runt eſſe quod nati ſunt. Simulqꝫ tractanda ſententia. Qui ſe inquit caſtrauerunt propter regna cæloꝝ: ſi caſtrati mercedē habent regni cæloꝝ: ergo qui ſe non caſtrauerunt: locū nō poſſunt accipere caſtratoꝝ. Qui pōtinquit capere capiat. Grandis fidei eſt: grādiſqꝫ uirtutis: dei tēplū eſſe puriſſimū: totū ſe holocauſtū offerre do-mino: & iuxta eundē apoſtolū eſſe ſanctū & corpore & ſpiritu. Hi ſunt eunuchi: qui ſe lignum aridū ob ſterilitatē putātes: audiunt ꝑ Eſaiā ꝙ pro filiis & filiabus locū habeant in cælis paratū: Hoꝝ typus eſt Abdemelecheunuchus in Hieremia & ſpado ille reginæ Candacis in actibus apoſtoloꝝ: qui ob robur fidei uiri nomen obtꝰnuit. Ad hos & Chæemens ſucceſſor apoſtoli Petri: cuius Paulus apoſtolus meminit ſcribit epiſtolas. omnēqꝫ ſermonē ſuū de uirginitatis puritate contexuit: & deinceps multi apoſtolici & martyres & illuſtres: tam ī ſāctitateꝗͣ in eloquentia uiri: quos ex propriis ſcriptis noſſe perfacile eſt. Exiſtimo enim inquit hoc opus bonū eſſe propter inſtantem neceſſitatē. Quæ eſt illa neceſſitas: quæ ſpreto uinculo coniugali: uirginitatis appetit liberta-tē. Ve pregnātibus & nutrientibus in illo die: Nō hic ſcorta: non hic Iupanaria cōdēnātur: de quoꝝ dānationenulla dubitatio eſt: ſed uteri tumeſcētes: & infantū uagitus: & fructus atqꝫ opera nuptiaꝝ. quoniā bonū eſt hoīſic eſſe. Si bonū ē hoī ſic eſſe: malū ergo hoī ſic nō eſſe. Alligatus es uxori: noli quærere ſolutionē: Solutus es abuxore: noli quærer̄ uxorē: Habet unuſquiſqꝫ noſtrū terminos ſuos: redde mihi meū: & tuū tene. Si alligatus esuxori: ne illi des repudiū. Si ſolutus ſū ab uxore: nō quærā uxorē. Vt ego nō ſoluo coniugia: ſi ſemel ligata ſuntita tu nō liges quod ſolutum eſt. Simulqꝫ ſignificantia cōſideranda uerboꝝ eſt. Qui uxorē habet: & debitor dicit̉: & eſſe in præputio: & ſeruus uxoris: & ꝙ maloꝝ ſeruoꝝ eſt alligatus. Qui aūt ſine uxor̄ eſt: primū nulliusdebitor: deinde circunciſus: tertio liber: ad extremum ſolutus. Curramus per reliqua. neqꝫ enim nos patitur magnitudo uoluminis diutius in ſingulis īmorari. Si aūt acceperis uxorē nō peccaſti. Aliud eſt non peccare: aliudbenefacere. Et ſi nupſerit uirgo nō peccauit. Non illa uirgo quæ ſemet dei cultui dedicauit. Haꝝ enī ſi qua nu-pſerit habebit dānationē: quia primā fidē irritā fecit. Si aūt hoc de uiduis dictū obiecerit: quāto magis de uirginibus preualebit. Cū etiā his nō liceat: quibus aliquādo licuit. Virgines enim quæ poſt cōſecratione nupſerininon tam adulteræ ſunt ꝗͣ inceſtæ. Ac ne uideretur in eo quod dixerat: & ſi nupſerit uirgo: non peccauit rurſumcælibes ad nuptias prouocare: ſtatim ſe refrenauit: & aliud inferendo infirmauit quod conceſſerat dicens. Tri-bulationē tamen carnis habebunt huiuſmodi. Qui ſunt iſti: qui tribulationem carnis habebunt? quibus ſu-pra indulſerat. Si acceperis uxorē: non peccaſti: & ſi nupſerit uirgo: non peccauit: tribulationē carnis habebūhuiuſmodi. Nos ignari reꝝ: putabamus nuptias ſaltem carnis habere lætitiam. Si aūt nubentibus etiā in carn-tribulatio eſt: in qua ſola uidebantur habere delitias: quid erit reliquū propter quod nubāt? cū ī ſpiritu & ī aīa:& in ipſa carne tribulatio ſit. Ego autē uobis parco: Sic ait obtendo carnis tribulationē: quaſi nō maiora ſint: ꝓ-pter quæ nubere non debeatis. Igitur hoc dico fratres: tempus breue eſt. reliquū eſt: ut qui habēt uxores ſic ſin-tanꝗͣ non habētes. Nequaꝗͣ iā de uirginibus diſputo: quos nulla ambiguitas eſt eſſe fœlices. Ad maritos ueniotempus breue eſt: dominus ꝓpe eſt: etiā ſi noningentis uiueremus annis ut antiqui hoīes: tamen breue putan-dum eſſet qd̓ haberet aliquando finē: & eſſe ceſſaret. Nunc uero cū breuis ſit: non tam lætitia ꝗͣ tribulatio nu-ptiaꝝ: quid accepimus uxores quas cogemur cito amittere? Et qui flent inquit & gaudent: & emunt: & utunthoc mundo: ſic ſint quaſi nō fleant: gaudeāt: emāt: utātur hoc mundo. præterit enī figura huius mundi. Si mūdus trāſit: quo uniuerſa claudunt̉: īmo figura & conuerſatio huius mundi: quaſi nubes preterit: īter cætera mūdi opera nuptiæ preteribunt: neqꝫ enī erūt poſt reſurrectionē cōiugia. Si autē mors finis eſt nuptiaꝝ: cur neceſſitatē nō in uoluntatē uertimus? Et ꝙ inuitis extorquēdum eſt: cur nō ſpe præmioꝝ offerimus deo? Qui ſin-uxore eſt: ſollicitus eſt quæ domini ſunt: quomō placeat deo. Qui autē cum uxore eſt: ſollicitus eſt quæ ſunmundi: quomō placeat uxori: & diuiſus eſt. Intueamur curarum uirginis: maritiqꝫ diſtantias. Virgo dominomaritus uxori placere deſiderat: & ut uxori placeat: ſollicitos eſt de his quæ ſunt mundi: quæ cum mundo utiqꝫ trāſitura ſunt: & diuiſus eſt ī multas: ſcilicet ſollicitudinū partes: miſeriarūqꝫ diſtractus. Nō eſt huius loci nuptiaꝝ anguſtias deſcribere: & quaſi in cōmunibus locis rhetorico exultare ſermone: plenius ſuper hac re cōtraHeluidiū & in eo libro quem ad Euſtochium ſcripſi: arbitror abſolutū. Certe & tertullianus cum adhuc eſſetadoleſcens: Iuſit in iſta materia: Et preceptor meus Gregorius Nazanzenus uirginitatē & nuptias diſſerēs græ-cis uerſibus explicauit: nunc illud breuiter admoneo in latinis codicibus hunc locū ita legi. Diuiſa eſt uirgo &mulier. quod ꝗͣꝗͣ habeat ſuum ſenſum: & a me quoqꝫ pro qualitate loci ſic ediſertum ſit: tamen nō eſt apoſtolicæ ueritatis. Si quidem apoſtolus ita ſcripſit: ut ſupͥra tranſtullimus. Sollicitus eſt: quæ ſunt mundi: quomodoplaceat uxori: & diuiſus eſt: & hac ſententia definita: tranſgreditur ad uirgines & continentes: & ait: mulier inupta & uirgo cogitat quæ ſunt domini: ut ſit ſancta & corpore & ſpiritu. Non omnis innupta & uirgo eſt: quæautem uirgo: utiqꝫ & innupta eſt. Quanꝗͣ ob elegantiam dictiōis: potuerit idipſum altero uerbo repetere: mulier innupta & uirgo: uel certe definire uoluiſſe quid eſſet innupta ideſt uirgo: ne & meretrices putemus innu-ptas: nulli certo matrimonio copulatas. Quid ergo cogitat innupta & uirgo: Quæ domini ſunt: ut ſit ſancta& corpore & ſpiritu: & ſi nihil aliud eſſet: ut nulla merces uirginem amplior ſequeretur: ſufficeret ei hæc ſolaprelatio cogitare quæ domini ſunt. Statimqꝫ docet quæ ſit ipſa cogitatio: ut ſit ſancta & corpore & ſpiritu: nonhis ſimilis quaꝝ corpus integrum eſt: & anima corrupta. Sed illa uirginitas hoſtia chriſti eſt: cuius nec menticogitatio: nec carnem libido maculauit. Econtrario quæ nupta eſt cogitat quæ mūdi ſūt: quomodo placeat uiro. Sicut qui uxorem habet: ſollicitus eſt quæ ſunt mundi: quomodo placeat uxori: ſic nupta res mundi cogi-tat quomodo placeat uiro. Nos autem non ſumus de hoc mundo: qui in maligno poſitus eſt. cuius figura præterit. de quo dicitur ad apoſtolos. Si eſſetis de hoc mundo: amaret utiqꝫ mundus quod ſuum erat. Ac ne forſitāputaretur
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten