Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

lizauero non eſt mihi glorianeceſſitas quippe mihi incumbit. Ve enim mihi eſt: ſi non euangelizauero: namſi uoluntate hoc ago: mercedem habeo. Si autē nolens: diſpenſatio mihi credita eſt. Quæ eſt ergo merces me-ut euangelizans ſine ſumptu ponam euangelium Chriſti: ut non abutar poteſtate: quæ data eſt mihi in euan-gelio. Cum enim eſſem liber ex omnibus: omnium me ſeruum feci: ut plures lucrifacerem. Nunquid potes dicere peccare eos: qui uiuunt de euangelio? Et qui de ſacrificiis participantur? Vtiqꝫ non. Dominus enim diſpo-ſuit: ut qui prædicant euangelium: de euangelio uiuant. Apoſtolus autem qui non abutitur hac licentia: ſed la-borat manibus ſuis: ne quem grauet: & die & nocte operatur: & miniſtrat his qui ſecum ſunt: utiqꝫ ideo hoc fa-cit: ut plus laborans: plus aliquid mercedis accipiat. Curramus ad reliqua. Diuiſiones autē gratiarum ſunt: idēautem ſpiritus. Et diuiſiones miniſteriorum ſunt: Idem autem dominus. Et diuiſiones operationum ſunt: Idemautem deus: qui operatur omnia in omnibus. Vnicuiqꝫ autem data eſt operatio ſpiritus: iuxta id quod expeditEt iterum. Sicut corpus unum eſt & membra plurima habet: omnia autem membra corporis cum ſint multaunum corpus eſt: ſic & Chriſtus. Verum ne dicas in uno corpore diuerſa membra unum habere meritum: ſta-tim gradus deſcribit eccleſiæ & ait: quoſdam quidem poſuit deus in eccleſia: primum apoſtolos: ſecundo pro-phetas: tertio doctores. Deniqꝫ uirtutes gratias curationum: opitulationes: gubernationes: genera linguarumNunquid omnes apoſtoli? Nunquid omnes prophetæ? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes uirtu-tes? Nunquid omnes gratiam habentes curationum? Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnesinterpretantur? Aemulamini autem dona maiora: & adhuc excellentiorem uiam uobis demonſtro. Cumqꝫ decharitate uirtutis latius diſputaſſet: adiecit. Siue prophetiæ euacuabuntur: ſiue linguæ ceſſabunt: ſiue ſcientiadeſtruetur. Ex parte enim cognoſcimus: & ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum eſt: euacuabitur quod ex parte eſt: & in continentibus? Nunc autem manent fides: ſpes: & charitas tria hæc. Maior autem horum eſt charitas. Sectamini charitatem: æmulamini ſpiritalia magis autem ut prophetetis. Et iteꝝ: Volo autem omnes uos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior eſt qui prophetat: ꝗͣ qui loquitur lin-guis. Et rurſum. Gratias ago deo: omnium ueſtrum lingua loquor: ubi diuerſa ſunt dona: & alius maior: & alius minor eſt: & omnes ſpiritales appellantur: certe oues ſunt: & ſtant a dextris: & inter ouem & ouem eſt aliquadiuerſitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus apoſtolus: ego ſum nouiſſimus apoſtolorum: qui non ſumdignus uocari apoſtolus: quia perſecutus ſum eccleſiam dei. Gratia autem dei ſum id quod ſum: & gratia eiusin me uacua non fuit: ſed amplius omnibus illis laboraui. Non ego autem ſed gratia dei: quæ in me eſt. Verū-tamen in eo ſe humiliat: oſtendit poſſe apoſtolos alios minores: alios eſſe maiores. Et qui utiqꝫ uas electionisdicitur: & cunctis amplius laborauit: non eſt iniuſtus deus: ut obliuiſcatur operis eius: & diſpar meritum æquali mercede compenſet. Dehinc legimus: Sicut in Adam omnes moriūtur: ita & in Chriſto omnes uiuificabunt̉unuſquiſqꝫ autem in ſuo ordine. Quoniam unuſquiſqꝫ in ſuo reſurget ordine: utiqꝫ diuerſa ſunt merita reſur-gentium. Non omnis caro eadem caro: ſed alia hominum: alia pecorum: alia uolucrum: alia autem piſcium. Etcorpora cæleſtia: & corpora terreſtria: ſed alia quidem cæleſtium gloria: alia autem terreſtrium: alia claritas ſolis: alia claritas lunæ: alia claritas ſtellarum. Stella enim a ſtella differt in claritate: ſic erit & reſurrectio mortuorum. Quod tu ſanctus doctus interpres ſic expoſuiſti: ut diceres ſpiritales differrę a carnalibus. Ergo & ſpiritales & carnales in cæleſtibus erunt: & iam non ſolum oues: ſed etiam hirci tui conſendent regna cælorum: ſtellaa ſtella differt in claritate: non oues & hirci: ſed oues & oues. i. ſtella & ſtella. Deniqꝫ alia inquit claritas ſolis: &alia claritas lunæ: ne ſtellam & ſtellam totum humanæ multitudinis aſſereres genus: ſolem poſuit & lunā: quoscerte inter hircos non poteris numerare. Sic inquit erit & reſurrectio mortuorum: ut iuſti in claritate ſolis luciant: & qui in ſequenti gradu ſunt lunæ ſplendore rutilent: ut alius Lucifer ſit: alius Arcturus: alius Orion: aliusMazuroth: & cætera ſtellarum uocabula: quæ ſacratæ in lob uolumine continent̉. Omnes enim ait: manifeſtari nos oportet ante tribunal Chriſti: ut recipiat unuſquiſqꝫ quæ geſſit per corpus ſiue bonum ſiue malum. Acne forſitan dicas: ante tribunal Chriſti nos manifeſtari: ut boni bona: mali recipiant mala: in eadem epiſtola docet. Qui parce ſeminat parce & metet: Et qui ſeminat in benedictionibus: de benedictionibus & metet. Cert-qui plus & qui minus ſeminat de parte ſunt dextra. Et cum unius ſementis genus ſint: tamen menſura & numero differunt. Scribit ad epheſios idem Paulus: ut nota fieret nunc principatibus & poteſtatibus in cælis: per ec-cleſiam multiplex & uaria ſapientia dei. Cernis in diuerſis agminibus eccleſiæ uaria & multiplex ſapiētia de-prædicetur. Nec non in eadem epiſtola: unicuiqꝫ autē noſtrum data eſt gratia: iuxta menſuram gratiæſti non menſura Chriſti diuerſa ſit: ſed tantum gratiæ eius infunditur: quantum ualemus haurireCap. XLIIII.Ruſtra igitur oues & hircos: quinqꝫ & quinqꝫ uirgines Aegyptios: & Iſraelitas & cætera huiuſcemo-di replicas: quia non eſt in præſenti retributio: ſed in futuro. Vnde & dies iudicii in conſummationepromittitur: quia nunc non eſt iudicium. Sine cauſa enim appellatur dies extrema iudicii: ſi modoz iudicat deus. In præſentiarum nauigamus: luctamur: atqꝫ pugnamus: ut in fine perueniamus ad portum: coronemur: triumphemus. Tu autem peruerſe & lubrice præſentis ſæculi conuerſationem in futurorum exemplaproponis: cum utiqꝫ hic iniuſticia ſit: ibi iuſticia: donec intremus in ſanctuarium dei: & intelligamus in nouiſſimis eoꝝ. Non aliter ſanctus: aliter peccator moritur: in eodē mari nauigantibus: eadē tranquillitas & tēpeſta: