omnes homines cuiuſlibet ſexus plena conſcientia ſciant: & a quibus ſe abſtineant: & quæ debeant cuſtodire.Aut ſi in una ſpecie & quolibet genere continentiæ fuerit obſeruator: nec ad alias uelit monitus accedere: nō ſeiactet in numero eſſe continentium: ne & ipſam partem in qua ſibi plaudebat: obſtinatione uideatur amittereErgo qui ad continentiam docetur: & uult accedere nō in corpore: aut in una parte corporis/ tantūmodo debecontinentiam quærere: ſed in toto animi motu continentiæ debet obſeruationes agnoſcere. Nam qui iracundam retinet is magis eſt continens: ꝗͣ qui linguam a conuitio: a maledicto: a detractione: a mendacio: a periurio& a cæteris linguæ malis abſtinet. Is uero eſt cōtinens qui uniuerſa officia membrorum a malis affectibus ſubtrahit: qui ipſum deniqꝫ cogitatum a tota nequitia cōypeſcit: & omni denegat iniquitati: is plenus eſt continēs& illum non cum hominibus comparo: ſed cum angelis ſanctis ſimillimum recognoſco. Nūc iam uobis de patientia: & de eius bonis loquendum eſt. Eſt igitur patientia omnium iniuriarum & paſſionum tolerantia: & deſpectionum atqꝫ expectationum omnium ſine precipitatione ſufferentia: quam ſi quis intellexerit & habueritcontraria uitæ grauia baiulat: omnia bona continet: ſororem habet ſpem: quam ſuperius comprehendi affinesexperitur eſſe ſibi res bonas omnes. Patitur enim libenter: quia ſperat: & ſperando tolerat. Impatienter enim fertur: quod non ſperatur. omni autem uirtute perfertur quod ſpe præeunte dignoſcitur. Aut ſi ſpes fructus patiētiæ ſubſequatur: hæc matre gaudet fide gubernaculū habet dei timorē: et ſpem ac continentiā genus et propin-quitatem. Inde glorioſi dei teſtes efficiuntur: dum fide pleni: dum dei timore ſolliciti: dum continentiæ diſcipuli: dum filii ſpei duce ſapientia reperiuntur. Deinde cohæredes Chriſti: dum illum uſqꝫ ad mortem patiētiæ uirtutibus imitantur. Inde iuſti dum omnia patienter operantur. Sed iam de iuſticia diſſeramus. Eſt enim iuſticiaſingularum rerum et perſonarum æquiſſima diſtributio: quam quis obtinens & cui quis adhærens: uitam ſuādiſpoſite & ſine turbatione conſeruat: cuſtodit in omnibus æquitatem: ſcit quid deo debeat: quid ſanctis & coaqualibus reddat quid non deneget poteſtatibus huius ſæculi: quid ſibi retineat: quid proximo competat: quidalienis concedat aut congruat. Iuſtum enim eſt deum colere: & diligere ex toto corde: et ex tota anima: et ex to-ta uirtute. ſanctos et coæquales honorare tributa pendere poteſtatibus: ſuperbum non eſſe: ſed magis mitē ehumilem: proximos tanꝗͣ ſe diligere. alienos et inimicos nō perſequi odio: ſed amare: ſubiectum eſſe prioribusuel ætate maioribus: quia et dominus noſter cum eſſet omnium dominus: a Ioanne Baptiſta qui maior ī nati:mulierum: quiaprior ab illo in natiuitate hominum erat: baptizatur: et ſic impleri omnem iuſticiam prꝰ teſtatEx hac miſericordia naſcitur: obſequium deificum generatur. In his omnibus quiſquis inuenitur: non immerito in Chriſto dicitur permanere: quoniam hæc omnia Chriſtus eſt. Paulus glorioſus nos informat et īſtruit deChriſto dicens: Qui eſt nobis a deo iuſticia et iuſtificatio et ſanctificatio & redemptio. Item alio loco: Qui ēmiſericordia & pax et dilectio: quam græci αγαπην uocant ad quam nunc tranſitus facimus: quia ī omnibusmaior eſt. Inter cætera ſic fatetur beatus Paulus. Manent autem tria hæc fides ſpes et dilectio: ſed maior his dilectio eſt: ergo eſt dilectio uinculum animorum caſta et ſincera et ſine æmulatione. Charitas conſumatio omnium mādatorum: breuis regula omnium preceptorum: quam quis cum habuerit: omnia habet: ſine hac ī aliaomnia remanet imperfectus. Et ut cognoſcat ueſtra prudentia quantum charitas ualeat: legimus reſponſū domini in euangelio dicentis: Cum enim interrogaretur ſic ait. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuoet ex tota anima tua: et ex tota uirtute tua: et diliges proximum tuum tanꝗͣ te. In his duobus præceptis tota lexpendet et prophetæ. Vides in hac ſola uniuerſa legis cauta pendere: uere quiſquis hanc habet: iam deus et defilius dici poteſt. Ex hac ſola deo poterit ſimilis eſſe. Conſidera deum qui diligit: nunquid ſperat: nūquid timetnunquid fidit? Non: ſed tantum diligit. Deus inquit Paulus cum dilexiſfet mundum: miſit unicum filium ſuūin ſimilitudine carnis peccati: ut de peccato condemnaret peccatum in carne. Inde et Paulus præponit illā omnibus rebus bonis dicens: Et ſi locutus fuero linguis hominum et angelorum charitatem autem non habeamnihil ſum: ac ſi æramentum tinniens aut cymbalum concrepans. Et ſi habuero prophetiam et cognouero omnia myſteria et omnem ſcientiam: et ſi habuero fidem ita ut montes tranſferam & diſtribuero omnia mea in cibos pauperum: & ſi tradidero corpus meum ut ardeam: charitatem autem non habeam nihil ſum. Charitasmagnanima eſt: charitas benigna eſt: charitas non æmulatur: non cogitat malum: non gaudet ſuper iniuſticiāgaudet autē in ueritate: omnia ſuſtinet: omnia credit: omnia ſperat: charitas nunꝗͣ excidit. Ergo qui hanc uelu-ti ſpeciem uoluerit innuere: totæ illæ ſcripturæ ſunt reſerandæ: omnis aperienda lex: prophetæ inſinuandi: omnes uirtutes Chriſti: actus: mandata inſinuanda. Apoſtolorum quoqꝫ doctrina aperienda: penitus & docendaeſt. Et quamuis omnes quas ſupra tractamus ſpecies: ad plenum tractatum hominibus incōprehenſibiles ſintmulto tamen magis ea in qua omnes conſumantur & pendent: maxime cum Ioannes euangeliſta interdixeritnobis in epiſtola ſua diſputare de ea: cum illam & dei filium eſſe dicit & deum patrem ſic docens: deus dile-ctio eſt. Si poteſt quis de toto deo diſſerere: poteſt & de dilectione quæ deus eſt. Ergo ſi ſacrilegiū eſt de deo tantum quantū non licet diſputare: tacere religioſū & alienū nō erit: de dilectione eterni ſentienda tanta ſunt: quāta & de ipſo deo: quoniam deus dilectio eſt. Vnuſquiſqꝫ igitur ſe cognoſcat: quia ſiquis in ſe habet dilectionemhabitaculum eſt dei: quia deus qui dilectio eſt manet in illo: docet iam finem ſpecierum in dilectionis plenitudinem omnium rerum bonarum conſumare: maxime cum omnia ſint tractata. Aut ſi quid pretermiſſum eſt:mundi plenitudine uideatur eſſe cōcluſum. Veniam ante omnes a tua poſtulo ſinceriſſima ſanctitate: orans uttua ſanctitas quæ peritior in uia dei & ſanctior comprobata eſt: in omnibus in quibus mediocritas mea uel prætermiſit: uel inuenta plenius explanare non potuit: correcta reformare & ſupplere dignetur. Aut ſi pro-baueris: ut eſt a nobis opuſculum cœptum te petente & deo adiuuante perfectum: non habere quod deſit: in
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten