Druckschrift 
1 (1481)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Capitulum I.

non ſit cauſa martyrij: ſed tantum pena innocentia: ſi patienter illa accipiat pro peccatis ſuismultum ſatiſfacit. Sed qꝛ non eſt voluntarie aſſumpta: ideo licet excedat omnem aliam penamque poſſit eſſe liberatoria totaliter pena debita:non tamē ex toto ſatiſfacit ſemꝑ. Unde Ambro.de pe. diſ. iiij. dicit. Prima cōſolatio eſt .ſ. in tribulatione: qꝛ non obliuiſcitur miſereri deus. Secūda per punitionem: vbi ſi fides deſit .i. ſi eſt remorſus conſcientie de peccato: pena ſatiſfacit.releuat eum: ſi patienter portat̉: vt exponit Gratianus. Si vero ſit mors iuſte illata pro aliquopeccato actuali morte digno: tunc de ſe ſi patienter feratur non fatiſfacit: quia iam illa pena eſtbita in foro mundi. Sed propter magnitudineꝫcontritionis poteſt ſatiſfacere etiam in totū Pe.de pal̓. Unde Hiero. Chriſtus in paradiſum decruce latronem tulit: homīcidij penā fecit martyrium. de pe. di. i. importuna. Et vt dicit ibi glo.Improprie dicitur martyrium illud propter ſimilitudinem effectus. Naꝫ illa pena eius ex magnitudine contritionis introduxit eum ſubito inregnum: ſicut facit verum martyrium: quanuisnon fuerit martyrium: quia non pro fide paſſusDicit enim Auguſtinus martyrem non facitpena ſed cauſa. Sed Tho. in. iiij. videtur dicere: mors violenta etiam pro peccatis illata: ſi patienter feratur de ſe habet ſatiſfacere. Quod etiāHieronymus aſſerit: dieens. Deum velut omnium rerum ita ſuppliciorum habere menſuram magnum peccatuꝫ magnis diuturniſqꝫ lui cruciatibus. Siquis autem ſit vt ille qui in ſabbato ligna collegerat: talem poſtea non puniri: quiaculpa leuis preſenti ſupplitio compenſata eſt. depeniten. diſ. iiij. §. auctoritas. Et hec omnia dictade morte violenta intelliguntur cum quis eamſuſtinet non ſolum patienter: ſed etiam propterdeum: non propter mundi fauoreꝫ. Und̓ Hiero.Si ita martyrium ferimus vt noſtras ab omnibus reliquias venerari optemus: ſi opinionemvulgi ſectantes intrepidi ſanguinem funderimꝰ:huic operi non tam premium qͣꝫ pena debetur:perfidie magis tormenta ſunt: qͣꝫ corona victoriel. q. i. vide... LMortis corporalis treſunt nuncij ſecundum Hug. de ſācto vice. Primꝰeſt multiplex varius caſus. Secundus eſt infirnitas defectus. Tertius eſt miſera ſenectus.Propter que dici poteſt de quolibet homine: illud quod dicitur de filio reguli. Io. iiij. Incipiebat enim mori. Quātum ad primum docet experientia multiplices varij caſus mortis improuiſi de quibus vix poſſet extimari: contingūthominibus. Unde Eccleſiaſtes. ix. dicitur. Neſcit homo finem ſuum: ſed ſicut capiuntur piſceshamo: ita capiūtur homines tempore malo .ſ. impremeditate preter ītentionem. Hinc proſper

Ferro peſte fame vinculis algore calore. Millemodis miſeros mors capit vna homines. Cumgitur quilibet ſciat ſe ſubditum huiuſmodi caſibus varijs mortis: tanqͣꝫ quidam nuncius ei ſignificat: de momento in momentum mori poteſt ſi ſanus foret iuuenis ideo ſibi prouideredebet. Non ſolum enim malis: ſed bonis eueniunt varij caſus horribiles mortis. Quod patetper exemplum. Quidam propheta ſāctus: poſtqͣꝫex domini precepto reprehendit hieroboam deidolatria ſua reuertens domū in viā a leone ſtrāgulatus eſt. iij. Regum. xiij. Ioſias īnocens optimus dei cultor: in bello a rege īfideli egypti occiſus eſt. Iuuenis quidam ī infirmitate grauiſtitutus: accepto dono omnium linguarum vt patuit per experientiam: poſtea manibus lacertismorſibus proprijs dilaniatus: mortuꝰ eſt vt narrat Gregorius in. iiij. dialogorum. Summustifex quidam toxicatus in ſanguine chriſti celebrans mortuus eſt: vt habetur ex cronicis martinianis. Imperator quidam chriſtianiſſimus apediculis conſumptus eſt: remedium non inueniēs: vt narrat vincen. in ſpe. hiſ. Miniſter cuiuſ ſolitarij ſctī viri: a ciuitate alexandrie recedēsvbi totum clerum populuꝫ reppererat occupatum in veneratione ſepulture cuiuſdam peſſimhominis: cum reuerteretur ad cellam illius pꝫdicti ſolitarij: repperit caluarieꝫ eius: reſidua corporis a beſtijs deuorata: vt habetur in vitiſpatrūBeatus Iordanus magiſter ordinis predicatōnin mari ſubmerſus eſt: vt patet in. iij. libro vitafratrum. Quedam matrona audiens propriumfilium occiſum in bello: quod tamen verum nonerat: poſt amarum fletum de morte ipſius: quadam die reuertentem ad domum videns ipſumpre leticia crepuit defuncta eſt: vt recitat valerius maximus. Econtra Antiochus quia non potuit obtinere quod voluit: pre triſticia inſoporeitate mortuus eſt: innumera alia poſſēt adduci. Ex quibus mentes infirme aliquando ſcandalicantur: exiſtimantes vel deum non habere curam de ſuis electis: vel tales ſic inſueto horribiliter morientes: non fuiſſe ſeruos dei: ſed grauiſſimos peccatores. Sed errant hi nimis ſecundūAug. cum mala mors dicenda non ſit quam bona vita preceſſerit. Deus inſuper ſi ei ſit curaomnibus: permaxime de fidelibus ſuis. Iuxta.illud Sap̄. Tu dn̄ator dn̄e oīa cum tranquillitateiudicas: cum magna reuerentia diſponis nos.Sed inter fideles ẜm Aug. maxime diligitbra vnigeniti ſui .i. electos. Uerum cum ipſe vnigenitus morte acerbiſſimaⁱ ignominioſiſſimafuerit condemnatus: ſicqꝫ oportuit xp̄m pati intrare in gloriam ſuam: vt habetur Luc. vl. tantomembra eius que ſūt electi efficiunt̉ ipſi ſimiliora pulchriora: qͣꝫnto horribiliuſ penoſius mortem ſubierint. Qui enim non pepercit filio: aitdeuotus Bernardus: figmento non parcet.