dex rerum quas non uidemus. Credere & uidere quis non debet: ꝙ ea quæ deus promiſit potens ſit ut promiſſaſunt facillime præuenire? Hæc nobis inuiſibilia ante oculos ponit: ad hanc ingreſſi & diaboli & poteſtatum huius mundi: & harum tenebrarum uniuerſa deſerimus: & deo cum fiducia proximamus. Credere enim & ſperare neceſſe eſt: quæ deus iuſſit. Cumqꝫ ea quæ diabolus inſeruerit: abnegamus fidem ſpes ſequitur. Itaqꝫ de ipſaloquamur. Eſt igitur ſpes expectatio rerum omnium quas in fide habemus: per quam ſaluamur. Paulo ſcribēte apoſtolo. Spe enim ſaluati ſumus. Spes autem quæ uidetur non eſt ſpes. quod autem uidet quis: quid ſperatSi autem quod non uidemus ſperamus per patientiam expectamus. hæc in ſe habet timorem. non illum dicocuius obliuiſci: & quæͣ foras debet mittere quiſquis ī fide uiuit: ſed qui eſt unus de ſpiritibus: quibus repletur I-ſus ſicut Eſaias teſtatur. Exiet uirga de radice ieſſe: & flos de radice eius aſcendet: & requieſcet ſuper eum ſpiritus domini: ſpiritus ſapientiæ & intellectus: ſpiritus conſilii & fortitudinis: ſpiritus ſcientiæ & pietatis: & replebit illum ſpiritibus timoris domini. illum ſpiritum quem Dauid canit dicens. Timete dominum iuſti eius. un.de & beati efficiuntur: eodem proteſtante & dicēte. Beatus uir qui timet dominum. illū timorem dicit: qui ca-ſtus eſt & pudicus. Quoniam timor caſtus inquit Dauid permanet in ſæculum ſæcuj. Ergo duplex etiam ti-mor eſt. Et unus appetendus eſt: & alius figiendus. Eſt igitur timor appetendus admonitio & cuſtodia rerumomnium quas credimus & ſperamus. Timemus enim iudicium: quia ſperamus & metuimus dominum. quiaſorte illum iudicem credimus. Sed quoniam caſtus timor eſt dei: & eſt caſtitas ſpecies continentiæ. de continētia et eius uirtutibus nunc uidetur tractandum: Eſt autem continentia appetitus omnium rerum malarum refrenatio. malarum addunt dicentes diffinitionem iſtam communem eſſe in rebus bonis et malis. Nam qui ſe abonis retinet: non eſt bene continens. ſed a malis recte. Sed in omnibus ſane preceptis duplex cōſideratio et doctrina eſſe debet. et hoc retinendum et obſeruandum in cæteris arbitror. unde cum unam partem tractaueriscontrariam noueris: et ita rerum ipſarum inſtitutio exigit. ut cum alteram partem tenueris: alteram neceſſe eſut deſeras. Maloꝝ ſane ſubſtantiam ab initio eſſe comperimus. quippe inobedientia iuxa bonum malum eſtet his ſcilicet qui nuſꝗͣ ſunt male comparantes boni tutela ſeruatur. Continentia igitur docenda eſt: et tenendain malis rebus. In bonis autem auiditas eius exigenda eſt. Quod Dauid pronunciat et docet dicens. Beatus ui-qui timet dominū: in preceptis eius cupit nimis. Item continentem eſſe debere in malis: et appetentem bonorūin alio premonet pſalmo ſic dicens. Contine linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur inſidioſa. Euita amalo: et fac bonum quære pacem et conſequere eam. Placet etiam de continentibus conferre. Multos enim udeo iuxta coniunctionē coniugalem continentes tantummodo: qua contemplatione deus iudicat conſcientiāſingulorum: et in reliquis continentiæ partibus omnibus gentilibus eſſe deterrimos. Si enim conſideras qͣplurimi illoꝝ & iracundi ſunt & ebrioſi & procaces et ſuperbi: et ex forma ueluti continentiæ magis inflati: percuſſores: maledici: cupidi: tumidi: multum ſibi placentes: et magis iudices: illam ipſam quam ſe preferunt habere cōtinentiam: fomitem et famā et materiā magis ſubminiſtraſſe incontinentiæ. Cum utiqꝫ hæc primo ſeruandaſint in quibus quotidie comprehendimur. et tunc magis in omnibus alijs uitiis uirtus continentiæ retinenda. etad conſūmationem nō coniunctio reſpuenda. ſed pudicitia preponēda eſt. Nam cum apoſtolus Paulus eccle-ſias moneret. non informem mandauit continentiā: ſed in quibus appetenda & inuenienda ſit: ſic mouit dicensut ſit inquit ſancta corpore et ſpiritu: diffiniens non eſſe continentem qui non utraqꝫ parte continētiſſimus fuerit comprobatus. ut magis plurimas ſic flagrare cupiditates: ſicut exitus docet: & uniuerſa genera pœnarum ꝑpeti uelint. uel ꝗͣlibet eccleſiæ ſententiam ſuſtinere. ꝗͣ a familiari conuerſatione diſcedere: neſcientes deū dixiſſede talibus. Quicunqꝫ reſpexit mulierem ad concupiſcendum eam: iam mœchatus eſt eam in corde ſuo. Nonpoſſunt huiuſmodi excuſare culpam ſuam: ꝙ non ad concupiſcentiā oculos ſuos porrexerint. quādo ſub unoet ſimul cubant tecto: aut in uno dormiunt lecto. Vnde & reprehenſi ſpiritaliter hoc agere profitentur: adiiciētes extraneis nomina affectuum uel pietatis: ſane quoniam & diaboli ſubſtantiam accipimus ſpiritalem: debetaddi: ſed nequitiæ & malitiæ ſpiritalis: adeo propter ſcandalum eccleſie & ruinam: cum a ſe nec perſuaſionenec interdicto maiorum natu: nec metu præſentis ſententiæ: uel futuri iudicii diuelli poſſint: cum fortiſſimosQuid hoc mali eſt: quæ male indiui-etiam quos legitimæ copulauerunt nuptiæ: leue iurgium ſeparet:dua charitas. ut alienæ conſanguinitatis affectus ſeparari non poſſint; Turpe eſt dicere. quod illos non pudet facere. Certe uel ab oſculo non ſunt immunes. quod eſt pignus & ara ſerpentis: Sane cum increpaueris: mox hæc proferunt uerba: poſſe integritatem corporis ſui comprobari: cum ab ipſis prius mentis re-quiratur integritas. ꝗͣꝗͣ nec etiam corpore omnino poſſint examinari. Non enim conſcientiæ latebras hominibus ſcire: aut nudare permiſſum eſt dicente ſcriptura: homo in facie uidet: deus autem in corde: deus ſoIus intima & ſecreta circumſpicit: ſed manifeſta eſt uox domini monentis: a fructibus eorum cognoſcetis eos.Si conſideretis qualis eorum aſpectus: ꝗͣ torua fronte: ꝗͣ inuerecunda reſpiciunt: quantum audaciæ in mul-tis magis ꝗͣ conſtantiæ gerunt: Impudicus in quibuſdam cultus eſt: & affectatus inceſſus profeſſione iactantiæ: & ad hoc huiuſmodi profeſſionis ueluti deuotio procedit: ut propter nomen quod ſolum portant uirginitatis: appetibiles fiant. Inde eſt quod ſe iudicant cum ſe cælare debuerint: deo exhibentes tantummodo obſe-quium ſuum: quo remunerationem pudicitia expectat & ſperat: congreſſi ad limina domus dei: ad orationishoram intecto capite iniiciantur. Interpretantes apoſtolum conniuentibus corruptoribus ſuis: de mulieribusmaritatis non de uirginibus ſtatuiſſe: neſcientes ꝙ ubiqꝫ maſculos cuiuſlibet ætatis uiros nominet: oēs fœmīasmulieris appellatiōe deſignet. Scio me exceſſū feciſſe a ꝓpoſito tractatu cōtinētiæ: ſed neceſſario ut deincepi
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten