Druckschrift 
1 (1490)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Miſerere mei domine: miſerere mei. Hæc uox inter flagella reſonabat. Tandē ad præſidentis genua prouolutiqui aſtabant: præcabantur: ut ueniam tribueret adoleſcentiæ: & errori locum pœnitentiæ commodaret: exacturus deinde cruciatum: ſi gentilium litterarum libros aliquando legiſſem. Ego qui in tanto conſtrictus articulouellem etiam maiora promittere: deierare cœpi: & nomen eius obteſtans dicere. Domine ſi unꝗͣ habuero codices ſæculares: ſi legero: te negaui. In hæc ſacramenti uerba dimiſſus reuertor ad ſuperos: & mirantibus cunctisoculos aperui: tanto lachrymarum imbre perfuſos: ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore: nec uero ſopoille fuerat: aut uana ſomnia: quibus ſæpe deludimur. Teſtis eſt tribunal illudante quod iacui. Iudiciū teſtis eſt:quod timui. Ita mihi nunꝗͣ contingat talem incidere quæſtionem. Liuoribus habuiſſe me plenas ſcapulas: plagas ſenſiſſe per ſomnium: & tanto dehinc ſtudio diuina legiſſe: quāto mortalia ante perlegerem. Idē igitur Hirronymus quod prætermiſeramus: dum ī romana adhuc eſſet urbe: os Damaſi papæ: & ſacræ bibliothecæ ſcrutator: diuinoꝝ diſſertor uoluminū: dum per trienniū cōtinuum carus acceptuſqꝫ popularibus ueneraretur: omniūqꝫ iudicio pōtificatu dignus decerneretur: ordinatuſqꝫ a præfato papa præſbyter Cardinalis ut ſuperius ſcriptum eſt fuiſſet: quidam ex clericorum monachorumqꝫ ordinibus pro petulātia: ingluuieqꝫ diſcurſantes: ad effugandum de urbe eundem Hieronymum: qui utrorūqꝫ eorum ſcribens uitia eos deprehenderat: inſidias parauerunt. Verum enim uero hunc ego fœlicem dixerim: huius fugæ euentum corrigentis Chriſti iudicio potiusdiſpenſatum: ꝗͣ prauorum hominum perſecutionibus paratum fore exiſtimo .ſ. in Romana eccleſia Petri inſtituta rigimine omnium ueteris teſtamenti libroꝝ Chriſto deo uolente & Hieronymo ſpiritali ſtudio deſudan-te: hebraicam quoqꝫ haberet ueritatem: & græcorum quorundam leuitas: quæ ſibi a deo omnes ſcripturas diuinitus inſpiratas accepiſſe plaudebat: eos habere: quod ipſa non habet: recognoſcat. Igitur Hieronymus ut dctū eſt Roma egreſſus: ad orientem tendens profectus eſt ad Gregoriū Nazianzenū Conſtantinopolitanæ utbis epiſcopum: ubi ita proficere ſtuduit ut ſanctarum ſcripturarum ſtudiis erudiretur: & ſupplex dociliſqꝫ di-ſcipulus adiit præceptorem: eūqꝫ in Conſtantinopolitana urbe obſeruabat. Hoc diſcipulatu Hieronymus peracto: in Syriam perrexit: & dum in poſſeſſione Euagrii preſbyteri moraretur: Malchum monachum aliquādo captiuum repperit: percontatuſqꝫ eum omnem eius captiuitatis didicit hiſtoriam: quam poſtea edidit: ſcriptamqꝫ Romanis fidelibus miſit: hæc in iſtius hiſtoriæ inſerens prologo. Scribere inquit diſpoſui: ſi tamen deus uitam dederit: & ſi uituperatores mei ſaltem fugientem me: & clauſum perſequi deſierint. Ad deſerta deindeloca: ad quæ olim ob agendam inibi pœnitentiam properare cupiebat: ita lætus accinctuſqꝫ acceſſit: ut uolaſſeeum magis: ꝗͣ meaſſe crederes. Quomodo uero per quadriennium continue chriſti potius auxilio pœnitueritidem Hieronymus: quæ ſponte pertulerit: ipſius dei gratiam affuiſſe huiuſmodi uerbis indicauit: quotiens inheremo conſtitutus in illa uaſta ſolitudine quæ exuſta ſolis ardoribus horridum monachis præſtabat habita-culum. Putaui me inquit romanis intereſſe delitiis: ſedebam ſolus quia amaritudine repletus eram: horrebantſacco membra: deformis & ſqualida cutis ſitum æthiopycæ carnis obduxerat: quotidie lachrymæ: quotidie gimitus. Et ſiquando repugnantem ſomnus imminens oppreſſiſſet: nuda humo uix oſſa hærentia collidebam: decibis uero & potu taceo: cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur: & coctum aliquid accepiſſe: lu-xuriæ ſit. Ille igitur ego qui ob gehēnæ metum tali me carcere ipſe damnaueram: ſcorpionum tātum ſocius &ferarum ſæpe choris intereram puellarum: pallebant ora ieiuniis: & mens deſideriis æſtuabat. In frigido corpere & ante hominem ſuum iam caene præmortua ſola libidinum incendia bulliebant. Itaqꝫ omni auxilio deſti-tutus ad ieſu iacebam pedes rigabam lachrymis: crine tergebam: & repugnātem carnem hebdomadarum inedia ſubiugabam: non depudeſco infœlicitatis meæ: quin potius plango non eſſe: quod fuerim: me minime cla-mantem diem crebro iunxiſſe cum nocte: nec prius a pectoris ceſſaſſe uerberibus: ꝗͣ domino increpante redirettranquillitas. Ipſam quoqꝫ cellulam meam quaſi cogitationum mearum conſciam pertimeſcebam: & mihimetiratus: & rigidus: ſolus deſerta penetrabam. Sicubi concaua uallium: aſpera mōtium: uel rupium prærupta cernebam: ibi meæ orationis locus: illud miſerrimæ carnis ergaſtulum: & ut mihi ipſe teſtis eſt dominus: poſt multas lachrymas: poſt cælo oculos inhærentes: nōnunꝗͣ uidebar mihi ītereſſe agminibus angelorum: & lætus gaudenſqꝫ cantabam. Poſt te in odorem unguentorum tuorum currebus. Quadriennio itaqꝫ dedicatæ pœnitertiæ exacto: ad Bethleem oppidum idem Hieronymus remeauit: ubi quaſi prudens animal ad præſæpe domi-ni ſeſe contulit: quod ab Hieroſolymis ſex milibus ſeparatur contra meridianam plagam. Accedenſqꝫ ad eiu-ſdem urbis pontificem Cyrillum nomine: petiit ut parrochiæ: quæ bethleem fuerat ſita: locum ſibi habitanditribueret. Cui nimirum mox quod deuotione popoſcit: digne conceſſit. Digni etenim habitaculi bethleem ad-iuuantibus uiris uicinis catholicis conſtruxit monaſterium. In quo ſtatuta ab apoſtolis regula degens cœpitquod olim multum cupierat: cum fratribus habitare: & cum Euſebio cremonenſi nobili uiro: cuius poſtulatione ex græco ſermone quendam epiſtolam tranſtulit in latinum: in quo uere ſciendum: hanc matutinam pſal-modiæ quæ nunc obſeruatur in occiduis maxime regionibus: canonicam functionem monaſteriis inſtitu-tam. Vbi prædictus uir ocioſus non fuiſſe credendus eſt qui tantum nobis in tranſlatione diuinæ ſcriptu- præſtitit: ut ad hebræorum fontem pene non egeamus accedere: quoniam nos facundiæ ſuæ multa corgnoſcitur ubertate ſatiaſſe: plurimis libris: copioſis epiſtolis fecit eſſe beatos quibus ſcribere domino præ-ſtante dignatus eſt. Inter cætera profecto ſtudiorum ſuorum opuſcula: a beato Petro ſumens exordiumde uiris illuſtribus ſcripſit: imitatus Tranquillum: Græcumqꝫ Apollonium: ubi de ſe ita refert. Poſt ca-talogum plurimorum me quoqꝫ in calcæ uoluminis quaſi abortiuum & minimum omnium chriſtiano.rum poſui: quo mihi neceſſe fuit uſqꝫ ad quartumdecimum annum Thodoſii principis: quæ ſcripſerim