ratas clauis: & lateris uulnus oſtenderet. Porro ſi clauſis ingreſſus eſt oſtiis: quod humanoꝝ corporum natur:non patitur: ergo & Petrū & dominū negabimus uera habuiſſe corpora: quia ambulauerunt ſuper aquas: ꝗdcontra naturā eſt. In reſurrectione mortuoꝝ non nubent: neqꝫ nubentur: ſed ſimiles erunt angelis. Quod ali-poſtea in cælis futuri ſunt: hoc uirgines in terra eſſe cœperunt. Si angelorum nobis ſimilitudo promittitur: īterangelos autem non eſt ſexus nec diuerſitas: aut ſine ſexu erimus: ꝙ angeli ſunt: aut certe ꝙ liquido cōprobaturreſurgentes in proprio ſexu: ſexus non fungemur officio.Cap. xxii.Erum quid agimus argumentis: & propoſitiones aduerſarii callida cupimus reſponſione ſuꝑare? VeItera tranſierunt: ecce facta ſunt omnia noua: currā per apoſtoloꝝ ſententias. Et quomodo in Salomohis exemplis breues expoſitiūculas ſubdidi ob intelligendi facilitatē: ita & nunc caſtitatis & continertia chriſtiane exempla replicabo: & de multis teſtimoniis quaſi unū corpus efficiā: quo & nihil quod ad pudicitiam pertineat pretermittam: & nimiæ prolixitatis declinem faſtidiū. Scribit inter cætera Paulus apoſtolusad romanos. Quem ergo fructū habuiſtis tūc in illis: in quibus nūc erubeſcitis? nā finis illoꝝ mors eſt: nūc uero liberati a peccato: ſerui autem dei facti: habetis fructū ueſtrū in ſanctificationem: finem uero uitam æternā:puto ꝙ & nuptiaꝝ finis mors ſit: fructus aūt ſanctificationis: qui uel ad uirginitatem uel ad continentiam pertinet: uita penſatur æterna: ac deinde. Itaqꝫ fratres mei & uos mortificati eſtis legi per corpus Chriſti: ut ſitis alterius qui ex mortuis reſurrexit: ut fructificetis deo. Cū enim eſſemus in carne: paſſiones peccatoꝝ quæ per le-gem erant: operabantur in membris noſtris: ut fructificarent morti. Nūc aūt ſoluti ſumus a lege mortis: in quadetinebamur: ut ſeruiamus in nouitate ſpiritus & non in uetuſtate litteræ: faciebamus ea quæ carnis erāt: & fructificabamus morti. Nūc aūt quia mortui ſumus legi per corpus Chriſti: fructificemus deo: ut ſimus eius: quiex mortuis reſurrexit. Necnō & in alio loco cū predixiſſet: ſcio quia lex ſpiritalis eſt: Et cū de uiolentia carnis: ꝙcrebro nos impellat facere: quod nolimus: latius diſputaſſet: ad extremū intulit. Infœlix ego homo: quis me deliberabit de corpore mortis huius? gratia dei per leſū chriſtū dominū noſtrū. Et iteꝝ. Ipſe igit̉ mente ſeruio legi dei: carne aūt legi peccati. Et nihil dānationis eſt his qui ſūt in chriſto ieſu: qui non ſecūdū carnem ambulāt.ſex enim ſpiritus in chriſto ieſu liberauit a lege peccati & mortis. Ac manifeſtius in conſequentibus docet chrſtianos non ambulare ſecūdū carnem: ſed ſecūdū ſpiritū dicens. Qui enim ſecūdū carnem ſūt: quæ ſūt carnisſapiūt: qui uero ſecūdū ſpiritū: quæ ſūt ſpiritus ſentiūt. Nam prudentia carnis mors eſt: prudentia aūt ſpiritusuita & pax: quoniā prudentia carnis inimica eſt deo: legi aūt dei non ſubiicit̉: nec enī pōt. Qui aūt ī carne ſuntdeo placere non poſſūt. Vos autē ī carne nō eſtis: ſed ī ſpiritu: ſi tamē ſpiritus dei habitat ī uobis: & reliqua uſꝙad illū locū ī quo ait: ergo fratres debitores ſumus nō carni: ut ſecūdū carnē uiuamus. Si aūt ſecūdū carnē uixeritis: moriemini. Si aūt ſpiritu facta mortificaueritis: uiuetis. Quicūqꝫ enī ſpiritu dei agunt̉: ii filii dei ſunt. Siprudentia carnis inimicitia eſt in deū: & qui ī carne ſūt: deo placere nō poſſunt: arbitror eos qui ſeruiūt officiocōiugali: ꝙ prudentiā carnis diligant: & in carne ſint. A qua nos retrahēs apoſtolus: & iūgens ſpiritui: deinceptloquitur. Obſecro uos fratres ꝑ miſericordiā dei: ut exhibeatis corpora ueſtra hoſtiā uiuētem: ſanctā: deo pla-centē: rationale obſequiū ueſtrū. Et nolite cōformari huic ſæculo: ſed reformamini ī nouitate ſenſus ueſtri: ut ꝓbetis quæ ſit uoluntas dei bona & bene placens & ꝑfecta. Dico enī ꝑ gratiā quæ data eſt mihi: oībus qui ſunt inter uos: nō plus ſapere ꝗͣ oportet ſapere: ſed ſapere ad pudicitiā: nō ad ſobrietatē: ut male ī latinis codicibus legitur: ſed ſapere inquit ad pudicitiā. Si quidē græce ſcriptū eſt: ειθ το σόφρονείν: cōſideremus ſententiā apoſtoli. Reformamini inquit nouitate ſenſus ueſtri: ut ꝓbetis quæ ſit uolūtas dei bona & bene placēs & ꝑfecta. Q ddicit huiuſcemodi eſt. Cōcedit quidē deus nuptias: cōcedit digamiā: & ſi neceſſe fuerit: fornicationi & adulterioprebet etiā trigamiā. Sed nos qui corpora noſtra exhibere debemus: hoſtiā uiuā: ſanctā: placentē deo: rationabile obſequiū noſtrū: nō quid cōcedat deus ſed quid uelit: cōſideremus: ut probemus quæ ſit uolūtas dei bona& bene placens & ꝑfectæ: ergo quod cōcedit nec bonum nec placens eſt: nec perfectū. Redditqꝫ cauſas: cur hocſuadeat: ſcientes tēpus: quia hora eſt iā nos de ſōno ſurgere. Nūc aūt propior eſt noſtra ſalus: ꝗͣ cū credidimusnox preceſſit: dies aūt appropinquauit: & ī extremo: īduimini dominū leſū chriſtū: & carnis curā ne feceritis indeſiderijs. Aliud eſt uolūtas dei: aliud indulgentia. Vnde ad Corinthios ſcribēs ait. Ego fratres non potui loquiuobis ſicut ſpiritalibus: ſe quaſi carnalibus ſicut paruulis in Chriſto: lac uobis potū dedi: nō eſcā: necdū enī po-teratis: ſed neqꝫ nūc poteſtis. Adhuc enī carnales eſtis: ꝗa qui aīalis eſt: nō percipit ea quæ ſpiritus dei ſunt: ſtulticia enī illi eſt: nec pōt ītelligere: quia ſpiritaliter diiudicat̉. Iſte nō ꝑfecto caſtitatis cibo: ſed rudi nuptiaꝝ lactenutritur. Sicut ꝑ hoīem mors: ſic per hoīem reſurrectio mortuoꝝ. Quomodo in adā oēs moriunt̉ ſic ī chriſtoomnes uiuificabuntur. Seruiuimus in lege ueteri Adā ſeruiamus in euangelio nouo Adam. factus eſt enim primus homo Adam in animam uiuentem: & nouiſſimus Adam in ſpititum uiuificantem. Primus homo de terraterrenus: ſecundus homo de cælo cæleſtis. Qualis terrenus: tales & terreni: & qualis cæleſtis: tales & cæleſtes.Sicut portauimus imaginem terreni: portemus etiam imaginem cæleſtis. Hoc autem dico fratres: quia caro &ſanguis regnum dei poſſidere non poſſunt: neqꝫ corruptio incorruptelam poſſidebit. Hoc tam clarum eſt: utnulla expoſitione queat manifeſtius fieri. Caro inquit & ſanguis regnum dei poſſidere non poſſunt: & corruptio incorruptionem. Si corruptio ad omnem coitum pertinet: incorruptio autem proprie caſtitatis eſt: premiapudicitiæ nuptiæ poſſidere non poſſunt. Scimus enim quoniam ſi terrena domus huius habitatiōis deſtructafuerit: ædificationē habeamus ex deo: domū nō manufactā: ſēpiternā ī cælis. In quo gemiſcimus habitaculū noſtrū: qd̓ de cælo ē ſuꝑindui cupiētes. Cupimus enī egredi de corpore: & hitar̄ cū chriſto ꝓpter qd̓ & ſtudioſiſſime nitimur ſiue in corpore ſiue extra corpus placere deo. Et ut plenius exponeret quales nos eſſe uellet: in alio
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten