Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Libanus λεῦκασμος ideſt candior interpretatur. Veni ergo ſponſa cādidiſſima: de qua alibi dicit̉: Quæ ē iſlaquæ aſcendit dealbata: & tranſit per uiam huius ſæculi: ab exordio fidei: & ex ſanyr: quod īterpretatur deus lu-cernæ. iuxta illud quod in pſalmo legimus: lucerna pedibus meis uerbum tuum domine: & lux ſemitis meis: &hermon ideſt conſecratione: & fuge leonum cubilia: & leopardoꝝ montes: qui uon poſſunt mutare uarietatēſuam. Fuge inquit cubilia leonum: fuge ſuperbiam dæmonum: ut poſtꝗͣ mihi fueris conſecrata: poſſim tibi di-cere: uulneraſti cor meum ſoror mea: ſponſa uulneraſti cor meum in uno oculoꝝ tuoꝝ: muno ornamento col-Ii tui. Quod dicit huiuſcemodi eſt. Non repudio nuptias: & habes ſiniſtrum oculum: quem tibi dedi propterimbecilſitatem eorum qui recta uidere poſſunt. Sed magis mihi dexter uirginitatis oculus placet: qui ſicatus fuerit: omne corpus in tenebris eſt. Ac ne putaremus eum amorē carnis: & nuptias ſignificare corporeasilico excludit hunc ſenſum. & ait: uulneraſti cor meum ſoror mea ſponſa: ubi ſororis nomen eſt: ſuſpitio omnisfœdi amoris excluditur. Quam ſpecioſa ſunt ubera tua a uino: de quibus & ſupra dixerat: fratruelismeus mi-hi in medio uberum meorum commorabitur: in principali cordis: ubi habet ſermo dei hoſpitium. Quam ſpecioſa ſunt ubera tua a uino. Quod iſtud uinum eſt: quod ſponſæ manmas pulcherrimas facit: & pudicitiæ la-cte fœcundat? Nempe illud de quo ſponſus in conſequentibus loquitur: bibi uinum meum cum lacte meo.Manducate proximi mei & bibite: & inebriamini fratres. Vnde & apoſtoli dicebantur muſto pleni: Muſto inquit non uino ueteri: quia uinum nouum in utres nouos mittitur: & non ambulabunt in uetuſtate litteræ: ſed īnouitate ſpiritus: hoc eſt uinum: quod cum inebriauerit adoleſcentes & puellas: ſtatim uirginitatem ſitiunt & īcrapulam caſtitatis eructant: & expletur illud uaticinium zachariæ: dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem deeccleſiæ uirginibus prophetantis. Complebuntur infantibus & puellis ludētibus plateæ eius. Quid enim bo-num eius eſt: & quid pulchrum eius: niſi frumentum electorum: & uinum germinans uirgines/ iſtæ ſunt uirgines de quibus in. xliiii. pſalmo ſcriptum eſt: adducentur regi uirgines poſt eam proximæ eius afferentur tibi inlæticia & exultatione adducentur in templum regis. Sequitur: hortus concluſus ſoror mea ſponſa: hortus con-cluſus fons ſignatus. Q uod clauſum eſt atqꝫ ſignatum ſimilitudinem habet matris domini: matris & uirginisVnde & in ſepulchro Saluatoris nouo: quod in petra duriſſima fuerat exciſum: nec ante nec poſtea quiſqͣ poſitus eſt: & tamen hæc uirgo perpetua: multaꝝ eſt mater uirginum. Sequitur enim emiſſiones tuæ paradiſus malogranatorum cum fructu pomorum. In malogranatis & pomis omnium uirtutum ſignificatur in uirginitateconceptus: fratruelis meus candidus in uirginitate: rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus & candidus ē:iccirco ſtatim aduritur. Guttur eius dulcedines: & totus concupiſcentia. Sponſus uirgo laudatus a ſponſa uirgne: laudat uiciſſim uirginem ſponſam: & dicit ei. Specioſi facti ſunt greſſus tui in calciamentis filii Aminadab:quod interpretatur populi ſe ſponte offerentis. Virginitas enim uoluntaria eſt: & ideo greſſus eccleſiæ in caſti-tatis pulchritudinem collaudantur. Non eſt huius temporis in morem commentarii omnia de Canticis canti-corum uirginitatis pandere ſacramenta: quia & hæc ipſa faſtidio lectori nares contractura non ambigo.Cap. xviii.Oquatur Fſaias ſpei noſtræ fideiqꝫ myſteriū. Ecce uirgo in utero cōcipiet: & pariet filiū: & uocabis no eius Emanuel. Scio iudæos opponere ſolere in hebræo uerbū ahalma uirginē ſonare: ſed ado-leſcentulā. Et re uera uirgo proprie bethula appellat̉: adoleſcētula aūt uel puella ahalma dicit̉: ſednaara. Quid eſt igit̉ quod ſignificat ahalma? abſconditā uirginē: ideſt ſolū uirginē: ſed επίτασει: ideſt ītentione uirginē: quia oīs uirgo abſcōdita eſt: nec ab hominū fortuito ſeparata conſpectu. Deniqꝫ & Rebecca in Geneſi ob nimiā caſtitatem: & eccleſiæ typum: quem in ſua uirginitate ſignabat: ahalma ſcribitur non bethula: ſicut manifeſtum eſſe poterit ex ſermonibus pueri Abraham: quos loquitur ī Meſopotamia: & dicit: do-mine deus domini mei Abraham: ſi tu dirigis uiam meam per quam ego ingredior. ecce dum ſtetero ſuper fō-tem aquæ: uirgo quæ egreditur ut hauriat aquā: & dixero ad eam: da mihi paululum aquæ ut bibā de hydriatua: & reſponderit: & tu bibe: & camelis tuis hauriā: hæc erit uox quā preparauit dominus filio domini mei. Ineo enim loco in quo ait: uirgo quæ egreditur ut hauriat aquā: in hebraico ſcriptū eſt ahalma: ideſt uirgo ſecreta: & nimia parentū diligentia cuſtodita. Aut certe oſtendant mihi: ubi hoc uerbo appelentur & nuptæ: & īperitiā cōfitebor. Ecce uirgo in utero cōcipiet et pariet filium. Si prefert̉ nuptiis uirginitas: ſpiritus ſāctus curmaritatā: cur uiduam non elegit? Nam illo tempore erat Anna filia Phanuelis de tribu Aſſer in ſignis pudici-tiæ: & ſemper uacās orationibus & ieiuniis in templo dei. Si cōuerſatio tantū & bona opera & ieiunia abſqꝫ uirginitate ſpiritus ſancti ad ſe merentur aduentū: potuit & iſta mater eſſe domini. Curramus ad reliqua. Spreuite inquit et deſpexit uirgo filia ſyon. Quā filiam dixerat: appellauit & uirginem. ne ſi tantū filiam nominaſſetarbitrareris & nuptam: Hæc eſt uirgo filia ad quam alibi dicitur. Lætare ſterilis quæ non paris: erumpe & clama quæ non parturis: quoniam multi filii deſertæ magis ꝗͣ eius quæ habet uirum. Iſta de qua per Hieremiamloquitur deus dicens: Nunquid obliuiſcetur ſponſa ornamenti ſui: aut uirgo faſciæ pectoralis ſui? De hac ineadem prophetia grande miraculum eſt: quia fœmina circundederit uirum: & uniuerſitatis parentem uirginisuenter incluſerit. Eſtō inquit nuptiarum & uirginitatis ſit diuerſa conditio: quid ad hoc potes dicere? Si uirgoet uidua fuerint baptizatæ: et ita permanſerint: quæ erit inter utramqꝫ diuerſitas? Quod de Petro et Ioan-ne: Anna et Maria dudum diximus: hoc preſenti loco proficiat. Si enim inter uirginem et uiduam baptizatasnihil intereſt: quia haptiſma nouum hoīem facit: eadem conditione et ſcorta atqꝫ proſtibula ſi fuerint baptiza: uirginibus coæqͣbunt̉. Si enī preteritæ nuptiæ nihil nocēt uiduæ baptizatæ: et preteritæ ī meretricibus uoIuptates: expoſitaqꝫ corpora publicæ libidini: poſt lauachrū uirginitatis premia cōſequent̉. Aliud ē puriſſimāmētē &