Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

diſſe. Philippū regē Macedonū cōtra quē Demoſthenis philippicæ tonant: ītro euntē ex more cubiculū: uxoexcluſit irata: qui excluſus tacuit: & iniuriā ſuā uerſu tragico conſolatus eſt. Gorgias rhetor librū pulcherrimūde concordia: græcis tunc inter ſe diſſidentibus recitauit olympiæ. Cui Melanthus inimicus eius: hoc nobis in-quit de concordia precipit: qui ſe & uxorem & ancillulā tres in una domo concordare non potuit. Aemulabatquippe uxor eius ancillulæ pulchritudini: & caſtiſſimū uirum quotidianis iurgiis exagitabat. Totæ Euripidistragœdiæ in mulieres maledicta ſunt. Vnde & Hermion loquitur: Malarū me mulierū decepere concilia. InLepti urbe ſemi barbara: & poſita in ſolitudine moris eſt: ut nurus altera die ſocrū ollā mutuā poſtulet. Cui illaſtatim negat: ut ſcias illud uerū eſſe Terentii: quod conſulto ambigue extulit. Quid eſt hoc: omnes ſocrus oderunt nurus. Legimus quēdam apud romanos nobilem: eum amici arguerent: quare uxorē formoſā & caſtā& diuitem repudiaſſet: protendiſſe pedē: & dixiſſe eis. Et hic ſotularis quē cernitis: uidetur uobis nouus & ele-gans: ſed nemo ſcit præter me ubi me premat. Scribit Herodotus: mulier ueſte deponat & uerecundiam.Et noſter cōmicus fortunatū putat: qui uxorē nunꝗͣ duxerit. Q uid referam Paſiphæn: Clytēneſtram: & Eri-phylā: quarū prima delitiis fluens: quippe ut regis uxor tauri dicitur expetiſſe concubitus: alia occidiſſe uiriob amorē adulteri: tertia prodidiſſe Amphiaraū: & ſaluti uiri monile aureum pretuliſſe: quicquid tragœdiæ tument: & domos urbes regnaqꝫ ſubuertit: uxoꝝ pellicūqꝫ contentio eſt. Armantur parentū in liberos manus: nefandæ apponuntur epulæ: & propter unius muliercule raptum: europæ atqꝫ aſiæ decēnalia bella confligunt.Quaſdā repudiatas altero nuptiarū die ſtatim nupſiſſe legimus. Vterqꝫ reprehēdendus maritus: & cui tam cto diſplicuit: & cui cito placuit. Epicurus uoluptatis aſſertor: ꝗͣꝗͣ Metrodorus diſcipulus eius Leontiā habuerit uxorē: raro dicit ſapiēti in eunda cōiugia: quia multa incōmoda admixta ſunt nuptiis. Et quomodo diuitiæ& honores & corporum ſanitates & cætera quæ indifferētia nominamus: nec bona nec mala ſunt: ſed uelut inmēditullio poſita: uſu & euentu uel bona uel mala fiunt: ita & uxores ſitas in bonoꝝ malorūqꝫ cōfinio. Graueaūt eſſe uiro ſapiēti uenire in dubiū: utrum bonā an malā ducturus ſit. Ridicule Chryſippus ducendā uxorēſapienti precipit: ne Iouē Gamelium & Genethlium uiolet. Iſto enim modo apud latinos ducēda uxor erit:quia Iouem non habent nuptialē. Quod ſi deoꝝ ut putant nomina uitæ hominū præiudicant: offendet ergoStatorem Iouē: qui libenter ſederit.Cap. xxx.Cripſerunt Ariſtoteles & Plutarchus & noſter Seneca de matrimonio libros: ex quibus & ſuperioranōnulla ſunt: & iſta quæ ſubiicimus. Amor formæ rationis obliuio eſt: & inſaniæ proximus: fœdū minimeqꝫ conueniens aīo ſoſpiti uitiū: turbat conſilia: altos & generoſos ſpiritus frangit: a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit: querulos: iracundos: temerarios: dure īperioſos: ſeruiliter blandos: omnibus īutiles ipſi nouiſſime amori facit. cum frunēdi cupiditate inſatiabilit flagrat: plura tēpora ſuſpitionibus: lachrymis: cōqueſtionibus ꝑdit: odiū ſui facit: & ipſe nouiſſime odiū eſt. Tota amoris inſectatio apud Platonenpoſita eſt: & oīa eius incōmoda Lyſias explicat: non iudicio: ſed furore ducatur: & maxime uxoꝝ pulchritudini grauiſſimus euſtos accubet. Refert preterea Seneca cognouiſſe ſe quendā ornatū hoīem: qui exiturus in publicū faſcia uxoris pectus colligabat: & ne puncto quidē horæ preſentia eius carere poterat potionēqꝫ nullā ſibi: niſi alternis tactū labris uir & uxor hauriebant: alia deinceps non minus inepta facientes: in quæ improuidauis ardentis affectus erūpebat. Origo quidē amoris honeſta erat: ſed magnitudo deformis: nihil autē intereſtꝗͣ ex honeſta cauſa quis inſaniat. Vnde & Sextus ī ſententiis: adulter eſt inquit in ſuā uxorē amator ardentior.In aliena quippe uxore omnis amor turpis eſt: in ſua nimius. Sapiens uir iudicio debet amare coniugē: non affectu. Reget īpetus uoluptatis: nec preceps feretur in coitū: nihil eſt fœdius: ꝗͣ uxorē amare quaſi adulterā. Cete qui dicunt ſe cauſa reipublicæ: & generis humani uxoribus iungi: & liberos tollere: imitentur ſaltē pecudes.& poſtꝗͣ uxorū uenter intumuerit: non ꝑdant filios: nec amatores uxoribus ſe exhibeant ſed maritos. Quori matrimonia adulteriis cohæſerunt: & o īprobā iidē illi pudicitiam præceperunt: qui abſtulerāt. Itaqꝫ citoeiuſmodi nuptias ſacietas ſoluit. primū lenociniū libidinis abſceſſit timor quod licebat euiluit. quid aitSeneca: de uiris pauperibus dicā. Quorū in nomē mariti ad eludendas leges quæ cōtra cælibes latæ ſunt: par-magna cōducitur? Quomodo poteſt regere mores & precipere caſtitatē: & mariti auctoritatē tenere qui nupſit? Doctiſſimi uiri uox eſt pudicitiā in primis eſſe retinendā: qua amiſſa omnis uirtus ruit. In hac muliebriumuirtutū principatus eſt. Hæc pauperē cōmendat: diuitē extollit: deformē redimit: exornat pulchrā: benemeretde maioribus: quoꝝ ſanguinē furtiua ſobole uitiat: bene de liberis: quibus nec de matre erubeſcendū: nec depatre dubitandū eſt. Bene in primis de ſe: quā a cōtumelia externi corporis uindicat. Captiuitatis nulla maiocalamitas eſt: ꝗͣ ad alienā libidinē trahi: uiros conſulatus illuſtrat: eloquētia in nomē æternū effert militaris gloria: triūphuſqꝫ nouæ gētis conſecret. Multa ſunt quæ preclara ingenia nobilitēt. Mulieris uirtus ꝓprie pudici-tia eſt. Hæc Lucretiā Bruto æquauit: neſcias an etiā pretulerit: quoniā Brutus poſſe ſeruire a fœmina didi-cit. Hæc æquauit Corneliā Gracco. Hæc Portiā alteri Bruto: notior eſt marito ſuo Tanaquil. Illū inter multa regu nomina abſcondit antiquitas. Hanc rare inter fœminas uirtus altius ſæculoꝝ oīum memoriæ: ꝗͣ ut exci-dere poſſet infixit. Imitentur ergo nuptæ Theanū: Cleobulinā: Gorguntē: Timocliā: Claudias atqꝫ Cornelias& apoſtolū malis mulieribus digamiā uiderint ignoſcentē: legant anteꝗͣ religio noſtra fulgeret in mūdo unicubas ſemper habuiſſe inter matronas decus: illas fortunæ muliebri ſacra fieri ſolitū: nullū ſacerdotē digamū:nullum flaminē bimaritum. Hierophantas quoqꝫ Athenienſium uſqꝫ hodie cicute ſorbitione caſtrari: & poſtꝙͣin pontificatum fuerint electi: uiros eſſe deſinere.Beati Hieronymi contra Iouinianum. Secundus liber incipit.Cap. xxxj.