Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

narrata parabola Saluator ſemper intulerit: qui habet aures audiendi audiat. Vbi nihil eſt quod intrinſecusteat: fruſtra ad intelligentiam myſticam prouocamur.Cap. XLV.Iautem pater & filius manſionem faciunt apud credentes: & ubi Chriſtus hoſpēs eſt: ibi nihil deeſſiexiſtimas: puto aliter Chriſtus habitauerit in Chorinthiis: aliter in Epheſiis. Hoc eſt aliter ī iis apuoIquos Paulus apoſtolus peccata multa reprehendit: & aliter in iis: quibus ſacramenta a ſæculis ignorata diſſeruit: aliter in Tito & Timotheo: aliter in Paulo. Certe inter natos mulierum non fuit maior Ioanne Baptiſta: ubi autem maior dicitur: neceſſe eſt ut cæteros habuerit minores. Et qui mīnor eſt ī regnum cælorum: maior eſt illo. Vides ergo in cælis ſit maximus & minimus: & inter angelos quoqꝫ: & inter uiſibiles creaturas ſitmultiplex & infinita diuerſitas. Quare dicunt apoſtoli domine auge nobis fidem: ſi omnium una mēſura eſt.Et dominus ad diſcipulum: modicæ fidei quid dubitaſti; In Hieremia quoqꝫ de futuro regno legimus: Ecce dies ueniunt dicit dominus: ut feriam domum iſrael: & domui Iacob fœdus nouum: non ſecundum pactum: ꝗdpepigi cum patribus ueſtris. Et poſt paululum: dabo legem meam in uiſceribus eorum: & in corde eorum ſonbam illam: & ero eis in deum: & ipſi mihi in populum: & non docebit uir ultra proximum ſuum: & uir fratremſuum: dicens cognoſcite dominum. Omnes enim cognoſcent me a maximo uſqꝫ ad minimum: perſpicue extextu ipſius loci: futurum Chriſti regnum propheta deſcribit. Et qua conſequentia ibi erit minimus & maxi-mus: ſi omnes æquales futuri ſunt? Vtiqꝫ ea qua in euangelio dicitur: Qui docuerit & fecerit: hic uocabitur maximus in regno cælorum. Qui autem docuerit & non fecerit: erit minimus. In conuiuio Saluator præcipit: utinferiorem præoccupemus locum: ne cum maior uenerit: de ſuperiori turpiter extrudamur. Si cadere non poſſumus: ſed tantum per pœnitentiam ſubleuamur: quid ſibi uult ſchala illa in Bethel: per quam angeli deſcen-dunt: atqꝫ conſcendunt: qui de cælis ad terram ueniunt? Certe inter oues & ad dexteram ſtabant: dum ibi eſſētangeli de cælis deſcendunt: & Iouinianus de eorum poſſeſſione ſecurus eſt. Quis autem riſum tenere queat īeo: multas manſiones apud patrem: eccleſias arbitretur ī toto orbe diffuſas: cum manifeſtiſſime ſcriptura doceat ſecundum euangelium Ioannis: non de eccleſiarum numero: ſed de cælorum māſionibus: & æternis tabernaculis: quæ propheta deſiderat: domino fuiſſe ſermonem? In domo inquit patris mei manſiones multæ ſunt.Si quo minus dixiſſem uobis: quia uado uobis parare locum: & ſi abiero & præparauero uobis locum: iterumueniam & accipiam uos ad meipſum: ut ubi ego ſum & uos ſitis. Locus & manſiones quas præparare ſe dicitChriſtus apoſtolis: in domo utiqꝫ ſunt patris. i. in regno cælorum: non in terra: in qua præſens apoſtolos relin-quebat. Simulqꝫ ſenſus ſcripturæ intuendus: dicerem inquit uobis quia uado & præparabo uobis locum: ſimanſiones multæ eſſent apud patrem: hoc eſt ſi non unuſquiſqꝫ manſionem ſibi non ex largitate dei: ſed expriis operibus præpararet. Et ideo non eſt meum parare ſed ueſtrum: quia & iudæ nihil profuit paratus locusquem ſuo uitio perdidit: iuxta quem ſenſum & illud intelligendum: quod ad filios dicitur Zebedei: quorumalter a ſiniſtris: alter cupiebat ſedere a dextris. Calicem quidem meum bibetis: ſedere autem a dextris meis ſiuea ſiniſtris: non eſt meum dare uobis: ſed quibus paratum eſt a patre meo. Non eſt filii dare: & quomodo patriseſt præparare? Paratæ inquit ſunt in cælo diuerſæ & plurimæ manſiones: plurimis diuerſiſqꝫ uirtutibus: quasnon perſonæ accipiunt: ſed opera. Fruſtra ergo me petitis: quod in uobis ſitum eſt: quod pater meus illis para-uit: qui dignis uirtutibus ad tantam aſcenſuri ſunt dignitatem. Porro quod ait iterum ueniam & accipiam uosad meipſum: ut ubi ego ſum & uos ſitis: proprie ad apoſtolos loquitur: de quibus & ī alio loco ſcriptum eſt: uquomodo ego & tu pater unum ſumus: ſic & illi in nobis unum ſint: qui crediderunt: qui perfecti ſunt: qui poſſunt dicere pars mea dominus. Si autem non ſunt plurimæ manſiones: quomodo & in ueteri teſtamento & innouo alium ordinem pontifex tenet: alium ſacerdotes: alium leuitæ: alium ianitores: alium æditui? Et ī liminEzechielis ubi futuræ eccleſiæ & cæleſtis Hieruſalem ordo deſcribitur: ſacerdotes qui peccauerant regradant̉in ædituos & in hoſtiarios: & cum ſint in templo dei: hoc eſt a dextris: non ſunt inter arietes: ſed inter minimasoues. In fluuio quoqꝫ illo qui de templo egreditur: & irrigat ſalſum mare: & uniuerſa uiuificat multæ ſpecies prſcium deſcribuntur. Quare in regno cælorum archangeli ſunt: angeli: throni: dominationes: poteſtates: cherubin: & ſeraphin: & omne nomen quod nominatur: non ſolum in præſenti ſæculo: ſed etiam in futuro. Sine cauſa diuerſitas nominum eſt: ubi non eſt diuerſitas meritorum. Archāgelus utiqꝫ aliorum minorum angelorumarchangelus eſt: & poteſtates & dominationes habent alia: ſuper quæ exerceant poteſtatem: & ī quæ ſubiectadominentur. Hoc in cælis eſt: hoc in myſterio dei: ne nos ſolito more irrideas atqꝫ ſubſannes ſi imperatorem poſuerimus: & prefectos eius & comites: & tribunos: & centuriones: & manipulos: & reliquum militiæ ordinem.Cap. XLVI.Llud autē quod ait: neſcitis quia corpora ueſtra tēplū eſt ſpiritus ſancti: ualde friuolum eſt: cum ſcrijtura diuina ſoleat & unū pluraliter: et plura ſingulariter appellare: et tamen ſciat in templo quoqꝫ ipſo multas eſſe manſiunculas: eſſe exterius atrium: eſſe interius ueſtibula: eſſe ſanctum: eſſe ſancta ſan-ctoꝝ: ſunt et culinæ in tēplo: ſunt et cellariola: ſunt et torcularia: et uaſoꝝ receptacula. Ita et in templo corpori:noſtri: diuerſa ſunt merita. æque deus omnes inhabitat: nec ad eandē menſurā omnibus infundit̉ de ſpiri-tu Moyſi aufertur: et ſeptuaginta preſbyteris datur. Puto aliam eſſe abundantiā fluminis: aliā riuulorum. He-liæ ſpiritus Heliſæo duplex datur: unde et duplex gratia fecit ſigna maiora. Illē uiuus mortuum: iſte mortuusmortuum ſuſcitauit. Ille famem imprecatus eſt populo: iſte obſeſſæ ciuitati ſub una die hoſtiles copias pre-buit: licet hoc quod ait: neſcitis quia corpora ueſtra templum eſt ſpiritus ſancti: de cuncta credentium dicat eo