Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ſtolis plus amatus ſit? At ſi tu dicis ſuper Petrum fundatur eccleſia: licet idipſum in alio loco ſuper omnes apo-ſtolos fiat: & cuncti claues regni cæloꝝ accipiunt: & ex æquo ſuper eos eccleſie fortitudo ſolidetur: tamen pro-pterea inter. xii. unus eligitur: ut capite conſtituto: ſciſmatis tollatur occaſio. Sed cur non Ioānes electus eſt uirgo? Aetati delatū eſt: quia Petrus ſenior erat: ne adhuc adoleſcens ac pene puer: progreſſę ætatis hoībus preferretur: & magiſter bonus qui occaſionem iurgii debuerat auferre diſcipulis: & qui dixerat eis. Pacem meā do uobis: pacem relinquo uobis: & qui uoluerit inter uos maior eſſe: minimus omniū ſit: in adoleſcentem quē dilexerat cauſam prebere uideretur inuidiæ: Vt aūt ſciamus Ioannem tunc fuiſſe pueꝝ: manifeſtiſſime docent eccle-ſiaſticæ hiſtoriæ: uſqꝫ ad Traiani īperium uixerit: ideſt poſt paſſionem domini ſexageſimo anno dormierit.Quod & nos in libro de illuſtribus uiris breuiter perſtrinximus. Petrus apoſtolus eſt: & Ioānes apoſtolus ma-ritus & uirgo. Sed Petrus apoſtolus tantū: Ioannes & apoſtolus & euangeliſta & ꝓpheta. Apoſtolus: quia ſcri-pſit ad eccleſias ut magiſter. Euangeliſta: quia librum euangelii cōdidit: quod excepto Matthæo alij ex. xii. apoſtolis non fecerunt. Propheta: uidit enī in pathmos inſula: in qua fuerat a Domitiano principe ob domini martyrium relegatus Apocalypſim infinita futurorum myſteria continentē. Refert aūt Tertullianus: a Neronemiſſus in feruentis olei dolium: purior & urgētior exiuerit: ꝗͣ ītrauerit: Sed & ipſū eius euāgeliū multū diſtat acæteris. Matthæus quaſi de hoīe incipit ſcribere: liber generationis Ieſu Chriſti filii Dauid: filii Abrahā: Luca:a ſacerdotio zachariæ. Marcus a prophetia Malachiæ prophete & Eſaiæ. Primus habet faciem hoīs: proptergenealogiam. Secundus faciē uituli: propter ſacerdotium. Tertius uocem leonis: propter uocem clamātis ī deſerto: parate uiam domini: rectas facite ſemitas eius: Ioannes uero noſter: quaſi aquila ad ſuperna uolat. & adipſum patrem peruenit dicens: In principio erat uerbum: & uerbū erat apud deū: & deus erat uerbū. Hoc erat īprincipio apud deum. Expoſuit uirginitas: quod nuptiæ ſcire non poterant: Et ut breui ſermone multa cōpre-hendā: doceāqꝫ cuius priuilegii ſit Ioannes: īmo in Ioanne uirginitas: a domino uirgine mater uirgo: uirgini diſcipulo cōmendatur. Verū caſſo labore ſudamus. Obiicit nobis quippe aduerſarius apoſtolicā ſententiam: &ait. Adam primus formatus eſt: deinde Eua: & Adam non eſt ſeductus: mulier autem ſeducta: in preuaricatio-ne facta eſt. Salua aūt fiet per filioꝝ generationē: ſi permanſerint in fide & dilectione & ſanctificatione ſo-brietate. Conſideremus cur apoſtolus ad hanc ſententiam: & unde peruenerit. Volo ergo uiros orare in omniloco: leuantes ſanctas manus ſine ira & cogitationibus. Conſequenter itaqꝫ mulieribus dat precepta uitæ: & aitSimiliter & mulieres in habitu ornato: cum uerecundia & caſtitate ornantes ſe: non in tortis crinibus: aut aurouel margaritis: ſiue ueſte precioſa: ſed ſecundū quod decet mulieres promittentes pietatē per opera bona. Mu-lier in ſilentio diſcat: cum omni ſubiectiōe. Docere autem mulieri non permitto: neqꝫ dominari in uiro: ſed ſubditam eſſe in ſilentio: Et ne uideretur mulieris dura conditio: quæ eam in mariti redigeret ſeruitutem: legis re-cordatur antiquæ: & ad originale exemplum redit: Adam primus factus ſit deniqꝫ mulier ex coſta eius: & qAdam diabolus ſeducere non potuerit: ſed Euā: & poſt offenſam dei: ſtatim uiro ſubiecta eſt: & ad maritū il-lius facta conuerſio. Quodqꝫ errorē ueterem illa quæ ſemel coniugio copulata eſt: & redacta in conditionemEuæ filioꝝ procreatione deleret: ita tamen ſi ipſos filios erudiret in fide & dilectiōe Chriſti: & in ſanctificatiōe& pudicitia. Non enī ut male habetur in latinis codicibus: ſobrietas eſt legēda: ſed caſtitas: ideſt σοόροσόνή.Vide igitur quomodo ex hoc quoqꝫ ipſo teſtimonio ſupereris: & quod putabas eſſe pro nuptiis: pro uirginita-te ſentire cogaris. Nam ſi ſaluatur mulier in filioꝝ generatiōe: & liberorum numerus ſalus matrum eſt: cur ad-didit ſi permāſerint filii ī charitate: & ſāctificatiōe caſtitate? Tūc ergo ſaluabitur mulier. ſi illos gēuerit filiosqui uirgines permanſuri ſunt: ſi quod ipſa perdidit acquirat in liberis: & dānū radicis & carnē flore compeſcet& pomis.Vpra in tranſitu ubi nobis aduerſarius propoſuerat Salomonē multinubum: & qui templū dei extrus xit: ſtrictim reſponderā: ut per queſtiones reliquas currerē. Nunc ne clamitet: & hunc & alios in legiA patriarchas: & prophetas: & ſanctos uiros a nobis eſſe temeratos: proponamus huiuſipſius: qui muItas uxores & concubinas habuit de nuptiis uoluntatē. Nemo enim melius ſcire poteſt: quid ſit uxor uel mulierillo qui paſſus eſt. Loquitur ergo in prouerbiis: mulier inſfipiens & audax: inops panis efficitur: Cuius panis:Nēpe qui de cælo deſcendit. Statimqꝫ ſubiungit. Terrigenæ apud eam pereunt: & in profundū infernū incurrunt. Qui ſunt terrigenæ: qui apud eam pereunt? Vtiqꝫ illi qui ſequuntur primū Adā: qui de terra eſt: & ſecundū illū qui de cælo eſt: Et rurſū in alio loco. Sicut in ligno uermis: ita perdit uirū ſuū uxor malefica. Si autēaſſerueris hoc de malis coniugibus dictū eſſe: & ego tibi breuiter reſpōdebo. Quæ enim mihi incūbet neceſſitas uenire in dubiū: utrū bona an mala futura ſit: quā duxero? Melius eſt inquit habitare in terra deſerta: ꝗͣuxore litigioſa: & iracunda: Quā rarum ſit uxorem ſine his uitiis inueniri: nouit ille qui duxit uxorē: unde pulchre Varius geminus ſublimis orator. Qui non inquit litigat: celebs eſt: Melius eſt habitare in angulo tecti: ꝗͣcum uxore maledica in domo cōmuni. Si domus cōmunis eſt mariti & uxoris: erigit uxorem in ſuperbiā: &tumeliā uiro facit: quanto magis ſi ditior uxor fuerit: & in domo eius uir māſerit? Incipit enim uxor: ſed domina eſſe: & uiro ſi offenderit migrandum eſt. Stillicidia eiiciunt hominem in die hyemali de domo ſua. Similiter & mulier maledica de propria domo aſſiduis quippe iurgiis & quotidiana garrulitate facit perfluere do-mum eius: & eiicit eum de ædibus ſuis: ideſt de eccleſia. Vnde & ſupra ab eodem Salomone precipitur: fili neſuperfluas. Et apoſtolus ad hebræos. Propterea inquit debemus intendere amplius his quæ dicuntur: ne forte ſuperfluamus. Illud uero quis taceat: quod ſub enygmate ſcribitur? Sanguiſugæ tres filiæ exāt dilectiōe d