¶ Diui Hieronymi uita: quæ communiter legitur ſub auctore incerto: non ſatiſfaciens meritis tāti doctoris.Læroſqꝫ nimirum illuſtrium uiros non ambigo noſſe: quo natus: quibuſqꝫ doctoribus: quibus ue eruditus ſit litteris: quo deniqꝫ quieſcat ſanctus Hieronymus loco. Verūtamen quibus non uacat: uel le-gere plurima non ualent: hoc ſi uoluerint opus: compendioſa breuitate poterunt ſcire. Beatus igitu-¶ Hieronymus nobili genere orrus: patre uero Euſebio nomine: oppido ſtridonis: quod a Gothis euerſum Dal-matiæ quondā Pannoniæqꝫ confinium fuit. Congrue ſcilicet Euſebio generatus eſt patre. Euſebius nanqꝫ Attice: Romane uero dicit̉ pius. Hieronymus quoqꝫ Aeolice: Latine omnino ſacra lex intelligitur. Iure igitur Hieronymus. i. ſacra lex de pio gignitur patre: ut ſtudioſo eius labore ex hebræorum ſcriptis abſqꝫ ſcrupuloſitatealma pateret lex: quæ humano generi ſua auſteritate remota pium ac ſacrum miſericordemqꝫ patrem nunciaret uenturum. Qui cum dudum inter pueritiam adoleſcentiamqꝫ incederet medius: inſtinctu tactus cæleſti-affinibus cunctis cenſuqꝫ paterno relictis: ut perfectus euangelii imitator quiuiſſet exiſtere: ingreſſus nauem-aura flante ſecunda: ad limina ſublimium apoſtolorum Petri & Pauli diuina diſpenſante clæmentia romanāadiit urbem. In qua uidelicet litteris græcis & latinis diligenter apprime eruditus: chriſti ueſtem ſuſcipiēs: preTbyter quoqꝫ Cardinalis ibidem eſt ordinatus. Nam ut inexpugnabilem ſuæ eccleſiæ dominus murum cōtraperfidos dementeſqꝫ hæreticos erigeret: huic uiro in litterarum ſtudiis plæriqꝫ cathegetæ .i. præceptores fue-re. Donatus nempe artigraphus romanis eum imbuens elementis: liberaliumqꝫ artium ſapore ſufficienter re-plens: magiſter extitit illi: ſicut ipſe in chronica ſua meminit dicens. Victorinus Rhetor & Donatus Grammaticus magiſtri & præceptores mei Romæ inſignes habebantur. Gregorium nāqꝫ Nazianzenum ut idem ī tertio explanationum Eſaiæ refert libro Didaſculum .i. magiſtrum ſuum fuiſſe teſtatur. Nam cum in prædictopropheta ad eum ueniſſet locum in quo de Seraphin quiddam debuiſſet exponere: ita intulit: dicens. De hacuiſione ante annos circiter triginta: cum eſſem Conſtantinopoli: & apud uirum eloquentiſſimum GregoriumNazianzenum præceptorem meum: tunc eiuſdem urbis epiſcopum ſacrarum ſcripturarum ſtudiis erudirer.ſcio me breuem dictaſſe ſubitumqꝫ tractatum ut experimentum capere ingenioli mei: & amicis iubentibusobedirem. Q uid uero de huius uiri elegāti induſtria: quam erga Latinos & græcos: hæbreos & arabicos: cha-deoſqꝫ in diſcendo elementorum apices habuit: præſtantius dici poteſt ꝗͣ ipſius ad Pammachium & Oceanūmiſſa profitentur uerba dicentis: Dum eſſem inquit iuuenis: miro diſcendi feruebam amore: nec iuxta quorūdam præſumptionem ipſe me docui. Apollinarem audiui Antiochiæ frequenter: & colui. Tunc cum me ī ſcripturis ſanctis erudiret: iam canis ſpargebatur caput: & magiſtrum potius ꝗͣ diſcipulum decebat. Perrexi ta.men Alexandriam: audiui Didymum: in multis ei gratias ago: quod neſciui: didici. putabant me homines fi-nem feciſſe diſcendi. Rurſum Hieroſolymæ & Bethleem quo labore: quo præcio Barabanum hæbreum noycturnum habui præceptorem? Timebat enim iudæos: & mihi alterum exhibebat Nicodemum. Hæc utiqꝫ cōtuli: ut qui ſcire cupiunt: noſſe queant: ſicut prædixi: quo natus loco: quibus ue tantus uir magiſtris fuerit in-formatus. Commorante itaqꝫ Hieronymo romæ: mentiſqꝫ corporiſqꝫ uirginitatem & delictorum pœnitentiam cuſtodiens: fidelibus prædicabat. Multaqꝫ iuxta ſeptuaginta librorum uolumina atqꝫ pſalterium emendauit: apoſtolicæ ſedi Liberio præſidente pontifice. Ea proculdubio tempeſtate Romanum populum per Con-ſtantium Auguſtum Arriana hæreſis maculabat. Iccirco ergo prædictus uir occaſione quam ſemper optaue-rat accepta: ut ſuperius eſt dictum: relicta domo: parentibus: ſorore: cognatis: & inclyta: ac glorioſiſſima petricorpore urbe: corpus: & ſola tantum ferens quæ itineri utilia eſſe ualuere: una cum bibliotheca quam ſummoſtudio in præfata cōfecerat urbe: hieroſolymam propter regnum cælorum iuuenis militaturus aduenit. poſtoͣuero omne mundanarum litterarum ſtudium adeptus eſt: probatiſſimorum quoqꝫ monachorum habitumfactumqꝫ imitatus eſt. Cupiditatem ſiquidem animi iugi ſinceritate calcans: uoluptatemqꝫ corporis perennifrangens ieiunio plæroſqꝫ bonorum religioſorum meliores fore ſuo docuit inſtituto. Quodam igitur tempore: cum ex more idem Hieronymus diuina ad legendum panderet uolumina: & immortalem bibliothecaſuæ auctorem recordaretur Tullium: mox cælitus natales quandoqꝫ reuolueret libros: ſalutifero caſtigatuseſt uerbere. Ita enim ipſe de ſe ad Euſtochium ſcribens aſſerit. Cum autem annos plurimos domo: parentibusſorore: cognatis: & quod difficillius eſt: conſuetudine lautioris cibi propter cælorum me regna caſtraſſem: &hieroſolymam militaturus ꝑgerem: bibliotheca quam Romæ ſummo ſtudio ac labore confeceram carere nōpoteram. Itaqꝫ miſer ego lecturus Tullium ieiunabam. poſt noctium crebras uigilias: poſt lachrymas quæ mihi præteritorum recordatione peccatorum ex imis uiſceribus fluebant: plato ſumebatur in manibus. Si quando in memetipſo reuerſus: prophetas legere cœpiſſem: ſermo horrebat incultus. Et quia lumen cœcis oculisnon uidebam: non oculorum putabam culpam eſſe: ſed ſolis. Dum ita me antiquus ſerpens illuderet: in mediaferme quadrageſima medullis infuſa febris corpus inuaſit exhauſtum: & ſine ulla requie quod dictū quoqꝫ incredibile eſt: ſic infœlicia membra depaſta eſt: ut oſſibus uix hærerem. Interim parabantur exequiæ: & uitalisanimæ calor toto frigeſcente iam corpore: in ſolo tantum repente pectuſculo palpitabat. Cum ſubito raptusin ſpiritu ad tribunal iudicis pertrahor: ubi tantum luminis erat & tantum ex circunſtantium claritate fulgoris: ut proiectus in terram ſurſum aſpicere non auderem. Interrogatus de conditione: chriſtianum me eſſe re-ſpondi. Et ille qui præſidebat: Mentiris ait. Ciceronianus es: non chriſtianus. Vbi enim eſt theſaurus tuus:ibi & cor tuum: Ilico obmutui: & inter uerbera quibus me cedi iuſſerat: conſcientiæ magis igne torquebar: ilſum mecum uerſiculum repetens: in inferno autem quis cōfitebitur tibi? Clamare autē cœpi: & eiulans dicere.Miſerere
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten