LIBERfœdus meum: dabo eis in domo mea & in muris meis locum & nomen melius ꝗͣfilijs & filiabus: nomen ſempiternū dabo eis quod non peribit: quaſi dicat: filijs& filiabus meis dedi nomen quod ceſſauit: Nunc uero eunuchis qui ſe caſtrantpropter regnū cælorum dabo nomen melius & permanentius quod nunqͣ ceſ-ſabit. Pro eo aut qd̓ in hoc uaticinio locū interpres iuſte quidē traduxit: ſcitotein hebræo magnū cōtineri myſterium: quod chriſtianis nobis reuelatū eſt. Illicenim hepraice lad ponitur: quod & manum ſignificat. Vnde caſtis hominibuspromitti filium dei qui manus eſt patris: & eiuſdem quoqꝫ nomē datum iri nonab re iudicamus. De qua nominis tranſlatione iterū dominus per Eſaiam ſic iu-dæis loquitur: Et dimittetis nomen ueſtrum in iuramentū electis meis: & inter-ficiet te dominus deus: & ſeruos ſuos uocabit nomīe alio. In quo quibendictuseſt ſuper terrā benedicetur in deo amen: hoc eſt in deo qui non tantū manus utſupra: ſed etiā qui eſt ueritas: uerbū dei incarnatum qui dixit: Ego ſum uia: ueri-tas & uita. Videtiſne huc accedere quod principio attulimus oraculū: Puer na-tus eſt nobis & filius datus eſt nobis: & fuit dominatio eius ſuper humerū eius:& uocabit nomen eius pele: id eſt mirificum. Hoc eſt illud nomen quod quæri-mus. Hoc eſt illud uerbi mirifici nomen mirificum quod expectamus: quod an-te æternitatem & ſupra æternitatem deus eſt & factꝰ eſt homo. Res primo ad-mirabilis deus & homo: una ꝑſona duæ naturæ: uel quod maius eſt in uno cor-puſculo naturæ dominus & natura. Natus eſt: ſed & ante genitus fuit. De ſexumuliebri: quod humanū eſt: ſed & de uirgine incorrupta: quod diuinum. Hincſine patre: illinc ſine matre: utrūqꝫ diuinitatis. In utero portatus: ſed in utero portato ꝓphetæ cognitus: & exultanti corā uerbo quo naſcebatur. Pannis inuolu-tus in tugurio: ſed etiam ſindone ac ſudario euolutus reſurgebat a morte. Inpræſepio reclinatus: ſed ab angelis glorificatus: a ſtella demonſtratus: a magisadoratus. Fugit in ægyptum: ſed ægyptiorū idola fugauit. Non habebat ſpeci-em neqꝫ decorem apud iudæos: ſed ſpecioſus erat præ filijs hominū coram Da-uid. In monte ut ſol tranſfiguratus ſplenduit: & qua maieſtate in iudicium uen-turus eſſet aperuit. Baptizatus ut homo: peccata dimittens ut deus: nō indigēsut aquis mundaretur: ſed ut aquas mundaret. Temptatus ut homo: ſed uictorut deus: & confidere iubens quoniā uicerit mundum. Eſurijt: ſed pauit multamilia: paniſqꝫ de cælo uiuus deſcēdit. Sitiuit: ſed & exclamauit: Siquis ſitit ueni-at ad me ut bibat: & cuicunqꝫ in ſe credēti eſt pollicitus/ quoniā flumina de uen-tre eius fluent aquæ uiuæ. Fatigatus eſt: ſed fatigatis ad ſe uenientibus requiempromiſit. Somno grauatus eſt: ſed tempeſtate orta euigilans imperauit uentis& mari. Telonium perſoluit: ſed ex piſce. Samaritanus conuitio nominatꝰ: ſedrelictum a ſacerdotibus & leuitis ſanciū curauit. Dæmoniū habere dictus: ſeda gadareno dæmoniaco/ excelſi dei filius agnitus: de quo legionē dæmoniorūeiecit & in mari ſubmerſit. Ipſe eſt qui uidit ſatanam ducē dæmonū tanꝗͣ fulguide cælo cadentem. Lapidibus etiā obruendus: tamē abſcondit ſe per mediumillorum tranſiens. Orauit: ſed & orationes exaudiuit. Fleuit: ſed abſterſit omnēlachrymam. Quæſiuit ubi lagarus: Homo enim erat. at ſuſcitauit Lazarum: Deꝰenim erat. Venditus paruo/ triginta ſcilicet argēteis: ſed mundū precio magnoredemit: Tanꝗͣ ouis ad occiſionem ducebat̉: ſed regit: id eſt paſcit iſrael & om-nem orbem. Agnus obmuteſcens: ſed & uerbum & uox clamantis in deſerto.Contunditur: uulneratur: ſed & curat omnē infirmitatem & omnē languorē.In ligno ſuſpēſus occiditur: ſed ligno uitam reſtaurat: & latronem ſaluat: & moriti tenebras inducit. Potatur aceto: ſed & aquam in uinum mutauit. Tradit ſpiritum: ſed & poteſtatem habet reſumere illum. Et ſcinditur uelum: quoniā quæſurſum ſunt reuelantur. Rumpunt̉ lapides: mortui reſurgunt. Morit̉: ſed uiui-
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
229r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten