aut recludere in carcere: aut uaria adhibere genera pœnaꝝ: quod ſi fugero: & in ſolitudinē abiero: eadē erit corona morientis: quia eadē & cauſa mortis eſt Chriſtus. Ad illud uero quod dicis: īter eū fratrem qui ſemper cūpatre fuerit: & qui poſtea pœnitens eſt receptus: nihil penitus diſcrepare. Adiicio ſi uis: & drachmā unā: quæ ꝑdita fuerat: & inuentā iunctā eſſe cū reliquis: & ouem unā quā nonagintanouē ouibus derelictis bonus paſtoinquiſiuit & retulit: expleſſe numeꝝ centenariū. Sed aliud eſt pœnitentē eſſe: & lachrymis ueniam deprecari:aliud ſemper eſſe cum patre. Vnde per Ezechielem ad reportandam ouem: & perditum quondam filium: loꝗtur paſtor & pater: & ſuſcitabo pactum meum tecum: & ſcies quia ego dominus: & recordaberis: & confunde-ris: ut non ſit tibi ultra aperire os præconfuſione tua: cū placatus fuero tibi in omnibus quæ feciſti: ut nihil mi-nus iuſto habeant pœnitentes: ſufficit eis pro omni pœna ſola confuſio. Vnde & in alio loco dicitur ad eos: &recordabimini uiaꝝ ueſtraꝝ peſſimaꝝ: & omnium ſceleꝝ quibus polluti eratis: & diſplicebit uobis ī cōſpectu ueſtro in omnibus malitiis ueſtris: quas feciſtis. Et ſcietis quia ego dominus: cū benefecero uobis propter nomenmeū: &non ſecundū uias ueſtras malas: neqꝫ ſecundū ſcelera ueſtra peſſima. Arguitur quoqꝫ a patre filius: ꝙ ſalutiſ fratris inuideat: & cū angeli letentur in cælo: ille liuore crucietur. Quanꝗͣ duoꝝ fratrum ſimilitudo frugi& luxurioſi: non ad merita totius generis humani: ſed uel ad iudæi pertineant Chriſtianiqꝫ perſonas: uel ad ſanctoꝝ & pœnitentiū. Super qua parabola libellū quondā Damaſo epiſcopo dum adhuc uiueret dedicaui. Po-ro ſi operariis primæ horæ & tertiæ & ſextæ & nonæ & undecimæ: unus denarius redditur: & ab eis incipit premium: qui nouiſſimi in uinea laborauerunt: et hic non unius tēporis: & unius ætatis homines deſcribūtur: ſedab exordio mundi uſqꝫ ad finē uocationū ſacramenta ſunt diuerſaꝝ: prima hora uocatus eſt Abel & Seth. Te-tia Enoch et Noe. Sexta Abrahā Iſaac et Iacob. Nona Moyſes et prophete. Vndecima gētilium populus. Cuiprimo redditur merces: quia in crucifixū credens dominū difficultate fidei magnitudinē meruit premiorum.Multiqꝫ reges et prophetæ quæſierunt uidere quæ uidemus: et nō uiderūt. Vnus autē denarius: nō unū eſt premiū: ſed una uita: et una de gehēna liberatio. Cæteꝝ quomodo ad indulgentiā principalē diuerſoꝝ criminumrei dimittunt̉ de carcere: & unuſquiſqꝫ pro labore uel oꝑibus ſuis: in hoc uel ī illo ſtatu uitæ eſt: ita & denariusquaſi indulgētia ueri prīcipis: oēs ꝑ baptiſmū emittit de carcere. Iam noſtri laboris eſt pro diuerſitate uirtutumdiuerſa nobis premia præparare.Cap. XLVIII.Vcuſqꝫ ꝑ partes ad propoſita reſpondimus: ſequēs ſermo ī cōmune ad oēs reſpōdebit: dominus ad di-aſcipulos ſuos: Qui uult īquit inter uos maior eſſe: ſit oīum minimus. Si oēs ī cælo æquales futuri ſu-mnus: fruſtra nos hic humiliamus: ut ibi poſſimus eſſe maiores. De duobus debitoribus quigentoꝝ denariorū & quinquaginta: cui plus dimittit̉ plus amat. Vnde & ſaluator: dico inquit tibi remittunt̉ ei peccatamulta: quoniā dilexit multū. Cui aūt minus dimittit̉: minus diligit. Qui minus diligit: & minus ei dimittiturutiqꝫ in minori gradu erit. Paterfamilias proficiſcēs tradidit ſeruis ſuis ſubſtantiā: alij quīqꝫ talēta: alij duo: alijunū: unicuiqꝫ ſecundū ꝓprias uires. Simile quod et ī alio euāgelio ſcribit̉: ꝙ homo nobilis proficiſcēs ī regionēlongīquā ut acciperet ſibi regnū: et reuerteret̉ uocauerit. x. ſeruos: et dederit eis ſinoulas mnas: de quibus unuslucratus eſt. x. mnas: alius quinqꝫ: et ſinguli iuxta uires ſuas et emolumētū: uel. x. uel quīqꝫ acceperint ciuitates.Porro alius qui unū talētū ſiue unā mnā acceperat: quod accepit īfodit: ſiue ī ſudario colligauit: et domini reſeruauit aduētui. Primo cōſiderandū: ꝙ iuſti nō ſpe ꝓfectus laborant: ut uult noſter Zenō: ſed ne ꝑdant quod acciperāt: iſte qui mnā & talētū infodit: ne ꝑderet quod acceꝑat: nō peccauit: magiſqꝫ laudāda eſt cautio reſeruātis:ꝗͣ caſſus labor eoꝝ: ꝗ ſine laboris premio deſudarūt. Deīde ꝙ hoc ipſū talentū quod aufert̉ a timido uel negli-gēte ſeruo: nō det̉ ei qui minus lucri fecerat: ſed ꝗ plus. i. ꝗ ſuꝑ. x. poſitus fuerat ciuitates. Si numerus nō facit ordinē: quare dixit dedit unicuiqꝫ ſecundū ſuas uires. Si eadē lucra ſūt ꝗͥnqꝫ talentoꝝ: &. x. cur ei ꝗ minus lucri fecerat nō decē: & ei qui plus: nō ꝗnqꝫ tradunt̉ urbes? Quod autē dominus nō his cōtentus ſit quæ habemus: ſedſemꝑ maiora deſideret: ipſe mōſtrat dicens: Quare nō dediſti pecuniā meā ad trapezetas? & ego ueniēs cū uſura exegiſſē. Quod quidē & Paulus apoſtolus ſciēs: preteritoꝝ obliuiſcit̉: & ad ea quæ ī ante ſūt: ſe extendit. īquotidie proficit: nec ſeruat ī ſudario delicate gratiā quā accepit: ſed auarus negociator renouat̉ de die īdiem:& de creſcere ſe putat: niſi ſemꝑ creuerit. Sex urbes fugitiuoꝝ deſcribunt̉ ī lege homines īterficere nolētes: & ipſe urbes ſacerdotales ſūt. Interrogare libet: fugitiuos iſtos īter hircos tuos: an iter oues noſtras colloces? Si hirceſſēt: occiderent̉ ut homicidæ cæteri: nec miniſtroꝝ dei ītrarēt ciuitates. Si oues dixeris: utiqꝫ nō erūt tales ouesquæ abſqꝫ lupoꝝ metu tota libertate paſcant̉. Et probabit̉ tibi oues quidē eas eſſe: ſed erroneas a dextris eſſe uerū nō ſtare: ſed fugere donec moriat̉ ſacerdos magnus: & ad inferna deſcēdens: liberet aīas fugitiuoꝝ. Gabao-nitæ occurrūt filiis iſrael: & cæſis aliis gētibus: in lignarios & aquarios reſeruant̉: Tantiqꝫ apud deū meriti ſuntut ſtirps Saulob eoꝝ iniurias ſit deleta. Inter quos eos collocabis? Inter hircos: ſed non ſūt interfecti & ſententi-domini iudicant̉ oues. Sed dicit ſcriptura diuina ꝙ non ſint eiuſdē meriti cuius & iſraelitæ. Vides ergo ꝙ ſtentquidē a dextris: ſed multo īferiori gradu. Inter Dauid uirū ſanctū: & Saul regem peſſimū medius Ionathas fuitQuē nec inter hædos poſſumus ponere: ꝗa prophetæ amore dignus eſt. nec inter arietes: ne parē eū faciamusDauid: maxime cum & ipſe interfectus ſit. Erit igitur inter oues: ſed in inferiori ordine. Et quomodo inter Da-uid & Ionatham: ita inter ouem & ouemi cogeris ſuſcipere differentias. Seruus qui cognouit uoluntatem domini ſui: & non præparauit: nec fecit ſecundum uoluntatem eius uapulabit multis: qui autem non cognouit & nōfecit: plagis uapulabit paucis. Omni enim cui multum datum eſt: multum queretur ab eo: & cui commēdaturmultū: plus exigitur ab illo. Ecce ſeruo & ſeruo plus minuſue cōmittit̉: & pro qualitate cōmiſſi atqꝫ peccati plagarum quoqꝫ numerus irrogatur. Tota iudeæ terræ Tribuūqꝫ deſcriptio futuræ eccleſiæ in cælis typus eſt. Le
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten