Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ut ſimiles fierent gentibus quæ deū non nouerunt. Oſtendere faciē ſuā dicitur deus: reſpectū gratiæ ſuæ quibus uult ſcilicet electis ſuis: in corda eoꝝ occulta inſpiratione inſinuat: & ad diligendū ſe: amorē ſuū infundit.Sedere dicitur deus non corporaliter humano more: ſed potentialiter ſuper omnē creaturā regnando poſſidere. Vnde eſt illud in pſalmo. Regnabit dominus ſuper omnes gentes: deus ſedet ſuper ſedem ſuam. Sedereautem deus dicitur ſuper Cherubin quod interpretatur plenitudo ſcientiæ: per quod ſignificantur ſancti ang.li: ſiue mentes ſpiritualium uirorum: in quibus deus inuiſibiliter preſidet & regnat. In illis enim ſedent: qui ſciētia eius & dilectione pleni ſunt. In prouerbiis quippe Salomonis. Anima iuſti ſedes eſt ſapientiæ. Sapientia uero dei patris Chriſtus eſt: qui in animabus ſanctorum dei ſedere dicitur. Deſcendere deus in mundum diciturquando aliquod nouum quod ante non fecerat in creatura humana operatur: ſicut filius dei patris deſcendiſſenarratur: quando uerā carnē ex Maria uirgine propter redēptionē noſtrā ſuſcepit: & deus homo fieri dignatuseſt non amittendo quod erat: ſed aſſumendo quod non erat: de cuius aſſūptione. i. incarnatione ut ī pſalmo ſcriptū eſt: Inclinauit cælos & deſcendit & caligo ſub pedibus eius. Cælos inclinauit: qui aduentū ſuū pronunciās:angelos ſiue prophetas miſit: qui aduentū eius hoībus nunciarent. Caligo ſub pedibus eius: quia ipii hoīes obſuā malitiā incarnationē eius agnoſcere non potuerunt: nec adhuc poſſunt. Stare deus dicitur: nos infirmos.i. ſuā creaturā: ad pœnitentiā & conuerſionē patienter ſuſtinet: ut eſt illud in Abachuc propheta: Stetit & menſus eſt terrā: & diſſoluit gentes. i. ſtetit ad ſuperueniendū: & diſſoluit credentes in ſe a uinculis peccatoꝝ. Tran-ſire dicitur deus de cordibus quorundā hominū in quibus antea per fidē condebatur: poſtea ſub repente ꝑ-fidia: uel quolibet delicto: ab eis recedit & ad alios tranſit: quēadmodū de Iudæis ad gentes: de hæreticis ad ca-tholicos: ſeu de quibuſlibet irreligioſis & negligentibus pro uitio ſuo recedere dicitur: & ad alios tranſire: quodnon localiter aut uiſibiliter ſed inuiſibiliter occultoqꝫ iudicio facere conſueuit. Ambulare dicitur deus: de loco ad locū tranſeundo: quia īpiū eſt ita credere: ſed ambulatio eius eſt in cordibus ſanctoꝝ delectatio: ſicut ſcri-ptū eſt: Et inhabitabo in eis: & ambulabo: & ero illoꝝ deus. Vel certe dei ambulare eſt ī ſanctis predicatoribusſuis de loco ad locū tranſire. Loqui dei eſt inuiſibiliter ſine uoce uel quolibet ſtrepitu in mentibus ſanctoꝝ uo-luntatē ſuā atqꝫ rectū intellectū inſpirare: ſeu futura ſicut in ſanctis prophetis reuelare: quæ locutio dei ut qui- uolunt: tribus modis accipitur. Primo nāqꝫ modo per ſubiectā creaturā: ſicut ad Moyſē in rubo & igne ap-paruit: uel ſicut ad Abrahā atqꝫ Iacob & cætetos ſanctos: quibus in angelis apparuit. Secūdo uero modo in ſo-niis: ſicut ad Iacob & ad zachariā prophetā & ad loſeph ſpōſū Mariæ & alijs ſanctis: quibus ſecreta reuelare uoluit. Tertio autē modo neqꝫ creaturā uiſibilē neqꝫ hoīem: ſed occulta inſpiratione inuiſibiliter corda eoꝝtangendo efficit: ſicut ī libris prophetaꝝ ſcriptū eſt: ipſi prophetæ ſubito afflati ſpiritu ſancto exclamant di-centes: hæc dicit dominus: dei eſt bona acta ꝓbare: ſicut & illud in Geneſi: Vidit deus cūcta quæ fecerat & erātualde bona. i. intelligentibus eſſe bona demonſtrauit. Aliter uidere dei eſt mala hominū ſcienter reprobare: ſi-cut eſt illud in Eſaia propheta. Et uidit deus: & apparuit malū in oculis eius. Itē aliter uidere dei eſt nos uiden-tes facere: ut eſt illud in pſalmo. Proba me domine & ſcito cor meū. Modus iſte locutionis ī libro Iob ſimiliterreperitur: ubi de ſapientia patris poſtꝗͣ plurima inſignia locutus eſt de deo patre adiunxit: tunc uidit illā: & enarauit: & inueſtigauit: & īperauit. i. uidētes fecit atqꝫ predicantes: & inueſtigantes atqꝫ alijs nunciātes. Cognoſcere dei eſt cognoſcentes facere: ut qui prius de ſe quales eſſent incogniti erāt: eius īterrogationē & probationequales eſſent ſibimetipſis cogniti fierēt: tale eſt illud in lege Moyſi de populo iſraelitico: Tētabo īquit eos: utrūcuſtodiant mandatū meū an. Neſcire dei dicitur quoſdā reprobos reprobare: ſicut in euāgelio dicit: Neſciounde ſitis: recedite a me omnes qui operamini iniquitatē. Cælare dei dicitur: creaturā ſuā: quā non uult perire: ſepe caſtigat: cōprimit: atqꝫ flagellat & flagellando adducit ad ſe: uel cælare dei dicitur: nullū peccatū īpunitū uult relinquere. Iuſtus eſt enī: & ideo omnis iniuſticia execrabilis eſt illi: quia ut dictū eſt nihil impurū pa-titur impunitū. Iraſci dicitur: non animæ motu uel quauis alia perturbatione: quæ oīno illi accidere non poteſtſed creaturæ delinquenti .i. hoībus īpiis & peccatoribus iuſtam dicitur inferre ultionē: hoc eſt reddere illis quæmerentur: & hec eſt ultio diuina: iſte furor eius dicitur. Pœnitere deus dicitur: non more hominum de tranſactis operibus pœniteat: qui enī oīa nouit ante ꝗͣ fiant: pro ſuis preteritis actibus pœnitere non poteſt: ſed pœn-tentia dei eſt ſtatuta mutare. i. de bono exigentibus culpis malū: de Saule legitur pœnituiſſe deū: cōſtituitregē: uel ſicut nūc uidemus in populo ludæorū: qui eſſet populus dei ob īpietatē ſuā factus eſt ſynagoga ſa-thanæ. De malo uero in bonū ſicut accidit in populo gentium: qui prius non eſſet populus dei: nunc autēgratiā chriſti populus dei factus eſt. Hoc quippe modo occulto dei iudicio Iudas chriſti proditor de apoſtolatus lapſus gradu in inferni baratro demerſus eſt. Latro uero poſt crimen rapacitatis de cruce ad paradiſū tranflatus eſt. Hanc quoqꝫ mutationē de bono ad malū ut dictum eſt: ſiue de malo ad bonum: quia occulto iuſtoodei iudicio ſentētia iuſticiæ ſuæ ſiue miſericordiā eius fiat: pœnitentiā dei dicimus: ſicut expreſſius in libroHieremiæ ſcriptū eſt. Non pœnitere dei eſt ſtatuta nullo modo mutare: unde eſt illud ī pſalmo. Iurauit domi-nus & pœnitebit eūt. Et pater ad filiū: Tu es ſacerdos ī æternū ſecūdū ordinē Melchiſedech. Sacerdos enī deipatus dictus eſt filius dei ſecundū diuinitatē ſed ſecundū humanitatē: ī qua ſe pro nobis paſſionē & mor ſuā acceptabile ſacrificiū deo patri obtulit: & ipſe eſt ſacerdos qui & ſacrificium. Obliuiſci dicit̉ deus cum qbuſdā īpiis & peccatoribus miſeret̉: quod utiqꝫ facit ꝓpter crudelitatē quæ in deo eſt: ſed occultumiuſtumqꝫ iudicium ſuum. Indurare dicitur deus quorundā corda maloꝝ: ſicut de Pharaone rege ægipti ſcrip-tum eſt: omnipotēs deus per potētiā ſuā eoꝝ corda īduret: quod īpium eſt ita credere: ſed exigētibus eoꝝculpis cum duricia cordis: quā ipſi ſibi oīa mala perpetrādo nutriunt aufertur: quaſi illos obliuiſcitur quos