtoeſſe cœperint: minus ualebunt? Paulus apoſtolus ducenta ſeptuagintaſex ſibi dicit in naui animas condonatas& poſtqͣ reſolutus eſſe cœperit cum Chriſto: tunc ora clauſurus eſt: & pro his qui in toto orbe ad ſuum euangelium crediderunt: mutire non poterit? Meliorqꝫ erit Vigilantius canis uiuēs: ꝗͣ ille leo mortuus? Recte hoc deeccleſiaſte proponerē: ſi Paulum in ſpiritu mortuum confiterer. Deniqꝫ ſancti non appellātur mortui: ſed do-mientes. Vnde & Lazarus qui reſurrecturus erat dormiſſe ꝑhibetur: & apoſtolus uetat theſſalonicēſes de dor-mientibus contriſtari. Tu uigilans dormis: & dormiens ſcribis: & proponis mihi librum apocryphum: qui ſubnomine Eſdræ a te & ſimilibus tui legitur: ubi ſcriptum eſt: ꝙ poſt mortem nullus pro aliis audeat deprecariquem ego librum nunꝗͣ legi. Quid enim neceſſe eſt in manus ſumere: quod eccleſia nō recipit? Niſi forte bal-ſamum mihi & barbellū & theſaurum Manichæi: & ridiculū nomē Leuſiboræ proferas: & quia ad radices pirenæi habitas: uicinuſqꝫ es Hiberiæ Baſilidis antiquiſſimi hæretici & īperitæ ſcientiæ: incredibilia portenta p-ſequeris: & proponis quod totius orbis auctoritate dannat̉. Nā in cōmētariolo tuo: quaſi pro te faciens de Sa-lomone ſumis teſtimoniū: ꝙ Salomon oīno non ſcripſit: ut qui habes alterum Eſdrā: habeas & Salomonē alterū: & ſi tibi placuerit: legito fictas reuelationes oīum patriarchaꝝ & prophetaꝝ: & cū illas didiceris inter mu-lieꝝ textrinas cātato: īmo legendas propone in tabernis tuis: ut facilius per has nenias uulgus īdoctum prouo-ces ad bibendum. Cæreos aut non clara luce accendimus: ſicut fruſtra calūniaris ſed ut noctis tenebras hoc ſo-latio temperemus: & uigilemus ad lumen: ne cæci tecū dormiamus in tenebris. Quod ſi aliqui propter imperitiam & ſimplicitatē ſæculariū hominum: uel certe religioſaꝝ fœminaꝝ: de quibus uere poſſumus dicere: con-fiteor zelum dei habent: ſed nō ſecundum ſcientiā: hoc pro honore martyrum faciunt: quid inde perdis? Cau-ſabantur quondā & apoſtoli: ꝙ periret unguentum ſed domini uoce correpti ſunt. Neqꝫ enim chriſtus indigebat unguento: nec martyres lumine cæreorū: & tamen illa mulier in honore chriſti hoc fecit: deuotioqꝫ mentiseius recipitur. Et quicūqꝫ accendūt cæreos ſecundū fidē ſuā habēt mercedē: dicēte apoſtolo: unuſquiſqꝫ in ſuoſēſu abūdat. Idolatras appellas huiuſcemodi homīes? Non diffiteor oēs nos qui in chriſto credimus: de idola-triæ errore ueniſſe: Nō enī naſcimur: ſed renaſcimur chriſtiani. Et quia quōdā colebamus idola: nunc deū colere non debemus: ne ſimili eū uideamur cū idolis honore uenerari. Illud fiebat idolis: & iccirco deteſtandū eſt.hoc ſit martyribus: & iccirco recipiendū eſt. Nā & abſqꝫ martyrū reliꝗis: ꝑ totas orientis eccleſias quando legēdum eſt euāgeliū: accēdunt̉ Iumīaria iā ſole rutilāte: nō utiqꝫ ad fugandas tenebras: ſed ad ſignū lætitiæ demoſtrandū: Vnde et uirgines ille euāgelicæ ſemper habēt accēſas lāpades ſuas. Et ad apoſtolos dicitur. Sint lūb-ur̄i precincti: et lucernæ ardentes in manibus ur̄is. Et de Ioāne baptiſta. Ille erat lucerna ardens et lucēs: ut ſubtypo luminis corpotalis illa lux oſtendatur: de qua ī pſalterio legimus: Lucerna pedibus meis uerbum tuū domine: et lumē ſemitis meis. Male facit ergo romanus epiſcopus: ꝗ ſuꝑ mortuoꝝ hominū Petri et Pauli ſecūdūnos oſſa uenerāda: ſecūdū te uile puluiſculū offert dn̄o ſacrificia: et tumulos eoꝝ chriſti arbitrat̉ altaria? Et nō
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten